Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0396 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 12 August 1740 n.s.
Dated 12ª augusti 1740. Sent from Montpellier (France) to Stockholm (Sweden). Written in Latin.

Cum nihil mihi honorabilius et suavius accidere possit umquam, amice colendissime, quam tuas litteras accipere, ultimis tuis, scilicet datis 21 januar[ii] 1740, illico respondi. Jam vero metuens, ne aliquo fuerint abreptae, scribo iterum, et scribam alternis mensibus, quousque id tibi fastidiosum evadat. Utinam alternis, si non singulis, meis respondeas! Methodum Gonorheae sanandae practice et accurate satis delineaveram. Si fusius, optaveris, jube modo! Me in omnia obsequia paratissimum habebis! Semina in horto regio lego assiduus tibi mittenda. Si sinerent oculi ophtalmia debilitati, rus peragrarem, qui tibi plenius satisfacerem. Misi non dudum ad oppidum Cette, portum maris proximum, duo volumina pathologiae meae navis praefecto committenda, Stockolmiam profectura. Faxit Deus ad te devenerint! Unum tibi offero, alterum, cui volueris, ut pathologiae proffessori aut D[omino] Dillenio &c. mittam et prima occasione medicarum theseωn [sic] fasciculum; tu quae mihi destinas immortalia tua opera, quorum desiderium urit me, vel dirigas per la foire de Beaucaire nundinas Bellocadri mense julio, vel ad ministrum ecclesiae de Cette. Sic a Monsieur Causse prieur de Cette. A Cette. pour M[onsieur] De Sauvages proffesseur à Montpelier vel, si mavis, Burdigalam mittere; indicabo, cui inscribenda sit epistola, cum monueris. Jam tuum nomen per ora doctorum nostratium frequens volat; undique tua expetuntur et advocantur scripta; ea quicumque possidet celat et sibi servat sedulo; nemini copiam facit tanti thesauri; cito bibliopolae nostri plura accersunt exemplaria. Verum doleo tam paucas plantarum species a te denominatas penes nos esse. Plures scio fore in Horto D[omi]ni Clifford, sed eum librum ab eo prece, multo minus pretio, non obtineo. Tuam Florulam Lapp[onicam] et alia opera ex Batavia acciri curaveram et tantum obtinere potui, aere meo, Systema Naturae et Genera plantarum. Habeo dudum ex tua munificentia Criticam Botanicam, Method[um] sexual[em], Corollar[ium] et F[loram] Lapponicam. Alia desunt, alia enixe desidero. Si quantam voluptatem in his vorandis percepi, vellem verbis efferre, non una sufficeret epistola; tuae sunt multo laudibus et elogiis meis superiora merita, nec ornate loquendi facultate, qua polles, praeditus sum, ut id exequar; admirabundus itaque sileo; stupent et omnes collegae, cum qua aetate tua praestiteris accipiunt, nec ab ullo hominum tot sciri, tot opera tam scite digeri posse, umquam auditum erat; hinc summus honos in me tanti viri amicum revertitur; quid si epistolas tuas ostenderem, sed immeritae, quibus me cumulasti laudes; id vetant, ne conceptae de tuo summo judicio existimationi, quid detractum foret; mea enim haec unica laus est rebus medicis diligenter operam dare, studiosis pro virili prodesse et viros eruditos, candidos, omni veneratione prosequi. Misi Parisios ill[ustrissimi] Hales, ministri Angli, Haemastaticam ex Anglico a me in Gallicum versam, quae typis mandetur, egregium imo medicis theoricis pernecessarium; illud opus, notis mathematicis meis onustum te, statim ac prodierit, salutabit; illud ex vegetabilium statica nosse jam debes. In hisce scholiis naturam Stahlio ita decantatam, Boyleo exsibilatam, geometricis argumentis suffultam, redivivam ostendo. Thesim de febris theoria a duobus annis emissam, addam vectigali; addam commentarium de Bombyce utilius duplo et facilius educanda. Quod a D[omi]no Bignon, honorario academ[iae] Par[isinae] et nostrae, probatur, ut mox ex ejus litteris intelligo. D[omi]nus Magnol, characteris novi editor meus collega et professor, tibi multas rependit gratias pro iis, quibus se patremque suum laudibus extulisti. D[ominus] Josephus de Jussieu Peruviano ex itinere redux a navi Anglica impugnatus ictu catapultae nuper periit, ut audio. Non ignoras Hort[um] reg[ium] Parisiensem ex tua methodo fuisse ordinatum, cum tamen numquam Turnefortii nostratis methodum amplecti voluerat Jussieuus utcumque a D[omi]n[o] Chirae coactus. Accepi pariter Hortum Leydensem Hermannianum tuis legibus paruisse. Candide dixerim tu in naturali scientia verus es Carolus XIIus, ut ipse rex in militia, eo discrimine, quod totum orbem botanicum tibi in aeternum subiicis, ille aliquandiu paucas regiones sibi mancipavit. In pathologia mea condenda, quantum tua Critica botanica mihi profuerit, pag. 99. intelliges, et, si fata sinant, intra aliquot annos Classes morborum, tibi dicatae, tuo nomine condecoratae. Quanti te faciam commonstrabunt! Si tamen tu, vir optime et universalis, huic operi digerendo velles operam collocare, quaecumque in adversariis habeo, lubens offeram. Persuasissimus enim sum te solum tanto operi ad bonum exitum perducendo parem esse, et si jam ab aliis muniis liber, illud in me sumam, hoc tantum, ut tibi obsequiosum me praestem [...]; quapropter, si id oneris suscipere recuses, saltem observata tua, monita, auxiliaque impertiri mihi velis, quaeso. Haec mea sententia est, species omnes genuinas suis generibus adscriptas in classes coagmentare cum synonimis et citationibus juxta tuam methodum; mox theoriam mechanico-hygraulicam et, cum opus erit chemicam addere ac demum therapeiam dogmatico-empyricam subjungere, quae cuncta classium et ordinum initio generaliter praemittentur. D[ominus] Chicoyneau, cancellarius et Botanices professor archiatri filius, e vivis excedens Horti regii praefecturam vacuam reliquit; si umquam botanices proffessionem obtinerem, tibi commodius servire in Botanicis valerem. Aliquot Linneae semina, si habeas, mittere memineris! Et si otium suppetat singulis mensibus, scribas, ut tui desiderium aliquatenus sublevatur. Vale artis nostrae summum decus et me amare, ut facis, perge!

Iterum vale, dulcissime rerum!

Monspel[ii] 12o augusti 1740.

De Sauvages

Inscribas tuas litteras Gallice, ne veredariis ignotae relinquantur:

A Monsieur
De Sauvages
proffesseur en médecine
à Montpellier

[a][a] : MS1 Si ... quaeso [added in the
margin on fol. 14v
]
Si quemdam haberes Hamburgi amicum, cujus ope ad te litteras tuto dirigere possem, moneas, quaeso.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus médecin de
la flotte suedoise, président de L’academie
de Stockolm, proffesseur d’histoire naturelle
à Stockolm
Recommendée à Monsieur J[ean] König, directeur
des postes, à Hambourg et à M[onsieu]r H[einrich] Sprekelsen
proffesseur en droit, à Hambourg
Recommendée à Monsieur Jean König
commissaire de sa majesté Suedoise
à Hambourg

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 13-14). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Si ... quaeso [added in the margin on fol. 14v]