Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0472 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 18 October 1742 n.s.
Dated 18 octobris 1742. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Viro illustrissmo,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem]
De Sauvages.

Tuas, initio julii datas, litteras suo tempore accepi, amice suavissime et colendissime, et quam sis erga me benignus et munificus, quod noram dudum, jam de novo persensi, cum tot muneribus, quibus cumulasti me, Horti Cliffortiani donum addideris, cujus quidem operis, si pretium intellexissem prius, illud a te petere non ausus essem. Scripseram Parisios et ab amico petieram, ut hujus magnifici operis species mihi transcriberet. Sine quibus, scilicet proffessorio muneri exequendo me imparem esse ratus sum, et votis non respondit amicus. Ast si munera tua, faustis sideribus, ad me perveniant (nec enim adhuc navis Suecica portum Cette salutavit) nil votis meis deerit. Quanta autem impatientia, navem hanc praestoler, vix effari possum. Sitim interea meam paululum sedavit discipulus tuus illustris van Royen, qui suum Florae Leydensis prodromum integrum benigne mihi dedit; ex hoc opere plantarum species plurimas a te denominatas adeoque cognitu facillimas habui; reliquas desidero. Et utinam tantam annorum seriem tibi fausta concedant numina! Quanta opus est adhuc, ut omnes quotquot in orbe prostant species, simili ratione, denomines et omnes in unum opus redigas! Felicem me crederem, si Tuus insistens vestigiis tuisque praeceptis ductus possem, hanc Spartam meis quantuliscumque laboribus adornare. Doleo certe, quod in orbis angulo tam sterili, plantisque destituto vivas; quantamcumque curam adhibeas, vix ibi tot educare poteris plantas, quot in nostro solo sponte adolescunt. Semina ex omnibus fere, quas indicasti, plantis accurate legi et fasciculus jam dudum paratus navem expectat. Misi interea similem fasciculum ad D[ominum] van Royen, qui cum libro suo plurima semina benignissime miserat. Anno proximo, cum montes vicinos invisendi dabitur occasio, plura colligam et tibi servabo. Si tua foliorum genera muneri mihi destinato addideris, pergratum mihi feceris. Nam nomina foliorum a te instituta non satis intelligo, aut non satis accurate definita puto, nisi icones, quas non vidi, ea determinaverint. Quid per folia determinata audias nec non per decomposita scire vellem, in foliis hac aestate fere totus fui et fere omnes plantas Horti regii a foliis distinguere conabar, exceptis speciebus, quae a te ipso, vir illustrissime, aut a clariss[imo] Royeno nomen habent. Seguierus suam Bibliothecam Botan[icam] nuper ad me misit cum seminibus a D[omino] Pontedera oblatis sed in itinere relictis; ipse Botanicum Veronense novum et simul Bibliothecae suae appendicem meditatur. Is in monte Baldo de vita periclitatus est a rusticis, qui morbum quendam pecudum epidemium in ipsum refundebant, quod plantas salubres avulsisset. D[ominus] Barrerae magna historia Franciae aequinoctialis sub praelo sudat Parisiis, quam sequetur historia naturalis suae patriae, ubi ornithologia accuratior lucem aspiciet. Praelectiones et demonstrationes meas botanicas intra duos menses junium et julium absolvi interpositis quavis He[b]domada cursitationibus, in quarum ultima Calcaris montes invisimus. Ibi vero plantas bene multas in Botanico Monspeliensi non memoratas inveni, ut Paris foliis quaternis, Symphytum echii folio, Parnassia folio cordato scapum uniflorum cingente, Chrysosplenium &c. In lucem nuper prodiit Botanicum Argentoratense a D[omino] Mappo in 4to, sed sub alio titulo, ex quo tuam methodum studiosis exposui; plures Botanices libros intra mensem vendidere, ut ajunt, nostri bibliopolae, quam a viginti annis antea vendiderunt. Sed nova exempla ex Batavia, potissimum vero Generum tuorum alteram editionem, nondum sibi comparare vel accersere potuerunt, et quot quot ex tuis libris habuerant totum raptum illico fuit et exhaustum. Numquam tantus studiosorum numerus praelectionibus botanicis interfuerat quam hoc anno, quod Tibi totum refero.

Tibi multum gratulor et gaudeo, quod inter tam praeclara opera, exspectatissimum alterum edideris, natum scilicet infantem, cui bona cuncta precor, quem dii faxint, ut in hac quondam regione, studiorum causa peregrinantem salutare possim et in locum patris amplecti.

Multo plura quam quae desideras semina fasciculo tibi destinato inserui. Nomina vero acurate apponere frustraneum putavi. Addam theses medicas. Utinam iis, quae accepi, pares tibi gratias possem rependere!

Si nosti regulam pro serendis vere vel autumno illis vel istis seminibus, hanc meum, quaeso, communica! Tempestatum ordo et ratio ab aliquot annis non, ut antea, se habere videtur. Frigus aestatem illico excipit &c.; rationem inquirunt plurimi; nullus sufficientem praebet; inde plantarum satus turbatur.

D[ominus] Pontedera plura frumentacearum semina petit a me.

Ea vero classis, scil[icet] triandria digynia mihi difficillima videtur usque quo tuas species perspexero.

Multum ab aliquot annis invaluit usus vitis ideae seu Arbuti caulibus procumbentibus foliis integerrimis, adversus calculum, cujus pulvis ad 35 superbibendo jusculum pulli per dies decem praescribitur, et calculos sic attritos fuisse certa docet experientia; vulgo nobis dicitur la Buxerole a buxi foliis sed obverse ovatis.

Datur in Batavia polypus exiguus in aquis degens, et quod nos vermis aquaticus rubellus, quorum mira est proprietas. Illa enim animalcula, si in longum pluries scindantur intacta cauda, viventem hydram referunt, si transversim in frustula plura secentur quodvis frustulum caudam et caput brevi recuperat et seorsum vivit. Hoc nuper Genevenses observarunt et vidit Realmurius.

Vale diuque incolumis vive, artis nostrae decus, et me tibi addictissimum amare, litterisque frequentioribus decorare perge!

Monspelii 18 octobris 1742.

Nostras propediem scholas aut earum studia instaurabo sermone historiam nostrae universitatis continente.

Chrysocomia calycibus laxis. Linn. conyzae linariae folio F. est floribus radiatis, ut bidens americana apii folio T.

Camphorata Tournef[ortii] exhibuit oculis nudis filamenta quatuor antheris totidem bifidis ovalibus onusta, stylo longiora, stylum simplicem bifidum superius vel stygma bicorne, nullam corollam, nec calycem sensibilem. Folia filiformia fasciculatim adnata semen observabis in specimine misso, ut et fructum Trapae.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 23-24). [1] [2] [3]