Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0346 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Doctissime D[omin]e Linnaee,

Tandem accepi, ut bene eas vocas, tam diu promissas paginas, neque tamen omnes. Nam desunt a pagina 425 ad 432, de quibus desidero, ut statim alloquaris D[omin]um Cliffortium, eumque incites, ut ilico eas ad me mittat.

Quod Dominus Lawson res a Te missas acceperit, non dubito, quin ex Epistolis ejus intellexeris.

D[ominus] Boerhave et alii Professores sequenti die Lunae inchoabunt collegia; hinc Dom[inus] Lawsonus literas a te expectat, quando tibi vacaret esse Harlemi. Nam post hanc hebdomadem nulla ipsi dies superest.

Quoad Corollarium tuum me ipsum negligentiae accuso, cujus tamen cum honestissima venia tua honestissime es particeps. Cum enim prima a me deferebatur correctio, ilico advertebam haec genera quoad Literas cursivas & Romanas se longe aliter habere quam antecedentia, unde mihi ingens labor, quem tandem vici. Atqui hinc contigit, ut modo unica philyra sit impressa. Secunda tamen semel correcta cum sit, crastino poterit imprimi, ut inde modo restent pauca quaedam genera ac index. Interim tamen licet lentissime processerim in Generibus, in methodo sexuali aliquid peractum est, expectaturus circa vesperam secundi folii correctionem.

Spero, quod Te adventante etiam paginas hort[i] Cliff[ortiani] quae sequuntur num[eris] tecum adferre velis. Item ex animo precor, ut res bene cedant atque ut honestissime dimittaris sisque hilaris & bono animo.

Vale et scito me
Tuum Gronovium.

Quomodo se habet res cum Pictore Hofmanno?

An non potes investigare domicilium D[omini] Joh[ann] Friderich Ernst Mercatoris Helveti?

Si praefatio Generibus in corollario sit addenda, quaeso, eam in tempore cures, ut & titulum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 520). [1] [2]