Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0431 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1 April 1741 n.s.
Dated 1º aprilis 1741. Sent from Montpellier (France) to Stockholm (Sweden). Written in Latin.

D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
Historiae Naturalis cultori et promotori felicissimo,
heroi suo et amico colendissimo,
Bene valere
De Sauvages.

En iterum litteras, numquid frequentia et prolixitate taediosas aut permisisti, imo jussisti, ut ad te, data quavis occasione, scriberem! Scribo itaque; nuper scripseram humanissimis tuis respondens et millenas agens gratias, quod meum vile nomen plantae novae, pro tua in me benevolentia ex munificientia, adscripseris. Sex circiter naves hacce hyeme huc vel potius ad oppidum Cette, quatuor leucis hinc distans, appulere, tres adhuc ibi remorari me monent; utrum fasciculum theseωn [sic] aliis navibus anno recens elapso commissum acceperis ignoro; alterum proinde, si deus velit, jam accepturus es; in quo fasciculo pathologia methodica, et dissertationes quatuor vel quinque una de somno, altera de lumbagine a discipulis meis in lucem editae, tertia de febris causa, quarta de Natura rediviva, quinta, Gallice scripta, de bombycis educatione, tractant.

Operibus tuis botanicis carere nequaquam possum, ex quo maxime proffessorio hoc botanices munere me oneravit vel honoravit Rex Galliae. Habeo certe Generum tuorum primam editionem, Criticam Botanicam prima parte truncatam, Floram Lapponicam, bibliothecam, Systema mirabile Naturae heu nimis contractum et methodum sexualem. Vide, quot praeclara desint opera, quae auro mihi pretiosiora sunt, nec auro tamen obtinere valeo et comparare. Nam Hortum Cliffortianum, quod attinet eum a D[omino] Cliffort precibus obtinere nondum valui; tuorum Generum alteram editionem expectat vicinus bibliopola; plures exoptant Botanici.

Alteri classium morborum editioni aut potius compositioni, ut mandatis tuis obtemperem, lubens insudo; ast vix concipi potest, quam ingratus sit hic apud nostrates labor, cum nullus repperiatur bibliopola aut typographus, qui optima etiam scripta, aere suo velit in lucem edere. Opus autem ad normam tuorum generum, tuaeque potius icthiologiae, conscribere decrevi, in aliquot tomos divisum, quibus singulis una vel et altera morborum classis enucleata comprehendatur. Sed hac de re tuum et auxilium et consilium prius expecto.

Desideratur autem in re herbaria, catalogus methodicus omnium quotquot hactenus notae sunt specierum, quem tu solus potes in lucem edere, aptis generum et praesertim, quod deest, specierum nominibus insignire. Interea vero quidquid hac in re meae inopiae supplere potest, quaeso, concedas. Vidi Bibliothecam Botanicam in 4to amici olim mei D[omi]n[i] Seguier Nemausensis, editam Leydae, et exemplar ab ipso authore praestolor; ibi alta est eruditio et catalogus scriptorum in re Botanica, sed nulla methodus, quae juvet aut doceat.

Vale medicinae et historiae naturalis decus ac me tui studiosissimum amare perge!

Monspelii 1° aprilis 1741.

Si quid humanitas tua ad me miserit, hoc dirige sic A Monsieur Monsieur Causse prieur de Cette à Cette pour faire rendre à M[onsieur] de Sauvages proffesseur en médecine à Montpellier.

donnés 14 [...] au garcon[a][a] : MS1 [added on the envelope]
A Monsieur
Monsieur Linnaeus docteur
en médecine, médecin real de la
flotte suedoise, proffesseur d’histoire
naturelle, president de la societé
des sciences
en Suede a Stockolm

upSUMMARY

François Boissier de La Croix de SauvagesSauvages, François Boissier de
La Croix de
(1706-1767). French.
Botanist and clergyman and physician,
professor in medicine at Montpellier.
Correspondent of Linnaeus.
is sending Linnaeus a new parcel containing Pathologia methodicaSauvages, François Boissier de
La Croix de
Pathologia
methodica, seu de cognoscendis
morbis
(Amsterdam, 1752).
and five dissertations: 1. De somno 2. De lumbagine 3. De febris causa 4. De natura rediviva 5. De bombycis educatione.

Linnaeus’s works are indispensable to Sauvages in his new capacity of professor of botany. Sauvages is working on a new edition of Classes morborum [Sauvages refers to his Nouvelles classes de maladiesSauvages, François Boissier de
La Croix de
Nouvelles classes de
maladies, qui dans un ordre semblable
à celui des botanistes,
comprennent les genres & les
espèces de toutes les maladies,
avec leurs signes & leurs
indications
(Avignon [1731]).
], but it will be very difficult to find a publisher in France.

One thing missing in botany is a methodical catalogue of all species, properly classified as to genera, which Linnaeus alone can create. Jean-François SéguierSéguier, Jean François
(1703-1784). French. Antiquarian
and botanist, Nimes. Correspondent of
Linnaeus.
has published his Bibliotheca botanicaSéguier, Jean François
Bibliotheca botanica, sive
Catalogus auctorum et librorum omnium
qui de re botanica, de medicamentis ex
vegetabilibus paratis, de re rustica,
& de horticultura tractant, a
Joanne-Francisco Seguiero Neumasense
digestus. Accessit Bibliotheca botanica
Jo. Ant. Bumaldi, seu potius Ovidii
Montalbani Bononiensis
(The Hague
1740).
, a learned but dull work.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 17-18). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added on the envelope]