Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0498 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 18 July 1743 n.s.
Dated Julii 18 1743. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Botanicorum principi,
ill[ustrissi]mo Car[olo] Linnaeo,
S[alutem]
De Sauvages.

Hac ipsamet hora suavissimas tuas 14 jun[ii] datas litteras accipio, ex quibus intelligo demum ad te semina mea pervenisse. Laetor certe maxime, quod tibi placuerit ad plura legenda et tibi tradenda nullo majori quam gaudio tuo, mihi stimulo opus est. Gaudeo maxime, quod non perierit navis preciosissimis tuis donis onusta, sine quibus Botanica proffessione nil mihi difficilius et ingratius foret. Nam multae sunt species, quae si nomenclaturam a te non acceperint, mihi semper dubiae et cognitu difficillimae videbuntur. Pervenit demum ad nostros bibliopolas altera generum tuorum editio; exemplar ab ill[ustrissimo] Gronovio petii; alterum etiam Horti Cliffortiani mihi offert Amstelodam[ensis] medicus (cui primo insignia dedi doctoralia 7 abhinc annis). Quanta laetitia perfundar, si alterutrum hujus immortalis operis exemplar accipiam! Tu, si spem delineare velis, non eam aptius quam meis lineamentis exprimas. Sed cum de adumbratione sermo inciderit, excusatum me habeas, si cum meam imaginem tam parvi faciam, ut eam nemini umquam hactenus delineandam commiserim (adde, quod istic nulli sint adumbratores; pictores tantum habemus) illam ad te mittere nondum possim; si quondam Parisios petierim, forte tuis hac in re votis faciam satis, utcumque dictu pudeat.

Circiter mensis est, a quo Regia Monspel[iensis] scientiarum societas laetissima te sociis suis exteris addidit, et D[ominus] de Ratte, cui Tabulae post me fuerunt commissae, hoc te litteris monuit; postscriptum etiam addidi – prima data opportunitate mittam ad academiam Suecicam, cum suadeas, Dissertationem mathematico-medicam de inflammatione, quam ut huic illustr[issi]mae societati bono animo commendes orabo.

Circa tuam 2 Generum editionem desiderarem, ut plura genera Jussieui (quae, si diutius Parisiis commoratus esses, haud dubie vidisses) forent ibi addita, ut portulacastrum, quod est pentrandr. digynum corolla destitutum, perianthio 5- partito lacinulis ovalibus caulibus procumbentibus, dichotomis-fol. ovalibus oppositis, habitus portulaccae; capsula ex Jussieo quadrifariam dehiscit; vidi caetera.

Nasturcioides, quod est tetradyn., cujus fructus est capsulae scutellariae vel cassidae col valde similis, caulibus adhaerens. Hujus ad te semina mittam, folia linearia pinnabifida.

Abrus ceylan. phaseoloides belharnosia. Tribulastrum. Caddelari H. m. anachoradi calthoides, quod apud nos nondum floruit. Evonimoides et triginta fere alia, quae apta denominatione et descriptione carent.

A. Inveni plantulam, cujus folia linearia opposita capillaria, flores coloris herbacei apetali calyx infundibuliformis tubo brevissimo impervio, limbus 5-partitus laciniis ovatis acutis stamina duo antherae albae, stylus unus. Germen calyce obvolutum ovatum semen unicum simile, quantum in germine videre potui. Quid est, quaeso. Attente examinavi flores salicorniae, qui sunt sena semina hinc est inde adeoque duodena in articulorum commisuris apicibus luteis; ea vero sunt bina simul aut tria hinc et inde paria ex adverso posita sic [illustration] in sectione communi articulorum non vero squamarum, ut dicunt alii, an dodecandra [illustration].

Polychnaemi seu comphoratae flores, in quantum ego perspexi, sunt tetrandi filamentis longis, antheris nutantibus apetali et sine perianthio, nisi foliola pro calyce sumantur [illustration].

Antriscus quorumdam semine aspero hispido J. B. me torquet; nescio, quo illum reducam. Involucro universali caret adeoque nec caucalis est nec daucus. Affinis est scandici, sed repugnat fructus figura, et numerus senus lacinularum involucri partial. Mittam semina, quae ovata sunt vestibus adhaerentia.

Buglossum radice rubra vel anchusa vulgatior. T. habet rictum perforatum, nullus squamas. Mihi videtur lithospermi species. Et buglossum fruticosum rorismarini folio T. mihi videtur lycopsis caulibus fruticosis foliis linearibus.

Blittum rubrum minus C. B. An Amaranthus, floribus triandris, foliis lanceolatis?

Reseda lineariae folia C. B. Reseda foliis (sparsis) subulatis.

Decurrentia folia ut limonii asplenii folia et Cardui galactitis C. B. Quid significent non satis intelligo, nisi sint pinnato-sinuata, dentata &c. Quid bractea est? Quid stipula? Definitiones horum verborum valde desiderantur.

Distinctio inter cumilam et sideritidem non satis capio. Sideritis hirsuta procumbens et glabra. Habent labium superius concavum integerrimum.

Sideritis fol. hirsutis profunde crenatis C. B. Habet folia lanceolato-ovalia dentata. Et ut Sideritis alpina hyssopifolia T. calycem intus villis obsitum habet et tamen non sunt cunilae species. Geranium cicutae folio acu longissima, et Geranium cicutae folio moschatum praeter 14 flor. Leyd. sint pentandra. Andromedae duae nostrates sunt octandrae.

