Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0439 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 9 September 1741 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Viro Celeberrimo,
D[omin]o Carolo Linnaeo,
Med[icinae] Doctori,
Botanico & Mineralogo Summo,
S[alutem]
Joh[annes] Fred[ericus] Gronovius.

Valde movet me Literarum Tuarum absentia, quibus jam fere per 16 menses fui destitutus. An hoc negligentiae tribuendum, an vero quotidianis Tuis occupationibus, an vero quorundam hominum insidiis, qui Te incitarunt, conjicere nequeo. Hoc tamen perpetuum est, quod eorum malae et falsae relationes me non avertent, quominus eodem quo semper Te prosecuturus sim amore, et quicquid in commodum Tuum conferre poterim, id non toto corde praestarem. Jam fere centum genera sunt impressa ante mensem; reliquo tempore nihil egit Bibliopola & Deus novit, quando iterum opus sit inchoaturus, sic ut clare videas, quod Tibi summopere imponat.

Nunc ad Jucundiora transeamus. Accepi praecedenti hebdomade egregia filicum specimina a D[omin]o Claytono, qui et Liquidambaris Tui in Horto Cliffortiano, qui in Flor[a] Virg[inica] sub nomine platano affinis pag. 41. occurrit. Characterem sequentem communicavit.

Masculi flores quam plurimi in spicam erectam plerumque noven-decim vel viginti pedunculos paululum reclinatos continentem positi. Singulum pedunculum congeries sphaerico-conica florum terminat.

CAL. perianthium commune tetraphyllum, foliolis ovatis concavis obsolete albescentibus, teneribus, pubescentibus, alternis multo brevioribus, ad antheras adhaerentibus, citissime caducis, partiale nullum.
COR. nulla.
STAM. Filamenta numerosissima brevissima in corpus quoddam sphaerico-conicum, extra convexum, intus complanatum congesta. Antherae erectae primo rufescentes, mox virides, didymae quadrisulcatae. Singula dissecta per microscopium quadrilocularis apparet h. singula anthera quatuor thecas continet. Particulae farinae foecundantes lente etiam auctae figurae polyhedrae vel globi, centro lutescente pellucido, limbo opaco undique complanati, formam gerunt.

Feminei flores in globum unicum et interdum duo congesti, ad basin ejusdem.

CAL. ut in masculis sed foliolis angustioribus ejusdem spicae, pedunculo longo affixi penduli.
COR. nulla.
PIST. Germina plurima linearia, in globum dense congesta. Stylus conicus bifurcatus, stigmata bina pubescentia longitudine furcarum styli, recurva, intorta in medium cornus Arietis.
PER. Capsulae plurimae oblongae uniloculares bivalves, in globum congestae; valvulis angustis, ad apices muricatis, rigidis.
SEM. oblonga nitida nigricantia, ad unum cacumen membrana quadam pellucida cinerea aucta.

Ergo Monoecia polyandria Clayt.

Acacia triacanthos siliquis latis fuscis pulpa virescente subdulci repletis fl. Virg. pag.

Mas

CAL. Amentum longum densum pendulum.
Perianthum proprium, quadrifidum erectopatens; laciniis concavis herbaceis extus fuscis.
COR. Petala quatuor ovato-linearia concava extus fusca pubescentia intus pallidiora.
STAM. Filamenta sex filiformia, corolla longiora; Antherae incumbentes.

Faemina

CAL. Amentum laxum pendulum, ut in Mare. Perianthium proprium, ut in Mare.
COR. Petala quatuor, ut in Mare, sed non nihil majora.
STAM. nulla, sed interdum duo brevia filamenta sicca absque antheris occurrunt.
PIST. Germen supra receptaculum latum compressum, corolla longius. Stylus nullus.
Stigma incumbens, magnum, recurvum.
PERIC. Legumen maximum latum tenue compressum, extra fuscum, loculis transversalibus divisum, pulpa viridi subdulci eduli repletum.
SEM. solitaria, subrotunda, dura, nitida.

OBS. Flores plerumque quatuor vel quinque hermaphroditi inter flores masculinos in eodem amento adsunt. Dioecia Hexandria Clayton.

Haec arbor est vera tua Caesalpinoides Hort. Cliff. p. 489 n. 12, cujus legumen apud me vidisti; quod Catesbejus legumen monospermum huic tribuat, rationem sufficientem dedisti. Duas saevissimas hyemes delusit Arbuscula in hortulo jam quinque pedes alta, verum hoc demum aestate spinas protulit quales describis loc. cit.

CALLA Virginiensis

CAL. communis Spatha atropurpurea acuminata ad basin convoluta citissime marcescens et contabescens.
Partialis quadriphyllus, foliolis crassis succulentis fuscis brevibus acuminatis excavatis inflexis, longitudine Styli persistentibus.
COR. nulla. Spadix ovato-orbiculatus pedunculatus, spatha dimidio brevior, staminibus foliolisque calycis undique obsitus, per maturitatem procumbens.
STAM. Filamenta quatuor erecta longitudine Styli persistentia. Antherae flavae erectae.
PIST. Germen rotundum infra Stylum in spadice reconditum. Stylus fuscus conicus. Stigma obtususm vix perceptibile.
SEM. Bacca unica carnosa globosa monosperma extus fusca, in medulla fungosa spadicis plerumque octo vel novem invenienda.
Aqualis est & odore Allii vehementer praedita.
Radix repit. Clayt.

