Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0488 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 26 March 1743 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Amicissime & Doctissime Linnaee,

21 Martii in meos venerunt manus Literae vestrae, eheu exoptissimae, in quibus, quum et altera vice a me desideras semina quaedam, coactum me sentio, ut voto tuo satisfaciam, quaeque rariora existimo, hac vice ad te mitto eorumque nomina ad calcem hujus epistolae reperies, ibique notabo nomina piscium, quos post transmissum catalogum colligere licuit. Hunc tibi non displicuisse gaudeo, et quod Eum dignum censueris qui cum Illustr[issimae] Societatis membris communicaretur, honori duco. Paro jam cistulam ad te mittendam, in qua plurima reperies, quae Tibi non ingrata fore praevideo inter alia largam copiam seminum Americanorum et omnes quos in duplo habeo pisces. Haec scribens Litterae mihi offeruntur Londinenses, in quibus de plantis & seminibus ex Virginia transmissis et feliciter Londinum apportatis moneor. Horum partem quoque Tecum communicabo, licet et quaedam selegerim Tibi specimina in horto meo enata, quae satis rara sunt. Post ultimas meas literas, ad quas nunc respondisti, tanta de oratione tua inaugurali fama, tantumque Virorum Doctorum desiderium, ut non potuerim non Illorum voto satisfacere imprimendo Eam, una cum Catalogo Animalium Suecicorum, Browallii Epicrisi et Gesneri dissertationibus de Vegetatione & Fructificatione. Verum ego inopi nato abesse cogebar, tamen Vir Amplissimus (cujus nomen modestiae causa silere debeo, quum hoc demandaverit) correctionem non modo in se suscepit, sed et Gesneri dissertationes tam necessarias tironibus censet, ut titulo adscripserit, In quibus Elementa Botanica Cl[arissimi] Linnaei dilucide explicantur. Haec Operum congeries adeo extollit famam tuam, ut Bibliopola Hagensis (qui in Gallias & Germaniam praecipue Helvetiam Librorum exercet mercaturam) huc volaverit et 400 exemplaria hujus libelluli desideraverit. Quin imo absque omni adulatione Tibi indicare queo, quod nullus in hac patria sit, qui non opera tua imprimere vellet. Hinc nihil damni, quod Oratio tua absque notis procedat. Has autem si velles communicare, curarem, ut ilico cum oratione de novo imprimerentur, modo forma ac typis, quibus Tu jubes. Idemque cum opere tuo de animalibus cum eorum nominibus specificis &c. dictum credas, curam impressionis libenter in me suscepturus. Hoc certe libro egregium omnibus praestares beneficium. D[omin]us Schouten avidissime expectat Manuscriptum tuum de Bibliotheca botanica.

De pictura certus sis, quod non procedet veste Lapponica, sed quali est induta parva pictura, sed forma majori magisque faciem tuam referens.

In Cistula reperies plurima cochlearum Batavicarum specimina; utinam vestras in elencho animalium recensitas videre liceret. Simulque videbis quam magna debeat fides haberi in magnis rebus. Omnes enim, qui in copia supersunt, transmisi pisces. Et deinceps curabo, ut frequenti aestate plures ad Te mittere queam.

De Insecto autem Polypode quaecunque narrantur, vera sunt & verissima; primus illud invenit Dom[inus] Tremblay, Ephorus Dominorum Di de Rhoon. Insectum est minutissimum, quod tamen ad minimum semel intra 5 dies vermibus ali debet; alioquin moritur & in mucum convertitur, adeo ut vix credam quod possit spiritu vini praeservari; rem tamen tentabo. Certus tamen sum, in patria tua etiam illud reperiri, praecipue ad caules & inferiorem superficiem nymphaeae et aliarum plantarum aquaticarum.

Cliffortii hybernaculum, Ananassis curandis destinatum, totum combustum est nebulonum quorundam malevolentia, qui tamen nondum detecti sunt, licet magna nummorum sit constituta copia, solvenda iis, qui malevolos istos detegere queant. In Chartula unica macula nigra notatam habes Pimpinellam fl. Virg. p. 32. Gramineum est Lagurus spicis echinum referentibus. Clayt. Papposum semen est Porophyllum foliis deltoidibus. Hoc signo + notata est Coreopsis foliis verticillatis fl. Virg. Nullo signo notata chartula est elegantissima Umbelliferae species. Hoc signo O notata est Chondrilla fol. pinnato hastatis denticulatis fl. Virg.

In Cistula videbis plurima quae miraberis, quorum nomina specifica data occasione a Te desidero. Sed mirum est cum seminibus specificis. Maxima enim eorum pars per 3 vel 4 annos delitescit, antequam plantae germinent. Pauca haec seminum specimina in hortulo meo collecta sunt.

Hoc signo ∆ est semen magnoliae affinis, cujus specimen videbis elegantissimum in cistula.

Vale, mi Linnaee, et tuis annumera Joh[annem] Fr[edericum] Gronovium.

Lugd[uni] Bat[avorum] 26 Mart[ii] 1743.

Post transmissum piscium catalogum in manus meas convenerunt.

Cottus plurimis cirris, corpore octagono. Arted. Gen. p. 94. n. 4.

Gadus X vel XI Arted. Gen., cui cirrhus unicus in maxilla inferiore. Sed appendices pylori plus quam octo. Erat aquae dulcis incola.

Piscis marinus, cui in maxilla superiore cirri quatuor, quorum duo ante oculos in fovea rotunda; duo in labio maxillae superioris.

In maxilla inferiore cirrus unicus in medio. Inter caput & pinnam dorsi fovea profunda.

Sed hanc curiosius descriptam reperies in cistula.

Blennio V. Arted. Gen. 22 accedens piscis. Sed repugnant absentia pinnarum ventralium.

Ossicula pinnae dorsalis omnia sunt acuta & pungentia. Maculae in pinna dorsi 12, limbo ornatae. Ore aperto maxilla inferior est longior. Pisciculus, cui pinnae omnes & corpus nigrescunt. Pinna dorsi 1, ani 1, pectoris 2, ventris 2. Fovea inter caput & pinnam dorsi.

Syngnathus corpore medio hexagono, cauda pinnata. Art. gen. 1. n. 4.

Syngnathus pinna unica in dorso & cauda pinnata. Hujus vidi speciem, cui pinna pectoralis adest, sed minima ab utroque latere.

To
The Learned Professor Carolus Linnaeus
At
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, V, 467-468). [1] [2] [3]