Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0359 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Celeberrime,

Tandem post infelicissimum & dolorosum morbum eo perveni, ut pristinam vitae consuetudinem aggredi queam, licet debilissimus et non sine vacillante admodum manu haec exarare possim. Interim opus vestrum non plane neglectum fuit, quippe de eo ad Literam N. perventum, quam claudit §289. Adeo ut cum iis quae ante tres dies ad me misisti, duabus philyris omnia posse contineri non dubitem. Perlegi quoque ultima scripta, in quibus quaedam mutavi; quaedam vero in adjuncta chartula notavi desiderans in ea responsum vestrum, et si tempus vacet, ea quae restant, titulus sc[ilicet] praefatio et Elenchus abbreviationum s[ive] authorum. Si nondum habeas omnes chartas impressas, quaeso, scribas ad Bibliopolam Wishof. Vides nunc Literas Vestras, quarum 50, et si velis plura, exemplaria Tibi destinavi, cumque obtuleris mihi exemplaria Florae Lapponicae, duo desiderarem, quae cum exemplaribus Musae quamprimum ad me mittas, cum responsum das ad ea quae in chartis vestris non bene potui percipere. Ultima quoque vice cum hic esses loquebamur de Epistola Scheuchzeri, sed citabundus recessus vester oblivione nos mulctavit. Ad Ammannum post sex dies mittam fasciculum; si quae habeas addenda, poteris curare, ut intra illud tempus ad me delata sint. Ex Novaeboraco accepi semina istius Acaciae, quae in catalogo Hortulanorum Angliae ultima tabula repraesentatur. Amicus meus scribit, quod fiat ingens arbor, quaeque intensum frigus facillime fert. Vale!

J[ohannes] F[redericus] Gronovius

Lawson vellet, ut §288 exempla addidisses. Quando venies huc?

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 539-540). [1] [2] [3]