Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0363 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in .

Viro Celeberrimo, D[omino] Carolo Linnaeo,
Med[icinae] Doct[ori] &
in Academia Upsaliensi Botanices Professori dignissimo,
S[alutem]
Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

Exoptatissimae mihi fuerunt Epistolae vestrae 20 Septemb[ris] inscriptae, quae mihi facile taediosam istam plurium mensium moram ademerunt. Gavisus admodum, quod mea acceperis, quodque Tibi placeant. Gratulor ipse & gratulantur tibi omnes amici, quod in Te munus Professoratus Botanices sit collatum, ad quod nec digniorem ullum nequiverunt eligere. Faxit Deus, quod diu salvus mente et corpore feliciter vivas et observationes Tuas dato tempore in publicum edas, praesertim Philosophiam botanicam et Itinera Lapponica, ad quae imprimenda plurimi inhiant Bibliopolae, qui remunerationem debitam non denegabunt.

Genera Tua nunc optime procedunt. Didynamiam quae claudunt genera hoc mane correxi. Typus literarum est elegans et charta optima. Intra duos menses totum opus poterit absolvi adeo, ut Te ad praefationem transmittendam exhortari debeam; interimque et mente evolvas, quomodo promissa exemplaria transmittere debeam; furente enim inter Suecos & Russos bello periculosum erit omnia unicae navi committere exemplaria; tutius ergo mihi videtur id per varias tentare. Verum Tu consideres et, prout me jubes, rem exequar.

Quae jubes de Liquidambari & Diospyro cum D[omin]o van Royen communicavi, penes quem est exemplar generum tuorum; literasque ei inscriptas quoque tradidi.

Hortum colui hac aestate valde festivum, curiosissimis plantis refertum Virginicis, quae, cum semina protulerint, facile his in terris propagabuntur & inquilinae fient. Prima occasione earum specimina et semina ad Te mittam.

Noster Lawsonus hac aestate Americam orientalem petere proposuerat tanquam Medicus in locum D[omin]i Mitchel, qui infeliciter Carthaginae mortuus est. Sed amicorum precibus convictus de proposito destitit. Feliciter nunc vivit Londini et cum Meadio & Sloane familiariter conversatur.

Summam colo cum Sloaneo amicitiam, qui rarioribus Petiverii libris, imprimis Pterographa & Corallographia Bibliothecam meam auxit, tantumque praevalui apud eum per amicos, ut magna fulgeat spes, quod omnes Petiverii libri pretio honesto poterint comparari, quod quamprimum statutum sit Tecum communicabo.

Gaubius valde miratur elegantiam nominum quae suppeditasti in Indice supellectilis lapideae, lapidesque suos ad eundem modum digessit.

Quum nunc stabilitus sis Upsaliae, me recommendo, si quae Tibi ad manus veniant de Testaceis, quae memoras in Catalogo animalium per Sueciam observatorum pag. 40.41.42.

Entius adhuc hic haeret. Gratias ago summas pro observationibus botanicis in epistola vestra communicatis.

Vale, Vir Doctissime, et Tuis me adscribe!

P.S. Si in animo habeas literas ad Gesnerum dare, modo diriges eas ad me.

To
D[octo]r Charles Linnaeus
Professor
at
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, V, 546). [1] [2]