Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0477 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 12 January 1743 n.s.
Dated XII Januarii 1743.. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir Doctissime & Charissime Linnaee,

Exoptatius nihil accidere poterat, Vir Amicissime, quam Vestras exosculari literas, quae me plane refocillarunt. Postquam enim maximam aestatis & Autumni partem Hagae Comitum peregerim, Leydam revocatus ad solita studia me accinxi piscium species, quas praecedenti aestate colligere licuit, juxta ordinem Artedii disponere in animo habens. Talia meditanti in manus traduntur Literae vestrae, quibus perlectis concludere debeo, Literas meas Julio vel Augusto ex Haga ad Te missas, Tibi non in manus venisse, quod tamen doleo, quum praeter ea quae de Dom[ino] Schouten refero, etiam plurimas quaestiones de quibusdam piscium speciebus proponebam. Dom[inum] Schouten tunc temporis consulueram de altera editione Bibliothecae suae, qui facile annuebat. Nunc ipsum deperdita Epistola monui, interumque an persisterit in proposito per Dom[inum] Haak Amstelodamum petentem interrogavi. Hic, quod lubenter novam Bibliothecae editionem suscipere vellet, Hakio fassus est, quod formam, typum chartaeque probitatem mihi eligendum det, simulque et curam editionis mihi relinquat. Ego bene persuasum, quantis Tu me obstrinxeris beneficiis, haec omnia Tui causa in me suscipio praestiturus omnia pro viribus. Nihil itaque restat quam ut manuscriptum Tuum transmittas per navem. Verum hoc Tibi suadeo, ut quamprimum Capitaneo cuidam tradideris illud, per literas mihi indices nomen nautae et navis.

Orationem Tuam de Necessitate pereg[rinationis] in prop[ria] pat[ria] plus vigesies perlegi, et tamen nondum satiatus. Blandiri Tibi nefas ducerem. Verum hoc solummodo communico, quod supra omnem fidem sit, quantopere amicissimus Musschenbrockius eam admiretur nec fere privatum vel publicum frequentat consortium, in quo eam multo encomio non prosequatur. Bibliopola Haackius, vir valde honestus, qui reliqua Systematis naturae exemplaria a Lawsono & me emerat, multum damni passus est in iis, postquam editio ejus in Octavo hic ubique apud Bibliopolas potuerit comparari. Damnum hoc ut resarcirem, imprimendum ipsi dabo Hanc orationem. Verum quum hic sit futurus liber valde parvae molis, efflagitat a Te aliquod aliud opus, quod Orationi posset addi. Nescio, an a Benzelio vel a Baeckio intellexerim Orationem tuam de Proprietate animalium, quam Suecice narravisti, Latine versam esse. Quod si verum, precor cum Bibliotheca tua transmittas; alioquin de alio quodam tractatu, quem impressum velles, cogita. Quin imo si iter tuum Lapponicum paratum haberes, Libenter id imprimendum susciperet. Multum nunc laborat Haakius, ut habeat bonam picturam, quae Te facie optime referret, verum non vult tam parvam qualem transmisisti, sed quae ista est Boerhavii; hinc parvam istam debita magnitudine auctam depingi curavit, neglecta facie tua, quam ex pictura mea, qua in itinere Lapponico appares constitutus, repetet, quod Tibi non displicuturum spero. Interim tamen potes esse certissimus, quod talis Icon non prodibit, si non exactissime Te referat. Quin imo si Lapponicas quasdam observationes ipsi velles dare imprimendas, Te habitu Lapponico vestitum in fronte Libri repraesentare vellet, nisi Tu ipse prohibeas eadem magnitudine, quam supra memini. Quapropter precor, quamprimum has literas perlegeris et rem bene perpenderis, responsorias ad me des.

