Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0366 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Vir Doctissime,

Typographi feriis Paschalibus omnes nummos delapidaverunt, quocirca coacti sunt manus operi adhibere tradentes hodie phyliram quam numerus 230 characterum tuorum claudit, desiderantes novam copiam pro altera phylira quam die veneris promittunt. Interim si quae habeas parata in Angliam mittenda, cures ut brevi habeam, quum Dom[inus] Richardsson intra 10 dies Angliam petere in animo habeat.

Interim, quaeso, haec dubia perpendas. In characteribus vestris:

N. 254. Linum Obs. In quadam specie unica quinta pars numeri eximitur, e qua novum genus constituerunt Recentiores, quod natura non subscribit. Quatuor ultima verba non habent sensum. Posses forte dicere quod naturae ipsi repugnant vel quibus non subscribe.

N. 250. Parnassia COR. Nectaria quinque: singulum squama cordata, concava, stylis XIII, per marginem gradatim altioribus instructa. Putem debet esse instructum sc[ilicet] singulum nectarium. Est profecto egregia observatio quam in charactere hujus plantae adhibes.

N. 255. Crassula. COR. Nectaria quinque: singulum squamula, minima, emarginata, basi germinis antrorsum annexa. Si hic intelligis, quod singulum nectarium ope squamulae minimae emarginatae basi germinis antrorsum annectatur, res se bene habet, modo supra a in squamula notetur, quod sit ablativus a. Si vero intelligas, quod singulum nectarium sit squamula, debet interponi est.

Jam incertus quota vice summo cum judicio perlego Fundamenta Vestra doctissima, et non pueris scripta, sed versatissimis dijudicanda. Utinam velles mihi dare definitionem Corollae et Plantae Androgynae, rem sane praestiteris gratissimam.

Omnes in hac urbe vehementer urgent majorem processum characterum vestrorum, adeo ut Bibliopola ipse sibi optimum de isto libro polliceatur lucrum. Ego praestabo semper in gratiam vestram quae potero, et curabo, ut singula hebdomade 16 paginas habeas quae continent 48 genera. Utinam in memoria habeas tabulas florae Japonicae ad me mittendas!

Quaeso, explica mihi, quid sibi velit ultimus numerus in charactere 53, ubi scribis Arundo*. Scheuch. 3:14.3.

Vale!

J[ohannes] F[redericus] G[ronovius]

To
D[octo]r Linnaeus

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 550). [1] [2]