Sequens Character est Hamamelis, quem Dom[inus] Clayton mecum communicavit hisce diebus.

CAL. Perianthium quadripartitum turbinatum laciniis subrotundis concavis extra fuscis pilosis interne glabris pallide virentibus.
COR. Petala quatuor linearia tenua longissima horizontaliter extensa, apicibus plerumque calamistratis.
STAM. Filamenta quatuor claveformia, petalorum unguibus inserta, longitudine vix calycis. Antherae didymae.
PIST. Germen minimum conicum staminibus brevius apice bifido. Stylus nullus. Stigma nullum.
PERIC. Capsula foliacea fusca villosa, bi-trive-locularis bifariam vel trifariam per maturitatem dehiscens.
SEM. in singulis loculamentis unicum ovato-oblongum nigrum lucidum intus albicans oleosum, ad apicem macula alba notatum.

OBS. Corollam habet luteam. Clayt.

Nec minus elegans est Observatio, quam Claytonus in Diospyro flor. Virg. p. 43 dedit.

Masculus flos

Cal. Perianthium viride monophyllum semiquadrifidum obtusum minimum.
COR. monopetala luteo albescens ovato-campanulata, vix semiquadrifida obtusa, decidua.
STAM. Filamenta 16 grisea pubescentia subuluta, corollae inserta qua breviora apice conniventia.
PIST. Germen nullum; interdum Stylo simile corpus tenuissimum capillaceum brevissimum vix visibile adest.

Hermaphroditus flos

CAL. Perianthium viride monophyllum maximum quadrifidum coriaceum, laciniis triangulari cordatis margine reflexis.
COR. monopetala fusca tubulata cito caduca. Tubus longitudine styli basi expansa, apice angustiore quadrifido, laciniis angustis parvis obtusis.
STAM. Filamenta 8 grisea pubescentia linearia corollae inserta qua breviora.
PIST. Germen obtuse quadratum perianthio fere tectum. Stylus cylindraceus erectus rigidus, apice quadrifariam furcatus (singulis filamentis nigris trifurcatis) longitudine corollae stigmata nulla.
PER. bacca globosa magna multilocularis calici maximo patenti insidens.
SEM. nonnulla magna ovato-acuminata. Ergo polygamia Dioecia Clayt.

Fugit me, an Tecum communicaverim Characterem, quem de Verbena racemo simplicissimo, floribus sessilibus, calycibus fructus reflexis racemoque appressis fl. Virg. p. 7. conscripsit hoc modo.

CAL. Perianthium monophyllum conicum canaliculatum inaequaliter quinquefidum, acutum; pars superior oris trifida, tribus setis rigidis purpureis obsita; inferior leviter bifida brevior mutica.
COR. monopetala ringens. Tubus longitudine calycis. Labium superius brevissimum rectum bifidum; laciniis angustis acutis. Labium inferius planum tripartitum, tubo multo longius, laciniis rotundatis, medie longiore majore.
STAM. Filamenta 4 tenua longitudine tubi, cui inserta. Duo reliquis paululum longiora. Antherae parvae simplices.
PIST. Germen lanceolato-oblongum. Stylus filiformis situ & longitudine Staminum. Stigma acutum.
PER. nullum. Calyx ore clausus semen fovet.
SEM. unicum lanceolato-oblongum, calice arcte tectum.

OBS. Flores in spica longa bini simul oppositi, intense contigui, Laxe congesti. Calices deflorescentes deorsum nutant. Clayt.

Si in hisce quaedam sint quae Tibi placeant, satis fecisse mihi videbor.

Celeberrimus Gesnerus commercium Literarum Tecum exercere se posse ex animo desiderat.

Non dubito, quin per Capitaneum Halmot omnia quae praecedenti misi anno acceperis.

Novi hic nihil. Prima pars commentariorum D[omini] van Swieten in Aphorismos Boerhavii brevi prodibit. Ego ad imprimendam alteram florae Virg. partem me accingo.

D[ominus] Gesnerus edidit duas Theses de Vegetabilibus, in quibus methodum & doctrinam tuam eheu quantum laudat & explicat!

Filiam Boerhavii heri inserui libro matrimoniali; se tradituram Comiti Thom, qui comes creatus est a rege Neopolitano.

Lawsonus sine dubio Medici officio fungetur in Anglorum classe navali, quae Cubam Americae occupare nitetur. Halleri opus non procedit. Gesnerus Fuchsii opera edere in animo habet additurus plurimas novas tabulas, quae nunquam editae fuerunt & quas Tubingae invenit. Ille est summus doctrinae tuae admirator, nec novi ullum qui Te in omnibus ita sequitur. Consuluit me de methodo edendi has tabulas Fuchsii. Ergo Ipsum persuasi, ut has ederet secundum novam editionem Generum Characterum, quod sine dubio faciet, si ipsum ad hoc incitares.

Nunc Typographi iterum se ad operas accingunt et summo ardore opus prosecuturos se promittunt; ecce ultimam paginam. Vale!

Septembris 9. 1741.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 458-459). [1] [2] [3]