Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0362 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Heri ad prandium in manus mea venit fasciculus vester cum characteribus vestris, quos ab prandii tempore perlegere incepi, usquedum hac Sabbathi die hora sexta surgens ad finem eorum pervenerim. Videris quandoque festinanter nimis scripsisse, quod mihi multum negotii paruit. Verum restat adhuc quaedam, quae enodare nequeo, eaque in chartula notata ad te mitto.

Chartulas istas, in quibus observata quaedam praecedenti anno evolvens plantas siccatas posueram, iterum remissas video. Sed non misi eas ad Te, ut iterum generum istorum vel in praefatione vel alibi mentionem faceres, quippe hoc ad singulum fecisti genus. Sed, si bene meministi, jussu vestro eas ad Te misi.

Quaeso, conscribas observationes illas, quas in dimidia phylira contineri posse declarasti. Item praefationem vestram, quam cum brevissimam velis, summa laude ut prosequaris, miseris. Errata quoque colligam et Tecum communicabo.

De transmissis duabus plantis pictis nihil novi.

Pariter et ignorantiam meam fateor in Collinsonia, quam mihi peregrinam esse certiorem Te facio. Si hac aestate Angliam petiissem, procul dubio eam novissem. Quaeso, data occasione ad me mittas parvulum ramulum.

Nunc gaudeo characteres vestros brevi e manibus Typographorum liberos, qui, Deus novit, quam plurimas mihi horas abstulerunt. Bibliopolam et Typographum accersi, ut debeant festinare et totum quod restat ante primum Novembris absolvere, quoniam ab eo tempore mihi nulla hora superest; idque sancte promiserunt.

Doleo, quod nihil videam de lapidibus Suecicis, idemque D[ominus] Lawson summopere dolet.

Cum indice dato ad Tournefortii Institutiones pluribus elapsis mensibus contuli Characteres Vestros, et qui ab eo tempore imprimebantur Characteres delevi in indice meo Generum desideratorum. Restant autem pauca quaedam quae non animadversa inter Vestros characteres sunt genera. Non tamen tam audacter scribo ut plane sint omissa, sed quod forte Tu supponas ea sub hoc vel illo genere debere concludi, atque forsan ab Tournefortio temerarie separata. Dabo tamen cum venia vestra eorum catalogum.

Alcyonium Lilio-hyacinthus
Anguria, nisi statueris sufficienter te de ea dixisse §738.Napus, de qua 542
Astragaloides Nidus avis
Barba Jovis, nisi sufficiant ea quae §602 dixisti. Nissolia, de qua 590
BensoinNymphoides
Colocynthis, cujus meministi §738.Satureja
Cytisogenista Suber, de quo §726
Dracunculus, de qua §698. Thymbra, de qua 468
ErinaceaToxicodendron
Eruca, de qua 547Tubera
Glycyrrhiza Ziziphus
Hemionitis
Jacobaea
Lentiscus, de qua 747

De indice transmittendo scire debes, quod eo fere omni momento opus habeam; dein nimis periculosum est, eum committere tabellariis vel nautis, qui mihi tantum consumpsit laborem, Indexque Authorum ita ei cohaeret, ut chartae divelli nequeant.

Hisce diebus felicissimus fui. Allatae sunt quippe plurima nova semina ante non visa, mineralia plurima, imo et plantae Noveboracenses. Utinam posses per duos vel tres dies nos visitare, tunc et characteribus possent addi quae desideras, et tu ab isto labore dein liber esses. Interim possemus res meas sc[ilicet] mineralia in ordinem redigere et perquirere semina, an quaenam sint quae Dom[inus] Cliffortius non habet.

Tunc novo et hilari animo posses te accingere ad Hortum Cliffortianum, quem edendum nunc non dubito, quum eum saepius in Characteribus vestris citaveris.

Quid nunc cogitem de Indicibus facile Tecum communicabo.

Primum confeci indicem omnium generum, quorum characteres Tu tradidisti. Hinc etiam inserui omnia Synonyma, quae in characteribus post singulum nomen genericum sequuntur. Haec synonyma Literis cursivis deberent inseri eodem modo, ut se habent in Indice Boerhavii.

Sed quum sint aliqua nomina generica apud Tournefortium vel alios reperiunda Auctores, quorum inter Synonyma nullam mentionem fecisti, sed sparsim hic et illic in observationibus recenses e.g. Anguria §738, Barba Jovis §602 &c., idcirco haec nomina, etiam cursivis literis et asterisco notatis, eidem indici vellem inserere. Nam sic uno obtuitu apparerent omnia. Lawsonus mecum eandem sententiam fovet. Consideres, quaeso, hoc cum nobiliss[imo] D[omino] Cliffortio, quem, quaeso, meo salutes nomine.

Ante octiduum scripsi Amstelodamum de Mangle, et ut meas quas adhuc habet plantas remittat, verum nullum tuli responsum. Quaeso, scribas ad eum me circa istam plantam deceptum neque agnoscere ista nomina quae ibi posita sunt.

Quum Angliam peteris, dare Tibi Epistolam ad Mercatorem quendam nomine Demetrium in animo habui. Quaeso, in memoriam revoces, utrum dederim vel non et, si dederim, an istum mercatorem ipse videris, ad me scribas.

Praeter characteres istos, qui jam sub correctione sudant, restant adhuc 47 imprimendi, quos hac hebdomade absolvi posse spero. Curiosissime iam omnia genera Plumeriana tradidisti, excepta Borbonia, Guidonia, Carata, Inga, Penea, Zanonia. De Penaea scribis in obs. 567; an etiam evolvisti Meriam Zurinam? Mitto nunc duas phyliras impressas, quas placituras Tibi spero.

Nunc, Vir Doctissime, nihil amplius restat, nisi ut per diem unum et alterum huc moreris, ut ea, quae circa Generum Tuorum characteres restant, absolvantur, quod alioquin fieri nequit, hisce persuasus, quod adventum tuum non urgeam absque necessitate non ignorans, quod otia Hartecampiana Te satis occupent. Sed quum haec literis fieri nequeant, nihil aliud superest, quam ut ipse per unum et alterum praesens sis diem. Vel si aliter velis, sufficeret unica dies, si modo venias cum nave quae hora sexta ex Harlemo Leydam petit, perinde mihi est quali die. Sed utinam D[ominus] Cliffort vellet tecum venire et apud me prandium capere, advocaturus quoque Lawsonum. Quaeso, persuadeas eum. Nam plurima nova ipsi dare potero, et de adventus die me per litterulam moneas.

Vale, Vir Doctissime, et nob[ilissimum] Cliffortium saluta ac persuade!

J[ohannes] F[redericus] Gronov[ius]

NB. per synonyma intelligo genera ista quae tu conjungis.[a][a] : MS1 ... conjungis [added in the
margin of fol. 544v
]

Si Dom[inus] Cliffort posset carere duobus exemplaribus Musae Cliffortianae, summopere me sibi devinceret.[b][b] : MS1 ... devinceret [added in
the margin of fol. 544v
]

Myn Heer
Myn Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] D[octor]
op de
Hartecamp.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 544-545). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 ... conjungis [added in the margin of fol. 544v]
b.
MS1 ... devinceret [added in the margin of fol. 544v]