Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0349 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Ultimum genus quod penes me habebam erat Lathyrus, qui constituit num. 590. Heri sed ad vesperam (nam hora X redibam ex Haga) accepi epistolam vestram cum generibus, quorum paginas scripsisti ad num. 1 ad 19 inclusive; et incipit cum Orobo, qui constituit numerum 591 ac desinit in Arctium num. 627. Non comprehendo ergo quid velis his verbis: Etiam incepi ab unitate cum molybdena seu plumbagine adscribere, qui ipse non novi ultimum genus.

Dom[inus] Adrew profectus est in Westphaliam hora nona, cum ego hora decima modo redierim. Quid ergo faciam cum Epistola tua ad Lesserum?

Gaudeo, quod semina bene perveniant.

Haec scribenti mittuntur semina ex Surinama, quorum partem ad Te mitto. Si possis esse persuasus, quod D[omino] Cliffortio non sint ingrata, poteris ea Ipsi offerre; quodsi contrarium censeas, comburas ea. Vale! Gratissimus eris hic cum fructu Musae.

[a][a] : MS1 [illustration added at fol.
524r
]
Rarissimus est Mammeae fructus, vide de eo Sloanium.

[b][b] : MS1 [illustration added at fol.
525v
].
[illustration]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 524-525). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [illustration added at fol. 524r]
b.
MS1 [illustration added at fol. 525v].