Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0351 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Titulum et Dedicationem perlegi cum Lawsono. In titulo curabo apponi istud Browallii. Sed si esset locus in titulo, ante Browallium posset apponi diversis Literis ista Terentii sententia:

Obsequium Amicos, Veritas odium parit

Titulus Dillenio inscriptus est idem ac Boerhavii; ut ergo variatio esset, posses scribere:

Botanico hujus aevi facile Principi
Jo[hanni] Jac[obo] DILLENIO.

Praeterea est Socius Societatis Anglicanae, ergo SOC[IETATIS] REG[IAE] et ACAD[EMIAE] IMP[ERIALIS] Nat[urae] Cur[iosorum] Soc[ius]. Reliqua se bene habent, excipe seqq. Tu demum mihi author fuisti ut plura de theoria Botanices commentarer, qui meae levitatis probe ipse gnarus, dudum tela detraxissem velocia. An velles detrahere tela velocia ex pharetra, sc[ilicet] contra quos sane melius videtur ut scriberes dudum vela contraxissem.

Reliqua sese bene habent, praeterquam quod in dedicatione scribas, quod Dillenius author fuerit ut plura velles commentari de theoria botanices; in praefatione vero Lawsonum et me nominas qui Te instigare non desivere ad idem suscipiendum, quasi vero nos essemus judices supra Dillenium. Ergo scias primum haec non posse consistere, dein Lawsonum et me tuos esse amicos, et si qua in re inservire possunt, semper id praestituros; idcirco precamur, ut totum istum paragraphum de Lawsono & me liceat expungere; tanto majores erimus amici.

Gratias pro Flora. Literas ad Dillenium et Miller curabo. In indice Litera L est absoluta. Et sine dubio hac hebdomade Dedicatio & Praefatio absolvetur, si in tempore ad quaestiones quas hic proposui respondeas. Libros de Coralliis potest D[ominus] Cliffort[ius] habere, sed mihi non est tempus eos seligere; poteris huc venire, quando placet exceptis Die Solis et Martis Mercuriique, ex bibliotheca mea eos seligere, et de nocte cum iis Hartecampum petere minime dubitans, quin plures habeam qui Tibi inservire possent. Vale et saluta D[ominum] Cliffortium.

J[ohannes] F[redericus] Gronovius

Catalogum authorum pessime conscripsisti, neque diligenter, ut petii; pervolvisti omnes paginas. Quid enim AP. A. Ald. Cl. Cord. Col. Gar. H.A. Hs. Hr. H. JB. Jus. L. Lob. Marcgr. Ms. P. Pk. Pln. Petit. R. Ren. Sac. Th. Vk.? Sane in tempore de hoc catalogo te monui!

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 527). [1] [2]