Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0365 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Amicissime Linnaee,

De 60 exemplaribus corollarii mitto ad Te 50.

Die Lunae cum navi peto Harlemum rediturus cum navi, quae hora sexta vespertina petit Lugdunum Batavorum; si tibi conveniat, vellem Te socium itineris habere. Si tunc pictura esset absoluta, possem mecum sumere, modo D[ominus] Hofman prius bene obvolvat chartis, ne laedatur. Interim discedo Die Lunae hora undecima hinc, adeo ut praecise hora tertia sum futurus cum navi ante praedium D[omini] Cliffortii, ubi Hofmannus possit me monere, an picturam vesperi possem mecum sumere et si Harlemi possem vel Amstelodami deponere pecunias. Nam affinis meus Archithalassici collegii Director petit Amstelodamum.

Vale!

J[ohannes] F[redericus] Gronovius

Myn Heer
De Heer Carol[us] Linnaeus Med[icinae] Doct[or]
op de
Hartecamp
Met een pak gemerket
C. L.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 548-549). [1] [2] [3]