Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0441 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 20 October 1741 n.s.
Dated 20 octobr. 1741. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo Historiae naturalis restauratori,
D[omino] D[octori] Carol[o] Linnaeo,
Franc[iscus] de Sauvages,
S[alutem] q[uam] p[lurimam].

Nuper accepi a D[omino] Barrera Perpinianesi, meo tuoque dignissimo amico, te et bene valere et Upsalii degentem botanicis et naturalibus scientiis operam dare, unde summam voluptatem percepi. Non enim solummodo hunc tibi locum exoptaveras, ut ex ultimis tuis intellexi, quem assecutum esse multum gaudeo. Verum et recentes de te nuncios post tantum temporis intervallum audire, multum mihi voluppe fuit, atque, quod me juvabat admodum, tui silentii rationem non in oblivionem mei, sed in transmigrationem tuam illico retuli. Bonis itaque avibus Stockholmiam deserueris, diu felix et vegetus Upsaliae illuceas, vir omni laude major, mihique ante omnia charissime.

Nuper, dum Nemausi eram, Bibliothecam botanicam mei olim amici Seguierii Nemauensis forte evolvi, ibique in praefatione tuam ipsam bibliothecam, non sine summo livoris indicio, carptam vidi; dolui Seguierum in eorum esse numero, qui supra eruditorum celebriorum famam, suam imbellem volunt adstruere; imo scripsit ad me idem Seguierius, bibliothecam suam mihi afferens, semina ac Domini Pontederae familiaritatem, ipsius Pontederae nomine pollicens, et in epistolae decursu se tuo Systemati manus non daturum admonet. Tibi gratulor, vir illustrissime, quod tuis operibus accidat, quod omnium semper optimis evenit, ut scilicet invidiam plurimis creent. Sic multi sunt adhuc, dum apud nos, qui Turnefortium Vienssenium similesque autores, quos nunquam intellexere, laceravit.

Barreram quod attinet, is est medicus tuae circiter aestatis, coloris fusci qualis Hispanis familiaris est statura brevis, pectore crasso, claudus, ingenio vivido et ad venerem prono praeditus; is recens e Parisiis redux mihi obtulit librum suum, cui titulus Essais sur l’histoire naturelle de la france equinoxiale in 12. pag. 215 a Paris chez Piget 1741.

Ibi 25 genera nova plantarum repperire est, sed pro antiquorum more barbaris nominibus insignita, ut Abuta ambaiba anacampseroides apeiba acitara patagai Saouari &c. Animalia et mineralia raptim et imperfectissime sunt indicata; characteres fere nulli in ipsis plantis, quos tamen in opere integro daturum se pollicetur. Ibi cum voluptate vidi, quod Hipecacuanha alba sit viola grandiflora veronicae folio, villoso. Quod Simarouba sit Evonimus fructu nigro, tetragono; palmarum species 27 enumerat. A duobus annis, vir illustrissime, nihil a te accepi, opera tua, quae apud Batavos nec apud nos non prostant; a tua liberalitate expecto dudum, ut Hortum Cliffortianum, historiam naturalem Sueciae, Hortum Aboacensem, opusculum de foliis, de febribus. Misi ad te pluries opusculorum nostratium fasciculos Stockholmiam; utrum quidquam acceperis ignoro. Caeterum pluries cum D[omino] Barrera commessantes tibi propinavimus tibique omnia fausta et felicia deprecati sumus.

Vale, vir celeberrime, epistolas tuas impatiens usque praestolor; sine tuis operibus botanices proffessionem exequi vix possum. Vale et me amare perge!

Monspelii 20 octobr[is] 1741.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus
Docteur medecin, proffesseur
de Botanique et secretaire de
L’academie
à Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 21-22). [1] [2] [3]