Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0415 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 25 November 1740 n.s.
Dated XXV Nov. st. n. MDCCXL. Sent from Leipzig (Germany) to Stockholm (Sweden). Written in Latin.

VIRO EXCELLENTISSIMO et EXPERIENTISSIMO,
D[omi]n[o] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
D[ominus] C[hristianus] G[ottlieb] Ludwig.

Literae Tuae A[nno] 1739 d[ie] 9 Sept[embris] st[yli] v[eteris] Holmiae[1] scriptae perquam gratae et acceptae mihi erant circa finem, cum mihi traditae fuerunt. Cum igitur nova benevolentiae Tuae Testimonia ex illis colligerem, responsorias d[ie] 14 Jan[uarii] st[yli] n[ovi] dedi,[2] quibus inclusa erant varia a me hactenus edita schediasmata nec non SiegesbeckiiSiegesbeck, Johann Georg
(1686-1755). German. Prussian botanist,
doctor of medicine at Wittenberg in
1716, physician and director of the
botanical garden at St Petersburg
1735-1747. One of the most bitter
opponents of Linnaeusís sexual system.
Correspondent of Linnaeus.
primitiae florae Petropolitanae.[3] Nescio tamen, an haec tibi traditae fuerint. Nunc cum acceptissima mihi contingat occasio cum Cel[eberrimo] OehlreichOelreich, Niklas von
(1699-1770). Swedish. Censor librorum
1744-1766. University librarian,
professor of philosophy and public
official. Linnaeusís student.
[a][a] : MS1 <Sieges> Oehlreich colloquendi, ab illo id obtinui, ut ad minimum literis suis lineolas has apponeret, quo meum desiderium tecum etiam absens miscendi sermones eruditos ostenderem. In primis vero Philosophiam tuam botanicam[4] maxime exopto, quo tandem de genuinis partium plantae definitionibus certior reddam. Ex aphorismis[5] jam patebit me definitiones quasdam curatius tradere allaborasse, sed multa quotidie corrigenda occurrunt. Varietas insignis notas partium plantae, quae definitionem constituere debent, ambiguas imo prorsus fallaces reddit. Attamen nisi haec botanices pars accuratius excolatur, error vix evitari poterit in omni reliquo studio. Quapropter te majorem in modum rogo, ut editionem Philosophiae botanicae proxime praebeas, quo illo libro uti et, si dubia quaedam mihi oborta sint, tecum communicare queam. Quod si vero ob negotia graviora illud adhuc differatur, dubia ad minimum communices, quae circa definitiones meas partium plantae in aphorismis expositas oborta sunt. Is enim semper ero, qui admonitus lubentissime errores proprios corrigit. Proxime Programma de minuendis plantarum speciebus[6] et aliud, de differentia glandularum,[7] tecum communicabo. Ultimum edidi, cum Professoris medicinae extraordinarii munus susciperem. Vale et mihi fave!

Dabam Lipsiae d[ie] XXV Nov[embris] st[yli] n[ovi] MDCCXL.

[address] Celeberrimo Linnaeo Do / ctori Medico et Botanico pereximio / in / Holmiae.

upSUMMARY

On 14 January 1740 n.s. Christian Gottlieb Ludwig responded to a letter written by Linnaeus on 9 September 1739 o.s., 20 September 1739 n.s. He enclosed some works and Johann Georg Siegesbeckís Primitiae florae Petropolitanae. Ludwig is eager to receive Linnaeusís Philosophia botanica so he can better understand the definitions of the parts of a plant. In Aphorismi botanici Ludwig tried to elaborate certain definitions more carefully, but much must be corrected every day. He will soon send his Programma de minuendis plantarum speciebus and De differentia glandularum.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 505). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <Sieges> Oehlreich