Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0364 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Viro Celeberrimo, Dom[ino] Carolo Linnaeo,
S[alutem]
Johannes Fredericus Gronovius.

Litteras tuas 12 Januarii inscriptas dato tempore accepi, neque diu haesi, quin cum Royeno agerem de transmittenda Musa tua. Scias vero in antecessum me non praelegisse ipsi epistolam tuam, sed modo expostulasse, an mihi pro tot collatis plantis Virginicis ex horto meo, quarum nomina recenset in Prodromo Florae suae, haberet Musae plantam, ut eam dato tempore Dom[ino] Linnaeo offerrem, optime persuasus haec Ipsi gratissimam fore. Vix haec elocutus fueram, quin statim voto annuerit. Est tamen summa difficultas. Quippe legibus sancitum est, quod nulla navis Hollandica petere queat Sueciam; idcirco expectanda est navis Suecica, quae Musam in cistula reconditam tibi afferet, in qua quoque videbis 10 Exemplaria Orationis tuae ut et Doctiss[imi] Celsii, cui dimidiam exemplarium partem concedas, eique gratias agas pro favore in me collato. Characteres omnes D[omini] Colden in eadem reperies cista. Simulque reperies descriptionem Salmonis in Lecca flumine prope Ultrajectum capti, qui mihi videtur differre ab omnibus speciebus ab Artedio descriptis. Facie externa Salmonem a Gesnero depictum pag. 825 (fig. majore) refert, quem Artedius Salmonem rostro ultra inferiorem maxillam saepe prominentem inscribit. Verum quantum differat, descriptio docebit. Doleo vehementer, quod omnes pisces, quos mihi videre licuit, tali modo non descripserim, praesertim cum res sit minime ardua. Proposui itaque mihi in posterum hac in re mihi ipsi satisfacere et tecum communicare, si quid observatu dignum observaverim.

Ante duos annos a bonae fidei piscatore Catvicensi tempestas horrenda praesagiebatur; rationem inquirenti respondebat Cyclopterum raro capi nisi instante tempestate. Praecedenti anno prognosim piscatoris veram esse sensi et maxime confirmatam jam elapso Februario.

In capsula memorata videbis duos catalogos Musaei Dom[ini] Schynvoct, cui debemus primam editionem Thesauri Amboinici Rumphii. Prior catalogus comprehendit mineralia, alter testas conchyliorum. Sine dubio vidisti Amstelodami istum thesaurum apud Proxenetam Postumum, qui filiam Dom[ini] Schynvoct in uxorem duxerat. Offert utrumque Musaeum integre vendendum usque ad mensem Augusti, post quod tempus de iis disponet prout ipsi e re videbitur. Certum est plurima curiosa ibi inveniri, verum et hoc etiam verum est quae tum erant rarissima, nunc esse vulgatissima. Accedit, quod observaverim plurimas testas Amboinicas reperiri inter scopulos insulam Curacao cingentes. Ante tres annos novam editionem Thesauri conch[yliorum] et coch[arum] Rumphii ediderunt Amstelodamenses lingua Belgica. Tabulae sunt optimae, sed editio valde mediocriter se habet. Constat 7 imo quandoque 8 florenos.

Anno 1742 Nicolaus Gualtierius Phil[osophiae] et Med[icinae] Collegiatus Florentinus, Regiae Botanices Florentinae Academiae Socius, in Pisano Athenaeo Medicinae Professor Emeritus edidit Indicem testarum Conchyliorum, quae adservantur in Musaeo suo, forma et charta papali, tabulis CX elegantissimis, in quibus eandem conchae speciem vario situ repraesentat, ac plurimas dissectas exhibet, ut earum internam structuram cognoscere facile liceat. Langii sequitur methodum. Singulis speciebus nova imponit nomina, verum pessima, neque tuam Criticam botanicam legisse videtur. An non exhorres, dum legeris sequens nomen Patellae vulgarissimae datum:

“Patella vertice intorto, prope basin leviter striata, et identidem lineis fuscis in gyrum, & in longum dispositis circundata et radiata; in dorso colore albido & fusco minutissime reticulata & punctata, intus valvata et candida.”

Nihil praeterea addit nisi quandoque citat Rumphii tabulam et figuram, Bonanni classem et numerum, Listeri paginam. In praefatione, ubi agit de Scriptoribus harum rerum, Te laudat sequentibus verbis:

“In systemate sapientissimi viri Caroli Linnaei ordo aliquis & distributio quaedam inspicitur, sed non absolutissima methodus eruitur.”

Post hanc praefationem sequitur Introductio ad Historiam testaceorum a Cl[arissimo] Tournefortio in Cod[icibus] M[anuscriptis] relicta.

In hac testacea revocantur ad Tres classes sc[ilicet] Monotoma, Ditoma, Polytoma.

1. Monotoma in tres familias dispescit. Univalvia. Spiralia. Fistulosa.

2. Ditoma in duas familias dividit a quae arcte clauduntur. β quae semper hiant.

3. Polytoma in duas familias abeunt a partibus articulates. β partibus cartilaginis ope connexis.

Harum classium & familiarum definitiones, indicatis quandoque speciebus Rondeletii, dat ibidem Tournefortius, praeterea nihil.

Tunc sequitur distributio methodica generalis testarum a Breynio conscripta in opere de Polythalamis, cujus methodum sequi voluisset Gualtierius, si librum Breynii ad manum habuisset, antequam tabulae ejus fuissent incisae.

Plurimae quoque in hoc libro occurrunt. Icones Lithophytorum, quae tamen non ex professo describit, sed modo nomina imponit.

Florentiae est impressus, ac constitit mihi 36 florenos Hollandicos.

Sed Venetiis anno 1739 in quarto impressus est Liber Jani Planci de conchis minus notis, cui accedit specimen aestus reciproci maris superi ad Littus portumque Arimini. Hic liber sane est doctissime conscriptus, et quinque tabulis illustratus.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 547). [1] [2]