Sideritis hirsuta procumbens C. B. et Sideritis salviae folio nostras B. M. mihi videntur Stachydis species.

Pastinacea foliis decomposito-pinnatis. Linn. Vulgo istic la jeanette faenisecis valde exosa est, quia eorum tibias, ubi attingit, exulcerat. An a rore foliis contento et acri, an a succo proprio? Hoc accuratius inquiram.

Nullum petalum video. An corispermo foliis alternis Linn.?

Vesicaria Jussieui seu pulmonariae orientalis echii folio J. T. mihi videtur Lycopsis.

Sinis, vir amantissime, ut mea dubia tibi proponam; circa foliorum nomina imo petis; pauca hodie exponam, quae, licet hactenus omnium optima sint, interea forte meliora possent esse, ni fallor. V[ir] G[enerosissime], in Euphorbiis nomina sunt longissima propter specierum numerum. Nonne satius fuisset illud Genus in duo alia dispescere et tithymali nomen alterutri dare ut brevitati consuleretur, aut litteris majusculis verba characterem specificum exprimere cursivis interpositis? Sic Euphorbiae inermis foliis oppositis lanceolatis umbella universali trifida polyphylla partialibus triphyllis reliquis diphyllis. Sive prima verba majusculis reliqua Italicis elementis excribi [sic] vellem. Imo folia [illustration] sic efficta mihi videntur potius semilanceolata, si lanceolata sic [illustration] se habeant. Praeterea nostra cataputia mihi semper visa est Euph. inerm. foliis semilanceolatis ad umbellam quaternis ad umbellulas cordato-oblongis binis. Euph. inerm. foliis ovali lanceolatis quinis ad umbellulas et flores binis est Tithymal. verrucosus fructu verrucae simili C. B. simili litterarum distinctione breviora evaderent nomina et simul descriptiones fusiores ac forte clariores. Cuperem etiam, ut in favorem eorum, qui libris et iconibus carent, adderetur omni speciei foliorum forma Italicis tamen litteris exarata; sic Linnaea floribus geminatis foliis orbiculatis oppositis, herbacea &c. Rhe[um] foliis radicatis ovatis septemnerviis opulus fruticosa foliis oppositis trilob. eaque ratione, qui tua genera tuasque desideratissimas species habe[ret], is posset tuto omnibus aliis libris botanicis carere.

Optarem insuper, ut folia decomposita duplicato-, multiplicato-pinnata dividerentur in pinnata, bipinnata, tripinnata, quorum foliola et petioli vel costulae sibi ex adverso respondent, ut in pinnulis astronomarum et in pennata, bipennata &c., quorum foliola costulae pinnulae alterno vel nullo ordine sibi respondent, ut fila in pennis avium. Sic Celsia bipennata lobis ovalibus. Rutha bipinnata foliolos ovalibus. Bignonia bipinnata frutescens foliolis ovato-lanceolatis serratis foliis oppositis. Big. amer fraxin. fol. &c. Solanum bipennatum &c. Lycopersicum gal. cicuta tripinnata foliolis lanceolatis serratis &c. cicuta Linn. Laserpitium tripinnatum &c. Ligustic[um], quod Seseli offic[inarum].

Vide, quantum tuae amicitiae et benevolentiae credam, ut sus minervam admonere ausim. Forte mea dubia cum primum genera tua foliorum videro, evanescent, et eorum monitorum pudebit me!

Plura haberem tibi dicenda et consilia expetenda circa opusculum, quod meditor, sed jam taediosa nimis et fusa est epistola; si longioris a te acciperem, ego breviores redderem, quia pauciora mihi superessent dubia. Hac papyro tenuissima, qui utitur folium unum et semissem, potest epistola includere, quin pluris constet accepturo. Non ausus sum hactenus meas ad te litteras sub inscriptione ad Reg[iam] Societat[em] Upsaliensem metuens, ne in Secretarii manus incidant et salvatur sigillum, maxime ex quo tempore me mones te non esse hujus societatis secretarium ... videbis in actis acad[emiae] Paris[inae] 1740 genus D[omini] Jussieu Lemma Theofrast[i] nomen aequivocum et geometris proprium ex ann[o] 1739 pillulariam ...., si semina Linnaeae in prima epistola posses mittere, pergratum facies mihi, qui omnia quae tua sunt summo studio, amore et veneratione amplector ... ex seminibus, quae recens postulas, plurima misi et accepisti sed prae incuria condonanda nullis pittaciis distincta. Mittam tamen iterum lubentissime, quotquot potuero legere. Sed Alypi Ericae, thymelaeae semina frustra seruntur; therebinti vero et cruciatae hirsutae nulla repperiuntur. Optarem maxime, ut nostrates plantas videres et nomine specifico conveniente insignires.

Mittam in codice siccatas omnes plantas, quas in Flora Leydensi ignoro et quarum semina apud te non germinatura suspicor. Addo hic Anonis pusilla glabra fructu trifol[ium] officin[arum]. C. B.

Vale, amice illustrissime; conjugi dilectissimae, filioloque dulcissimo optimam sanitatem ac omnia fausta deprecor; me vero tua pretiosissima amicitia beare, perge et, ne sis ita litterarum parcus, ut mos est.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus celebre
proffesseur de Medecine et Botanique
en l’université d’Upsal des societés royale du sciences de Suede et de Montpellier
a Upsal
En Suede

Recommendé a Mons[ieu]r
Koenig commissaire de sa
majesté suedoise a hambourg
S’il vous plait

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIII, 26-27). [1] [2] [3]