Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0352 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Doctissime ac Amicissime D[omine] Linnaee,

Gavisus eram quam maxime ad conspectum Epistolae vestrae 19 hujus mensis die ad me datae, et tanto magis quum intellexerim tabulas demonstrationis Tibi non displicere et non ingratas esse.

Verum me maxime movit ingratitudo ista Bibliopolae, quem avaritia & ingratitudo maxime tenet; neque credo, quod sex sint in hac patria, qui talibus vitiis non sint praediti. Magis autem me movet superbia istius, qui alios litteras humaniores docere studet, omnem humanitatem a se expellit & arrogantiam summam in re tam vili assumit; quod nunquam credidissem. Certum hoc est, quod nullis tantopere obligatus sis quam D[ominis] Burmanno et Cliffortio. Idcirco cum Domino Lawson rem perpendi, qui hanc historiam audiens valde iratus elegantissime excogitavit nomina ista debere sequi juxta ordinem Alphabeticum, ut sic primus locus posset concedi D[omino] Burmanno, si nullus sit, cujus nomen cum litera A. incipiat. Verum evolvas tria Itinera Alpina Scheuchzeri; ibi videbis tabulas [Greek], ibi videbis Woodwardum Professorem inferiorem Consipero chirurgo; utrosque autem sequitur Armiger Gore, qui in omnibus societatibus in Anglia praecedaneum locum habet jure nobilitatis suae, neque tamen ille infamiam censet, quod chirurgo et professori postponatur. Verum, quod magis ad rem facit, vides ibidem Sacrosanctae Theologiae Professorem et Aedis Christi Decanum D[ominum] Aldrich medicis et chirurgis postpositum. Adeo ut hic satis videas, quod iste humaniorum literarum doctor, hic Tecum nugas agat et quisquilias. In Historia quoque Oxoniensi nullum ordinem adhibitum videbis. Saepius hac occasione in memoriam revoco sententiam Philosophi, cum dicit: “Qui proficit in studiis et deficit in moribus (h. humanitate) plus deficit quam proficit”, neque dubito, quin Dom[inus] Cliffort has nugas deridet. Tu semper praebuisti Te gratum iis, per quos profeceris, idque tam publice quam privatim saepius es testatus; hoc pede perge et Domino Burmanno et Cliffortio debita redde; ii enim sunt qui te susceperunt et plurima praestarunt, et in posterum idem non denegabunt.

Et posses, quum primam Tabulam inscripseris Domino Burmanno, secundam Domino Cliffortio (nam nullus reliquorum tanta Tibi praestarunt, quanta D[ominus] Burmannus et dein Dominus Cliffort), deinde sequi ordinem quem Dominus Dorville tibi suppeditavit. Et juro, quod nullus in terrarum orbe hoc aegre ferre possit, nisi stultus et mente captus. Honestum enim est, scribit Plinius, profiteri per quos profeceris. Hi sunt D[omini] Burmannus et Cliffortius, quos tamen viros tam humanos & ingenuos semper expertus sum, ut licet ultimo ponerentur loco, nec Te tamen et Librum vestrum non vilipenderent. Verum quum alii praecedaneum locum superbiunt, Benefactorum merita anteponenda sunt; hoc quippe aequum et justum est.

Innumeras gratias ago, quod ad Quaestiones meas tam docte responderis. Historiam avium cum plurimis Auctoribus pervolvo; nomina Anglica, Graeca, Belgica adposui, ut et Auctorem qui Iconem dedit (Incepi quoque idem cum Ichthyologia, verum desistere debui ob confusiones). Sunt tamen quaedam in quibus haereo, et quae Tu solus enodare potes. Notavi ea in adjuncta charta, ad quae per Tempus responsum expectabo.

In novellis Gallicis, quae inscribuntur Bibliotheque Germanique, ac Berolini conscribuntur, satis honestam mentionem legere poteris de Itinere vestro Dalecarlico. Ante mensem Literas scripsi ad praesidem Societatis Berolinenis, in quibus quid egeris, quid agas, et quid adhuc agendum propones communicavi, et quidem tali modo, ut non dubitem, quin ad ipsas Regis aures pervenerint. Literas enim misi apertas ad Reverendum Theologum olim Praeceptorem meum, quem Rex plurimum amat, ut eas una cum quibusdam exemplaribus Systematis Vestri praesidi tradendas curaret.

Inter Gramina hic illic apposuisti vide Monti et in Anthoxantho vide Scheuch[zerum], idem in Nardo et Agrosti.[a][a] : MS1 Lonicera [...] Lycium [...]
Rhamnus [...] Philyca Sideritis [...]
172 Teleph. 173 Musa 174 Cephalanthus
[...] Cerber. [...] Cynanchum [...]
[added at the back of the letter by
Linnaeus
]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 528-529). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Lonicera [...] Lycium [...] Rhamnus [...] Philyca Sideritis [...] 172 Teleph. 173 Musa 174 Cephalanthus [...] Cerber. [...] Cynanchum [...] [added at the back of the letter by Linnaeus]