Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0348 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Hoc modo descripsi haec genera, ad quorum normam reliqua debent conscribi. In prioribus fateor me ipsum parum accuratum, sed posteriores melius se habent. Dubia quaedam de iis in privata schedula notavi. Paederotam et Monardam interponis, an consulto? Non enim dantur in Systemate Sexuali. Dein Bignoniam omittis, et post Salviam ponis Commelinam. Qualis haec mutatio? Quaeso, ne chartam meam commacules. Quum phyliram integram conscriptam habeo, typographo committam, ut pro Specimine in Angliam mittere possim, ubi gratissimum erit. Dominus Burmannus heri literas ad me dedit, in quibus ad me scribit, quod Dom[inus] Schouten debeat imprimere Floram Laponicam; bene ergo, quaeso, imprimant illi primum folium, tunc videbimus differentiam. Hocque semper caveas, ne iram cujusdam in te contrahas. Cum phyliram alteram cum generibus conscriptam habes, quaeso, eam cum his chartis quas ad te mitto, mittas. Vale mi Linnaee!

J[ohannes] F[redericus] Gronovius

Literam inclusam pro D[omino] Kohlio potes perlegere; si placet ad eum mittere, si displiceat, Vulcano tradere.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 523). [1] [2]