Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0353 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Literae vestrae die Mercurii per Dom[inum] Lawson ad me missae justo tempore in manus pervenere. Sed longe jucundiores fuere eae, quae heri ad me missae adventum Dom[ini] Cliffortii Tuumque mihi crastino Saturni pollicentur die, quem favorem mihi maxime gratulor; et semper agnoscam. Sidera videntur mihi quam maxime favere. Nam praeter fere 200 nova ad regnum Tuum lapideum referenda, optimas plantas accepi ex Novaeboraco, semina plurima ex Surinama cum expectatione plurium, et Literas a Catesbaeo gratissimas communicantes eum tradidisse Mercatori meo Londini duas cistulas seminibus & speciminibus plantarum repletas, ex Virginia ab Egregio Claytono ad me missas, quas non dubito quin sequenti hebdomade acquirere potero, proinde et Tuus adventus tunc mihi gratissimus erit. Cum characteribus bene procedimus; restant adhuc 53 characteres imprimendi, quos sequenti hebdomade absolvi posse spero.

Quaeso, cum cras huc venis, Collinsoniae ramulum videam. D[ominus] Catesby in hist. Car. descripsit pag. 11. Cupressum Americanum; quaeso, si D[ominus] Clifford istam arborem habeat, videam de ea ramulum.

Utinam D[omino] Cliffortio superessent duo exemplaria Musae Cliffortianae, unum pro D[omino] Haganaeo, plantarum cultori egregio, apud quem vidi arbusculum perennem Carolinianam, quam novi D[ominum] Cliffortium non habere, quamque mihi non negabit ad eam in Hartecampum inserendam.

Desiderio vestro satisfaciens mitto iterum phyliram iam iam impressam; circa vesperam alteram expecto, post quam duae vel circiter restant. Cras vos ad navem videbo.[a][a] : MS1 [added in the left margin
of fol. 530r
]

Vale ter!

J[ohannes] F[redericus] Gronovius.

Myn Heer
Myn Heer Carol[us] Linnaeus Med[icinae] Doct[or]
op de
Hartecamp.
Met de Schuyt van half een
den 19 octob.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 530-531). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added in the left margin of fol. 530r]