Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0350 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Jam quarta vice emendavi Characteres, quos nunc ad Te mitto, nec dubito quin, si pauca errata quae notata cernes, sint emendata, omnia se recte habebunt; ut vero promissis stem, hos Tibi primum perlegendos trado, antequam imprimantur, eosque, quaeso, quamprimum remittas, quum Typographus interea vix procedere potest prae defectu literarum.

Hodie accepi literas ex Anglia, quae me docent Systema Vestrum Societati et reliquis traditum. Verum, quum tempore hiemali Societas [non] tam frequenter congregetur, debebimus per aliquot tempus expectare, antequam sententiam possimus dignoscere.

Interim innumeras gratias ago pro omni favore et beneficiis, quibus nos excepit Nobiliss[imus] D[ominus] Cliffort[ius]. Speroque, ut septimo Februarii cum necessariis Tuis ad me venias, et per octiduum in domo meo vivas. Curavique ut liber ab omni negotio esse possim, ut Regnum animale juxta desiderata illustremus, in quo studii genere plane me infantem agnosco. Vale, Vir Doctissime, et Tibi addictum habeas

J[ohannem] F[redericum] Gronovium.

Myn Heer
Myn Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] doct[or].
ten huysen de WelEgeb[oren] H[ee]r en M[onsieu]r
George Cliffort J[uris] U[triusque] D[octor]
te
Amsterdam

[a][a] : MS1 [added on fol. 526v] [illustration]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 526). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added on fol. 526v]