Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0368 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 1730s n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Charissime Linnaee,

Hodie demum habui primam correctionem generum, quam secunda vice emendatam ad Te mitto, ut tricam quam reperio in Gethyllide explices; ibi enim in staminibus videtur aliquid haerere, quocirca etiam genus illud manu vestra scriptum ad te mitto. Sunt quoque quaedam genera quae nec stellam nec crucem oppositam habent.

In horto Cliffortiano desunt folia a pag. 209 ad 228.

In horto Cliffortiano desunt item folia a pag. 425 ad 432.

Ultimam paginam quam habeo claudit num. 452.

Cures, ut eas chartas quamprimum habeam. Nam cum indice impossibile possum procedere. Quaeso, quando haec mittis, emas mihi Fundamenta Vestra botanica non ligata; sumptus ilico restituam.

Nonne posses inquirere, ubi Amstelodami habitet Johan Friderich Ernst, Mercator; ille enim est ad quem dirigetur fasciculus quidam ad me a Dom[ino] Gesnero. Si illum posses detegere, quaeso, roges eum de isto fasciculo. Rem cum Hofmanno tibi relinquo. Salutes Dom[inum] Cliffortium, qui si indiculum alphabeticum in aliud opus desiderat, pratissimum me inveniet. Vale et cura sanitatem!

J[ohannes] F[redericus] Gronovius

Myn Heer
De Heer Carolus Linnaeus Med[icinae] Doct[or].
ten huysen den Welgeboren Heer en M[onsieu]r
George Cliffort J[uris] U[triusque] D[octor] &c.
te
Amsterdam

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 553-554). [1] [2] [3]