Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0355 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Quod die Saturni hanc urbem petens me non inveneris, doleo quam maxime; et tanto magis, quod inter quartam et sextam optima mihi oblata erat occasio tecum loquendi, si modo id horam ante scivissem.

Heri quoque allata mihi est Epistola vestra, ad quam respondeo, quod monenda vestra acceperim eaque typographo tradiderim.

Quae de Ratione Nominum Genericorum cum Lawsono concludisti, necessaria sane forent.

Verum quae de duplici Indice scribis, adeo mihi displicent, ut nihil magis me abhorreat. Quum autem res Tuae sint, oportet, ut Index vel Indices ad Tuam componas mentem, verum me ab ejus vel eorum correctione debes excusatum habere, quippe qui characteribus vestris numerorum non assuetus innumera vitia committerem legens 3 pro 8 &c.

Neque mihi tempus superest ad describendum Indicem, qui plura quam 1200 continet nomina.

Hoc tamen gaudeo, quod Liber Vester tam prope ad finem sit perductus, qui iam per annum sub praelo sudavit, et singulo die ad minimum tres horas abstulit. Libenter tamen id suscepi in Tuam gratiam, sed libentius finem aspiciam.

Quocirca poteris Indices vestros componere, et ad summum intra tres dies mittere ad amicum quendam qui eum pro Te corrigat. Et haec est ratio, quod jussu Tuo ilico Tibi respondeam.

Interim de praefatione poteris aliqua conscribere, et an etiam aliquid dicendum sit de quibusdam generibus, quorum solum nomen adstat absque ullo synonymo, Tibi plane relinquo. Sed hoc certum est, quod si nihil dicatur de istis generibus, erunt Genera quae semper latebunt in obscuro.

Interim spero, quod D[omino] Cliffortio se melius habente brevi Te possim hic videre, sed, quaeso, per literas de tempore adventus tui me moneas. Literas accepi ex Germania quae mihi promittunt res ad Lapideum referenda[s] regnum. In Novellis quoque vidi naves onerarias Anglicanas Roterdamum appulisse minime dubitans, quin hae Virginianas adducent cistas. Vale, Vir Doctiss[ime], et te ipsum cura ac fave

Joh[anni] Fr[ederico] Gronovio.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 533). [1] [2]