Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0471 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 4 September 1742 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Charissime et Doctissime Amice,

Junii 22 die misi Amstelodamum cistulam, fasciculo rariorum plantarum seminumque refertam. Comprehendit quoque primum volumen Commentariorum D[omini] van Swieten in Aphorismos Boerhavii, quod vir Tibi amicissimus Dono misit. Quamprimum istud acceperis, quaeso, per literas ad me mittendas ipsi indices, quod ad Te bene curaverim. Addidi et Tabulam in qua Magnolia depicta est, et Oratiunculam tuam Belgice translatam.

Quae quam opportune Amstelodamum missa sint, facile conjicere poteris, cum intellexeris, quod navis Holmiam petitura triduo post altum petierit mare. Sic ut non dubitem, quin haec litera Tibi fere eodem tempore in manus venient cum cista.

Exemplarium totum numerum non ausus fui eodem mittere tempore nec eadem navi; bello enim grassante satius duxi duabus id praestare vicibus.

Doleo, quod nihil de Te audiam nec ulla videam mineralia quae mihi promiseras.

Nunc per aliquot menses studiis intendere occasio defuit. Senatoriae enim ordini cum sim adscriptus, Comitiis Statuum interesse necesse erat. Nunc eadem studiose repeto. Neque tamen otiose vixi, sed, quae sors casusque obtulerunt, collegi, partimque descripsi, et quod non potui, vel per ignorantiam vel quod tempus publicis negotiis impendere deberem, aliis viris doctis inquirendum curavi. Incideram ante annum fortuito in methodum praeparandi pisces, qua eos velut plantas inter chartas servare queam. Ingentem isto tempore collegi numerum. Hac vero aestate pauciorem, sed raritas eorum facile numerum evincet.

Anarrhichas primo occurrebat, cujus intestina me describere non potuisse doleo, cum putrida essent omnia, id quod in sequenti pisce etiam contigerat.

Erat hic forma corporis insignis, pinnarum modo facie valde conspicuus, et quacumque diligentia evolverim divinum Artedii Librum non descriptus, nisi forte esset Dracunculus Rondeletii, quem ad Cotti quandam speciem referendam conjecturatur Author. Hujus itaque Dracunculi effigiem apud Authores indagatum facile observavi, nullam dari bonam iconem. Depinxi itaque eum quam exacte valebam, descripsique pro tenuitate. Novam itaque Cotti speciem esse mecum proclamabam, methodique vestrae vestigiis in imponendis nominibus specificis inhaerens, non dubitavi eam inscribere Cottum ossiculo pinnae dorsalis primo longitudine corporis. Sed ecce! Quum ante paucos dies cum Viro Doctissimo Conterraneo tuo Baekio Petiverii gazophylacium evolverem, invenimus eum egregie depictum tab. 22. fig. 2. nomine Lyrae harvicensis, pinna dorsali longissima, maculis caerulescentibus.

Dolendum est, quod Artedius, cum esset in Anglia, conspectum librorum Petiverii non habuerit, praecipue Gazophylacii, in quo plurimae piscium species nitide depictae occurrunt.

Trigla capite glabro, cirris geminis, in maxilla inferiore. Gen 32. n. s. mense Junio frequens capta est Catvici.

Cyclopterus Artedii ante 14 dies captus est Catvici, cujus interiora curiosissime descripsit Doctiss[imus] Baeckius, idemque praestitit in squalo pinna ani carente ore in apice capitis. Arted. Gen. 44. n. 6.

Quaeso, des mihi nomen specificum Patellae sive Lepadis a Tournefortio in Itinerario descriptae Epistola sexta.

Inter insecta mirum occurrebat animalculum, quod Confervis irretitum erat; dentalii generi adscribendum illud censeo. Frischius illud describit part. 12. Sect. 14. p. 26. Tabulae majoris secundae tabella 10. nomine Grosser Hulfen Motte. Quaeso, suppedites mihi nomen proprium.

Has praecedentes lineas vix exaraveram, quin iterum Me Deputatum elegerint Amplissimi hujus urbis Magistratus. Hagae itaque per 14 dies commorandum mihi fuit. Redux inde audio Baeckium Angliam petiisse. Tristissimas quoque literas perlegere debui, quae agunt de morte Egregii Viri, cujus memoriam servasti in petrea. Hic Doctorum omnium egregius patronus vix vigesimum alterumque attingens annum Variolis laborans supremum vidit diem; quo morbo ejus pater eadem fere aetate succubuit.

Nunc tertia vice repeto has epistolas, quas Tibi mittendas invitus differre debui publicis impeditus negotiis. Ante octo dies tradita mihi est, sed nescio per quem, Oratio tua de Perigrinationum intra patriam necessitate, quae mihi maxime placuit. Heri accepi Epistolas tuas 3 Augusti inscriptas, ex quibus summo cum gaudio percepi Editionem novam Characterum ad nutum vestrum peractam et exemplaria transmissa bene ad Te venisse. Miror autem, quod nihil respondeas ad praecedentes meas literas, in quibus plurima a Te peto. Inter alia memini me egisse in iis de cochleis quibusdam & de Philosophia tua botanica. Lubentissime ego Tecum omnia communicabo, et desideriis tuis satisfaciam, sed ego etiam is sum, qui responsum ad literas meas exopto.

Vale, mi Linnaee, et Te ipsum cura, ac fave Tuo

J[ohanni] F[rederico] Gronovio.

Lugd[uni] Bat[avorum] 4 Sept[embris] 1742.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, V, 462-463). [1] [2] [3]