Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0427 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 27 March 1741 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Doctissimo D[omin]o Carolo Linnaeo
S[alutem]
Joh[annes] F[redericus] Gronovius.

Doleo vehementer, Vir praestantissime, quod ad doctissimas vestras & officiosissimas literas 22 oct[obris] responsum in hoc usque momentum differre coactus fuerim. Hujus coactae negligentiae rationes brevibus Tibi aperiam. Nostine quantopere desiderante Wishovio, imo & urgente, Te incitaverim, ut ad novam Characterum generum editionem te accingeres. Votis his non tantum annuebas, sed et re ipsa praestitisti tanto temporis compendio, quod desiderabatur. Transmisisti Exemplar, quod perlegit Cl[arissimus] Royen, uti et ego, qui jussu tuo emendavi et adscripsi, quae jusseras. Typos cum D[omin]o van Royeno elegi bonae notae. Charta a Wishovio comparanda et triginta exemplaria prioris editionis, quae ipsi supererant, distulerunt impressionem, usquedum nuper familiariter cum Cl[arissimo] Royeno colloquens sermonem haberem de opere Halleri, & sat clare ipsi ostenderem quod Wishoff impudenter ipsi imponat; hinc oriebatur inter nos suspicio, quod etiam cum nova hac editione nobis imponeret. Alloquor itaque ipsum et sincere rogo, an in animo habeat ilico impressionem suscipere; respondet “non tam cito”. Ego itaque ipsi suggero, quod non aegre debeat ferre, si alius imprimeret. Ille statim minatur se desideraturum ab Ordinibus Hollandiae privilegium in omnia tua opera. Respondeo ego, quod levissima res mihi foret, si hoc vellem impedire. Ille furiosus ait: “Hoc nec tu nec ullus alius potest impedire.” Ego domum ipsius relinquens modo suggero: “Salve Wishovi, sat dixisti.”

Sequenti die offert Consulibus Libellum supplicem, ut in consessu Ordinum Hollandiae ipsi procurarent privilegium. Quosdam horum de hac re commonefeceram. Itaque remittunt ipsi Libellum suum et jubent, ut prius rem cum me & D[omin]o Royeno componat. Haec lex ipsum reducebat in maximas sollicitudines, imo & animum ipsius frangebat. Me alloqui non audebat. Itaque D[ominum] Royenum incitat, ut mecum loqueretur, cum quo conclusi, quod syngraphum daret promittens quod intra duos menses editionem susciperet charta meliore, charactere bonae notae, et porro legibus, quas ad primam paginam Libri transmissi adscripseras, ut et opere finito 70 Exemplaria Tibi donanda. Advocat Wishovium Royenus Domi suae, ipsi proponens si vellet huic syngraphae subscribere, quod tunc desisterem a proposito meo in prohibendo privilegium. Singuli articuli placebant, sed 70 exemplaria ipsum excruciabant, qua idcirco numero ad dimidium redegit D[ominus] van Royen, qui Syngrapham & Exemplar Generum transmissum nomine Tuo servat. Mense itaque sequenti elapso videbimus, an fidem mereatur vel non. Mihi certe semper erit summus impostor, neque suaderem Tibi, quod unquam ipsi aliquid imprimendum dares.

Et haec est tristissima illa historia, mi Linnaee, quae prohibuit, quod nihil nec Ego de Te nec Tu de me perceperis tot mensium spatio. Spero Te cum dilectissima uxore et dimidiata verba loquente infantulo bene valere. Lawsonus optime valet, ut et omnes amici. Duorum mensium spatio primum volumen commentariorum D[omini] van Swieten in Praxin Boerhavii a typis liberum erit. Ex Virginia 6 mensium spatio nihil accepi. Appulit tamen cistula Londini speciminibus, seminibus & observationibus referta, quorum omnium participem te reddam, non ex liberalitate mea, sed tanquam summus Tuus debitor. 4° Octobris ad Te misi vel cistulam vel fasciculum, qui forte tota hieme Amstelodami haesit. Crastino iterum fasciculum cum immensa seminum farragine a D[omin]o Royeno Tibi oblatorum Amstelodamum mittam, in quo et aliquot exemplaria Corollariorum invenies. Hisce Vale et unica lineola de Salute Tua moneat me, qui quam primum Te de observationibus a Claytono accipiendis commonefaciet, ac fave Tui observatissimo

J[ohanni] F[rederico] Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] Martii 27 1741.

Mons[ieur]
Mons[ieur] Charles Linnaeus
Docteur en Medicine
a Stokholm

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 457).