Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0356 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Quid sentis, mi Linnaee, quod ad Literas vestras nihil respondeam? Scias velim ab eo tempore, quo me relequisti, vix hora praeteriisse, qua animus meus non valde turbaretur ob negligentiam Typographorum, quos tamen ita exercui, ut spes sit futura ab eis hac hebdomade me plane liberum futurum. Interim et plurimas in Angliam mittendas literas composui, quae heri cum D[omin]o Dryden profectae sunt. Neque cuiquam nisi solo Claytono exemplar Characterum misi, neque alteri mittam. Neque suaderem, ut Tu plurima distribueres, nisi iis qui docti sunt & doceri non erubescunt. Nam certum est et sane verissimum qui docti videri volunt, inde nihil intelligent, sed in Te convitia spargere non desinent, quod novis nominibus ac terminis inusitatis Rem Botanicam pessime defoedaveris; quod quam falsum et vero contrarium veri docti sciunt. Epistolam Tuam ad Dillenium quoque retinui, usquedum Liber tuus sit editus. Interim spero, ut brevi nos sis visitaturus; sed ne habitum Lapponicum obliviscaris precor. Scribas quoque literas de die & hora adventus vestri, ut possim curare ut servus ad navim praesto sit sarcinas vestras gestaturus. Ex Novellista Cloppero heri percepi Principissam Aransionem peperisse infantem Principissam sed mortuam heri mane, idque cum Nob[ilissimo] D[omino] Cliffortio communices, eumque meo salutes nomine. Vale die Jovis!

J[ohannes] F[redericus] G[ronovius]

Myn Heer
De Heer Carol[us] Linnaeus Med[icinae] D[octor]
op de
Hartecamp.
Met de Schuyt van half een
den 20 Decemb.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 534-535). [1] [2] [3]