Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0495 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 3 June 1743 n.s.
Dated die 3e juin 1743. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Celeberrimo viro,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeus [sic],
academiarum naturae curiosorum,
Suecicae et Monspeliensis socio meritissimo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
De Sauvages.

Acceptis tuis ultimis, societatem regiam scientiarum convocavimus unanimique sociorum consensu plausu et gaudio inter socios fuisti adscriptus, atque, ut mos est, D[ominus] de Ratte, qui a sex circiter mensibus, ex quo tempore Secretarii munus deposueram, ipsi academiae a secretis est, ad te scribere non destitit; anno vero proximo, cum typis iterum mandatus fuerit sociorum catalogus, is ipse catalogus nomine duo decoratus te salutavit. Mos est apud nos, ut qui sociis recens annumeratus est ad societatis praesidem scribat. Praeses vero hujus anni est D[ominus] Bon, qui quindecim dies hinc abest, cito rediturus. Hujus litterae sic inscribuntur: A Monsieur M[onsieu]r Bon conseiller d’Etat, premier président honoraire de la cour des comptes, membre de l’academie royale des inscriptions et de la societé de Londres, honoraire president de la societé royale des sciences de Montpellier, A Montpellier, vel, si malueris, ad D[ominum] de Ratte rescribas. Ille est D[ominus] Bon, qui primus aranearum folliculos in usum duxit; is ipse cum comite Marsiglio corallia accuratius indagavit et cum Marsiglius se flores corallii videre putabat. D[ominus] Bon se cujusdam insecti inibi nidulantis antennas tantum cernere contendebat. Illa insectula erant haud dubie polypi exigui filiformes multi brachiati, quorum tantum antennas microscopio videre licebat. Credebat autem ea insectula in cortice tantum ejusque rimulis victum quaeritare, cum D[ominus] Tremblay et de Reamur hodie contendant eos polypos esse etiam coralliorum et hospites et febros seu arhitectonicos. Nuper autem accepi, quod D[ominus] Tremblay non solum hos polypos (quos ad saepiam S[ystematis] N[aturae] reduci posse existimo) multifariam secuisse illibata vita, imo vivente segmento quolibet, sed etiam et hos et lumbricos et plurimos alios vermiculos (mihi ignotos), ita inversisse, ut interiora extrorsum spectarent, ut cum chirotechas aut trivialia invertimus, ac illa animalcula vitam incolumem deinceps egisse, quod certe omni fide majus esse videtur; inter varia illa insecta vermiformia numeratur a D[omi]n[o] Reaumur Lumbricus terrestris, et a D[omi]n[o] Jallabert vermiculus quidam rubellus [illustration] filiformis apos, qui in formam S semper contortus velocissimis vibrationibus aquis fontanis innatat, quemque pluries vidi in patria mea, sed hic eum inquirere tempus non fuit. Scripsit heri D[ominus] Bon, quod D[ominus] Bernard de Jussieu proxime nostras oras maritimas sit aditurus, ut jussu academiae lithophyta superius dicta et similia inquirat, ut mare ocaeanum anno recens elapso adibit, ut ea perspiceret, quae spectant coralli, tubulariae formationem, quam, ut scripsi, tubulis horum polyporum coagmentatis adscribunt. Si ad vos usque pervenerit sextus tomus D[omini] de Reaumur de insectis, ea in praeconio aut plura similia videbis; nuper enim haec suis scriptis addidit ille.

Studiosus, qui hodie redit ex portu Cette mihi rettulit, nil mihi advenisse, sed ex eo scire non potui, utrum navis D[omi]ni Grill adhucdum accesserit. Gratias millenas ago tibi pro preciosissimis libris, quos iterum offero, si illi perierint. Hortum certe Cliffortianum mihi nuper obtulit medicus Amstelodamensis, quem tamen nondum accepi. Caetera vero minoris pretii dona gratus accipiam. Illis carere nequaquam possum et nescio, quo pacto possunt alii Botanophyli quamlibet speciem divinare tuis scriptis destituti. Omnes studiosi hujus universitatis libros tuos nocturna diurnaque manu versant et species impatienter expectant. Doleo maxime duas ultimas tuas periisse; mihi siquidem omnes tuae litterae auro preciosiores sunt. Habeo Amstelodami doctorem Monsp[eliensem] med[icum] (M[onsieu]r Rodier de la Bruguiere chés M[onsieu]r de la Farelle), cui primo insignia dedi doctoralia, qui ex ill[ustrissimo] Gronovio Genera tua 2. edit. postulabit. Floram Monspeliensem tui gratia in me suscipiam, modo species a te denominatas plures habuerim. Semina tibi destinata quotidie colligo. Debitas agam gratias illustrissimae vestrae scient[iarum] societati, cum primum accepero me illius albo adscriptum esse. Hunc honorem totum tibi debeo, ut alia millena. Vale amice colendissime et me tuo prout libuerit utere.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 25). [1] [2]