Postquam Domi fuerim redditus & Bibliotheca instructus, expertus sum piscem, cujus descriptionem et picturam ad Te miseram, optime depingi a Petiverio in Gazophylacii tab. 22. fig. 2. nomine Lyrae Harvicensis pinna dorsali longissima maculis caerulescentibus. Itidem depingitur & describitur in Actis Societ[atis] Anglicae N ° 239 nomine Cuculi laevis, caeruleo- flavescentis, cui in superiori capite Bronchiarum opercula. Profecto nimio me afficis honore, cum piscem ejusque descriptionem reverendae societati conspiciendam obtuleris, et adhuc urgeas, ut Actis inseratur. Nosti satis quam procul a fastu sum, quem nunc tanto magis abbhorreo, quum Senatoria dignitate sim ornatus. Tamen si persuasus sis, quod aliquid in descriptione praestiterim, multo honori mihi ducam, si Actis Vestris inseratur. Quam jucunde maximam Aestatis partem Hagae comitum peregerim, paucis excipe. Singula die Martis cum Liburnica, quae solummnodo inservit Deputatis ad concilia Ordinum Hollandiae, hinc discedebam; mane hora quarta plerumque et lecto valedicebam & cubiculo, sylvam Hagensem perambulans, baculo non ense munitus, sed Characteres tuos generum pro Socio habens, ibi florentes examinabam plantulas, lassus parum vel avium cantu demulceri volens, gramine vestitus clivus sellam praebebat, nequaquam tamen otiose ibi sedebam, sed cochlearum terrestrium multam varietatem observabam. Harum aliquot varietates in thecula lignea, quam semper mecum habebam, domum portabam, talibus superbiens spoliis. Dein mutato vestitu res demandatas exequebar, usque ad quintam vespertinam, qua diei hora plerumque Schevelingam petebam inquisiturus de comparandis piscibus marinis, qui in foro publico non offeruntur venales, sed plerumque a piscatoribus rejiciuntur. Quos isto tempore potius mihi offerebant, quippe semper a me cervice leves, gravesque aere recedebant. Hoc vivendi modo me utilem fuisse mihi quotidie experior; nunquam tamen conjectuari auderem, quod inde quid in usum amicorum cedere posset. Hinc facile possum voto tuo satisfacere, quum desideras Catalogum piscium, qui in Belgio occurrunt, tam marinorum quam fluviatilium, quippe paucis exceptis (quorum memorati in catalogo) omnes pisces colligere licuit eosque ita praeparavi, ut chartae agglutinatae (velut plantas solemus) inter chartas praeservari queant. Si itaque Scirem, quod Societati Vestrae non displiceret piscium nostratium Collectio, haberet me ad eam comparandam et alia ejusmodi paratissimum.

Prout jussisti, distribui exemplaria novae editionis Generum exceptis D[ominorum] Jussieu et Sauvages, quae per amicum mense Martio Gallias petentem curabo.

Ante duos menses Londini appulit cista a Claytono ad me missa cum plantis & seminibus, quorum Te participem reddam, quamprimum hinc discedet navis. Mittam quoque semina, quae in altera Epistola desiderasti. Ea modo terrae mandes, quandocunque ea acceperis. Opus Catesbaei intra mensem erit absolutum. Aeliani de animalibus Historiae cum notis Fratris ad finem perductae sunt; restant modo Indices.

D[ominus] Baeckius optime acceptus fuit ab Amicis meis in Anglia; nunc Galliam profectus est.

Doleo, quod D[omin]o Benzelio non fuerim notus, quum Hagae Comitis vivebam; unica modo domus nostram habitationem separabat. Innotescebam modo ei paucos ante ejus in Angliam profectionem; Lawsono & Collinsono Eum recommendaveram, qui Eum bene exceperunt. Memini me puero Patrem meum a Dom[ino] Benzelio salutatum meminique, cum Pincierius Holmiensis hac in urbe operam studiis Daret, patrem cum Eo saepius sermonem habuisse de Dom[ino] Bentzelio, quem summa Veneratione prosequebatur. Nuper in Novellis legi de Rever[endo] Episcopo Benzelio. Si forte indagare queas, qualis Iste Benzelius fuerit qui patri meo innotuerit, quaeso, Ipsum meo nomine salutes & debita officia offeras. Postumus, qui possidet Collectionem Concharum et mineralium D[omini] Schynvoet, qui edidit & Commentaria scripsit in Rumphii thesaurum conchyliorum, Amstelodamensis in animo habet collectionem suam conchyliorum publica auctione dispergere. Gualterius professor Florentinus edidit egregiam Historiam Conchyliorum in folio; comprehenditur CX tabulis & paginis. Pretio XII Scutorum sive CXX Juliorum, qui respondent nostris 36 florenis, comparatur.

Vale, Vir Doctissime, et Tuis annumera

Joh[annem] Fred[ericum] Gronovium.

Lugd[uni] Bat[avorum] XII Januarii 1743.

To
The Learned Professor Carolus Linnaeus
at
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, V, 465-466). [1] [2] [3]