Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0462 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 8 May 1742 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Charissime Linnaee,

Ecce quam propere afferantur Literae Vestrae 20 februarii die inscriptae! Praecedenti die Jovis omnia tua genera quae sequebantur, Addenda quaedam ad Salicorniam et Diospyros, itemque tria nova genera quae locis suis interseri nequibant, ut Siphonanthus &c., erant absoluta et libera a typis, imo et 12 vel 13 lineae in quibus errores quosdam corrigendos notaveram.

Accedit Wishovius et summo animo persuadere me conatur, ut titulum rationemque operis imo & methodum, quae singula genera se invicem sequantur, ipsi traderem, ut interim imprimi queant. Haesi parum, sed facillime ipsi omnia tradidi, quum in animo habebat plura hujus libri exemplaria ad nundinas Francofurtenses & Lipsienses mittere. Hinc et Indicem, quem paratum habebam, ipsi quoque tradidi. Nunc adveniunt Literae vestrae, in quibus Titulum & Dedicationem mittis; eheu quam in tempore! Accerso itaque Wishovium, ipsique titulum ac Dedicationem obtusi, ut Typohgraphis traderet, adeo ut trium hebdomadarum spatio liber Tuus sit a praelis liber futurus. Gratulor Tibi novam hanc editionem; doleo autem veniamque precor, quod incuria mea quidam irrepserint errores typographici, quos tamen corrigendos ad calcem libri notatos reperies, et quae in prioribus Epistolis de Gleditsia, Gmelina, Syphonanthio, Quinquina, Hypophyllo monueras, Sancte observavi. Doleo vehementer tantam loci distantiam, quae Tibi conspectum Libri tui tam multo denegabit tempore. Persuasum tamen te volo, quod quamprimum exemplaria mihi tradiderit Wishovius, ne horula elabi poterit, quin ea Amstelodamum sim missurus una cum priori parte Commentariorum Dom[ini] van Swieten, quae conscripsit Vir Doctissimus in Aphorismos Boerhavii, quem librum Tibi dono mittit humanissimus Author additurus simul Exemplar oratiunculae Vestrae in Belgicam translatae linguam. Forte et adjungere potero Dillenii Historiam Muscorum, quae iam ante mensem - Haec praecedentiae, mi Linnaee, ante mensem conscriptae - hactenus sub manu haesere. Causam agnosces justam. In musaeo versanti librosque evolventi, Amplissimus hujus urbis Magistratus annunciare jubet, quod me Membrum assumpserint et Senatorio Ordini adscripserint. Quam inopinatum hoc vix credas! Nunquam enim tantum honorem somniare poteram. Doleo autem Martium et Aprilem menses mihi periisse; binis enim istis mensibus nihil actum, solummodo obediendum fuit congratulationibus procerum & amicorum. Nunc, quod gaudio, intermissa repetam studia neque ea negligam, nisi quum sim deputatus Hagam Comitum, ut Ordinibus Hollandiae adsim. Exemplaria Dillenii de Muscis accepi. Verum Vidua Bibiopolae Smith et Wetstein inquisivit apud me de tribus exemplaribus a Te subscriptis. Ego nihil de his noveram, proinde scripseram de iis ad Dillenium, qui retulit quod ista tria exemplaria secum habeat. Rescripsi itemque praecedenti die veneris, quod ea ad Viduam Smith mitteret, quam allocutus fuerat Mercator quidam Amstelodamensis, qui Libros acciperet reliquamque nummorum partem solveret. Nec dubito, quin id prima occasione sit praestiturus.

Summa cum voluptate perlego Artedii Ictyologiae philosophiam, verum ibi occurrunt quaedam nomina piscium, quae nec in Generibus nec in Synonymis nec in Speciebus reperiuntur. Haec sunt

Claria, cujus mentionem facit in philos. §.13 ß. num. 3 et 4 - §.20 d.2. -§. 28. h. §.35. a. num. 2 et ß. n.3. et e n. ▽ - §.50 a. n. 2 - §.74 ß. n. 3- §.45 ß n. 1. §. 168 - §.178 num. 2. – p. 53 hist. litt. – p. 83. in Generibus.

Ligyrus §.10. d. n. 2. §. 13 a. num. 5. - §.43 a. n. 3 et ß.1. §.72 a. n. 5. - §.75. a. n. 2. §.104 - §.173 et Hist. Litt. p. 54.

Perilophus §.13 a. num. 2. §.75 a n. 2.

Holacanthus §.21. d. n. 2.

Aromateus §.69. Utinam mihi velles indicare qualia genera per haec nomina intelligat Artedius. Cum nova characterum editione omnia se bene habent. Titulus, Carmen, dedicatio, Ratio operis, Ordo generum et quaerenda ipsum praecedunt opus nitidissimo charactere impressa; index nunc sub praelo sudat, Litera T a praelo libera. Quamprimum exemplaria sunt parata, ea Amstelodamum ut mittat, instigabo Wishovium. Doleo tam ineptos hac in urbe dari Chalcographos. Nullus enim faciem tuam imitari potuit; alioquin hanc libenter operi huic praefigeret Wishovius, quod nunc in aliud opus destinari debet.

Doleo Fatum Ammanni. Erat sane vir Doctus & probus.

Cum opere Rumfiano res bene procedit. Duo priora columina ante annum comparavi; duo sequentia intra mensis spatium prodibunt, restantibus duobus ultimis tomis, qui post annum erunt distribuendi. Constabit totum opus 80 floren[orum]. Lites inter Haeredes D[omini] Sebae plane remota sunt. Proinde tertius tomus nunc imprimatur. De Duglassii Rhinocerote nihil audio. Vale, Vir Doctissime, cum Tua et Tuis et amicis tuis adscribe

Joh[annem] Fred[ericum] Gronovium.

Lugd[uni] Batav[orum] 8 Maji 1742.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 460-461). [1] [2] [3]