Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0347 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in .

Amicissime Linnaee,

Ad Literas vestras 12° hujus mensis ad me exaratas non respondere, sed ipse praesens Tibi occurrere in animo habueram, inque eam rem diem praecedentem destinaveram. Verum praepeditus quibusdam rebus familiaribus invitus voto satisfacere detraxi.

Professores sunt in recensioribus strictissimi, nec ullum admittunt, nisi ipse sit praesens. Attamen Te exceptum volunt, quippe cujus nomen Illorum libris Honorem addidit, quin et quidam Professorum in se ipsum Recensionem vestram in se suscipere voluit, pro quo favore Ipsi plurimas gratias egi, et Lawsonum hoc suscepturum affirmavi. Adeo ut nunc securus domi manere et res peragere possis, et quando lubet novos capere spiritus huc venire, ubi domus, lectus et mensa pro tenuitate mea Tibi patent. Verum si machinas istas pilosas etiam velles adducere, tanto gratior esses.

Exemplar characterum pro Dom[ino] Dillenio curabo, a quo & habui Epistolas, in quibus Te quam maxime salutat, porroque scribit se audivisse ab Londinensi quodam (quem non nominat) itineris Anglicani te paenituisse; porroque conqueritur se nullas a Te habuisse Epistolas. Intra octiduum ad eum scribam, et si vis, negligentiam scribendi in nimias occupationes rejiciam.

Ex Cornwallia iterum 50 minerarum habeo species. Petiveriae species tres apud vos occurrere gaudeo; ego nullam habeo, proinde ut me recommendem, ut queam habere specimen pro herbario meo.

Synonymum Caesalpinae Plumerii ignoro, neque et specimen habeo.

Specimen Acaciae triacanth. Abrus folio ipse mitto, ut de requisitis certus esse possis, quod mihi D[ominus] van Royen ex horto suo dedit, qui te plurimum salutat, et ab Hebenstreitio fasciculum Tibi inscriptum se accepisse, per me monere te voluit. Vale, Vir Doctissime, et Tuis adscribe

J[ohannem] F[redericum] Gronovium.

Typographus expectat papyrum.

Myn Heer
Myn Heer Carol[us] Linnaeus Med[icinae] Doct[or]
op de
Hartecamp.

Met de Schuyt van twee uren den 18 febr.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 521-522). [1] [2] [3]