Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0393 • Pierre Barrère to Carl Linnaeus, 11 July 1740 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Clarissimo Viro D[omino] D[octori] Linnaeo
Medicinae Doctori Celeberrimo,
Soc[ietatis] Ac[ademicae] Imp[erialis] natu[rae] Cur[iosorum] Socio Dignissimo,
Botanicorum hujus saeculi principi.

Vir clarissime,

Meae haud dubie interierunt litterae octavo idus novembris consignatae.[1] Forsan in causa fuit horridum arque inassuetum hijemis frigus. Utut haec sunt; ad nostras quoque terrarum oras pervenit, quae quidem per litteratum orbem late volat nominis tui celebrata fama. Novos inquiunt, at perutiles conatus Botanicos publici juris fecisti. Desiderabantur quippe multa in Re herbaria, tantaeque molis erat methodum condere novam, sed quae aliis denegata fuit gloria, tuae sagacitati reservabatur. Non caespitabunt inposterum philobotani in constituendis novis plantarum generibus speciebusque ad propriam tribum referendis, habent modo quare sibi gratulentur, quod indefessis laboribus tuis, non minus quam fortunatis viam aperias ad Botanicem et faciliorem et tutiorem.

Salivam ergo mihi movent Botanicae linnaeae lucubrationes, quas, si humanitas tua mihi etsi immerito, communicavit, hoc quod reddere beneficium nusquam potero, memori mente persolvam. In eam quoque inducor spem te bono anomo approperatam Botanices apologiunculam, meamque epistolam humaniter excepisse mihi significaturum. Totus sum in describendis et delineandis stirpibus, animalibus aliisqie Rebus naturalibus quae mihi sors objecit in Gallia aequinoctiali dum ibi iussu Regis Christianissimi plantarum investigationi operam dabam.

Caeterum optandum foret, Vir Clarissime, ut Tibi aliquatenus parcas, ne per labores improbius continuatos sanitatem tuam magno Rei herbariae damno tandem concutias et labefactes.

Vale, et diu vive, Vir clarissime, Tibique esse studet omnimode devinctissimus atque addictissimus.

Barrere

In universitate perpinionensis Regius medicinae professor, in Gallia aequinoctiali et Cayennae insula olim Botanicus Regius, nosocomii regii perpinionensis medicus primarius.

Perpiniani
apud Ruscinonenses
Die 11a julii anni 1740

upSUMMARY

Pierre Barrère supposes Linnaeus has not received the letter dated 6 November n.s. This may be due to the severe and unusual cold of winter. Barrère hopes that Linnaeus will let him know that he has received the letter and the small botanical things he sent. Barrère is now busy delineating plants, animals and other natural history objects, which he came across in the French Guyana.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, I, 343-344). [1] [2] [3]

upEXPLANATORY NOTES

1.
Pierre Barrère to Linnaeus, 6 November 1739 n.s.Letter L0307.