Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0424 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 2 January 1741 n.s.
Dated 2º januar. 1741. Sent from Montpellier (France) to Stockholm (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo viro,
D[omino] D[octori] Carol[o] Linnaeo,
Fr[anciscus] de Sauvages
Salutem.

Quantum tibi debeam, Colendissime Vir, pro eo, quo me cumulasti honore, dum servi tui nomen plantae inscripsisti, hoc apprime sentio; quibus vero verbis grates referam, hoc ignoro, et quo me dignum minus tanta laude intelligo, eo strictiori nodo me tibi devinctum esse, animi gratitudo exigit.

A tribus mensibus diploma regium me Botanices in horto regio proffessorem constituit; tua vero epistola hoc diplomate mihi preciosior; dignum hac electione me declaravit. Utinam quaedam exinde oriretur occasio, qua gratum animum possem demonstrare!

In medicinae principiis matheseos face illustrandis totus hac hyeme fui detentus, unde tria prodiere opuscula theseωn [sic] nomine, quae valde paradoxas opiniones experimentis tamen et mechanicae congruas exhibent in animum; si quidem induxere meum meditationes assiduae animam esse machinae nostrae totius motricem potentiam, sed eas dissertationes data opportunitate ad te dimittam; sunt etenim naves Stockolmienses, quae ad portum De Cette quotannis appellunt, vina reportaturae, et minister ecclesiae in oppido Cette mihi familiaris est, ut scripsi, in ultima epistola, atque mea munuscula certis manibus committet.

Ultimus, quod ad te misi fasciculus traditus fuit suo tempore navis duci vulgo capitaine du vaisseau, qui, ut retulerunt, hunc tanto lubentius accepit, quo tibi, suum studium erga te, ardentius comprobare exoptabat. Nescio, utrum promissis steterit.

Classes morborum, ut jubes, et quia jubes, resumam; paulo enim melius se habent oculi, noctuque studere me jam sinunt, quod a decem annis non potueram. Ast, ut verum eloquar, vix in Gallia, si Parisios excipias, typographum reppererim, qui suis sumtibus hoc opus edere velit, cum praesto fuerit. Nescio, utrum, tuo suasu, quisdam apud Batavos in se id sumpturus sit. Hoc autem opus, ut satis fuse morborum historiam ad icthiologiae exemplar prosequatur, debet ad Bagliviani aut Sydenhamiani libri magnitudinem ascendere seu esse unius voluminis in 4to.

Amicus et familiaris meus D[ominus] Seguier nuperrime librum in 4to sub titulo Bibliothecae botanicae edidisse dicitur. Cum primum accepero, quid hoc opus sit, ad te scribam. Dolebat autem, ut accepi aliquot abhinc annis, quod tu, vir colendissime, tam paucis verbis hoc opus exegisses. Sed libellus tuus, mole parvus, est materia et ordine maximus, in quantum judico.

Nescio, quorsum Upsaliae botanicam proffessionem ambis, qui in regia sede muniis multo pluribus majoribusque fungeris, nisi patriae desiderium te caeperit, et ambitiosam opum et titulorum majorem cupiditatem substaminavit.

Hoc ineunte anno et pro more et ex intimi cordis suasu tibi omnia fausta, amice venerande, deprecor. Faxit summus Deus, ut plures annorum series, cum dulci conjuge et digna prole, partis honoribus et opibus fruaris, multo majoribus dignior.

Dum haec scribo, oblata occasione, dimitto fasciculum aliquot theseωn [sic] à Mons[ieu]r Causse, curé, à Cette, qui duci navis Sueciae ibi jam morantis, tibique tradituro eum committat. Ne e memoria tua, quaeso, excidat me tuo auxilio in munere professorio obeundo indigero.

Hortum Cliffortianum jam dudum aliunde expecto; in dysenteriis tua medicamenta optima censeo maxime in septentrione; apud nos vero post alteram venae sectionem hypecacuanha gr. XX praescribuntur, clymata ex lacte, vitellis ovorum, omasorum decocto, pomeridie adhibentur, identidem catharses lenes ex tamarindis, Rheo, syrupo de cicorio, noctu vero julapia anodyna ex laudani Sydenh. gutt. XX, si fervor sit nimius serum lactis ferro candenti medicatum pro potu adhibetur.

Vale meum dulce decus et columen, et me amare perge!

Monspelii 2° januar[ii] 1741.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus médecin
réal de la flotte suedoise, proffesseur
d’histoire naturelle et de Botanique
à Stockolm
Recommendé a M[onsieu]r Jean König, comissaire
de Sa Majesté Suedoise a Hambourg

upSUMMARY

François Boissier de La Crox de SauvagesSauvages, François Boissier de
La Croix de
(1706-1767). French.
Botanist and clergyman and physician,
professor in medicine at Montpellier.
Correspondent of Linnaeus.
thanks Linnaeus for honouring him by naming after him the plant Sauvagia. Sauvages has received a Royal diploma making him Professor of the Montpellier Botanical Garden. Dearer to him than this diploma is, however, Linnaeus’s letter [Linnaeus to Sauvages, 20 September 1740 n.s.Letter L0398], in which he declares him worthy of this honour.

Sauvages has devoted all his time to the application of mathematics in medical principles. Three theses are the result, which will be sent forthwith to Linnaeus on first available ship calling at Cette.

Sauvages will resume his work on Classes morborum [Sauvages refers to his Nouvelles classes de maladiesSauvages, François Boissier de
La Croix de
Nouvelles classes de
maladies, qui dans un ordre semblable
à celui des botanistes,
comprennent les genres & les
espèces de toutes les maladies,
avec leurs signes & leurs
indications
(Avignon [1731]).
], but it will be very difficult to find a publisher in France. Maybe Linnaeus could use his influence and secure one in Holland? The edition should have the same format as the Ichtyologia or the works of Georgio BagliviBaglivi, Georgio (1668-1707).
Italian. Professor of anatomy and
theoretical medicine, Rome. One of the
most influential representatives of the
iatromechanical school within medicine.
and Thomas SydenhamSydenham, Thomas (1624-1689).
British. Physician, often referred to as
the "English Hippocrates".
Emphasised observations, clinical
experience and the classifying of
diseases (nosology).
or be one single volume in quarto.

Jean François SéguierSéguier, Jean François
(1703-1784). French. Antiquarian
and botanist, Nimes. Correspondent of
Linnaeus.
has published a work entitled Bibliotheca botanicaSéguier, Jean François
Bibliotheca botanica, sive
Catalogus auctorum et librorum omnium
qui de re botanica, de medicamentis ex
vegetabilibus paratis, de re rustica,
& de horticultura tractant, a
Joanne-Francisco Seguiero Neumasense
digestus. Accessit Bibliotheca botanica
Jo. Ant. Bumaldi, seu potius Ovidii
Montalbani Bononiensis
(The Hague
1740).
. He is said to be disappointed that Linnaeus has paid so little attention to his work in Genera plantarumLinnaeus, Carl Genera
plantarum eorumque characteres naturales
secundum numerum, figuram, situm &
proportionem omnium fructificationis
partium
(Leiden 1737). Soulsby no.
284.
, a study “small in size but enormous in matter and order”.

Sauvages sends his best wishes for the new year to Linnaeus and his family. A parcel containing theses will accompany this letter. A description of the treatment of dysentery is added.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 15-16). [1] [2] [3]