Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0360 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Quanto maerore Epistola Vestra, die Lunae praecedente ad me missa, affecerit, eloqui non possum. Scias me eodem, quo nunc, Te semper coluisse animo. Indicem, ut nosti, conficere incepi singula impressa phylira, distinctionis gratia Synonymorum nomina linea subducens, generica minime; idque ea intentione ut, si praelo inserviret, nomina generica Romano imprimerentur charactere, quae vero iis tanquam Synonyma addebantur, cursivo exprimerentur charactere. Et ita res se bene habuit, usquedum fere ad finem pervenimus, cum observabam, quaedam genera restare, quorum catalogum ad Te misi, et quorum omnium rationem dedisti, sc[ilicet] quod eorum mentio facta fuerit in observationibus. Haec cum a Te sciverim, ilico illa Synonyma in indice meo apposui, adjecto signo*, ut inde scire possem, ea non modo esse Synonyma, sed et simul in Observationibus de iis agi. Postea ad me misisti Monenda. In his vix potui me extricare. Sed tandem excogitavi nomina ibi citata sive sit genericum sive synonymon † notare, quod significat in monendis de hoc genere agi.

Dein primo ponitur nomen, tum si in monendis de ea agatur, signum, tum numerus generis. Sed quum Tibi alius index placeat, scripsi in ultimis, quod plane Tibi relinquam, quocunque modo velis indicem, modo habeas hic amicum qui eum pro Te corrigat, meque excuses, quum scriptura characterum vestrorum numeralium mihi valde aliena sit, ut et Lawsono, et inde quaedam etiam in opere vestro irrepserint vitia. Omnia nunc sunt impressa, et Typographus opus desiderat. Haesitavi per tres dies, tandem aliquot paginas indicis ipsi tradidi. Si bene fecerim, recte. Si vero quae egerim, displiceant, quaeso, me moneas cras, et supprimam, si vestro non respondeant voto.

Quod in quaedam nomina et in quaedam genera Tibi soli cognita quaedam commentari velis, gaudeo; quae ego potero attribuere, libenter praestabo. Proxima hebdomade singula die apud amicos prandium & caenam sumo, sed si post diem Saturni post Octiduum velis hic venire, eris gratissimus. Interim de praefatione meditare poteris, et imprimis recommendare Systema Vestrum Naturae, quod ibi quid per fructificationis illas partes intelligas, satis clare docueris. Nam est dolendum, quod illud manet apud nos, et forte in aeternum.

Vale die Veneris!

J[ohnnes] F[redericus] Gronovius

Myn Heer
Myn Heer Carolus Linnaeus
op de Hartecamp.
te Bennebroek

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 541-542). [1] [2] [3]