Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0500 • Johann Albrecht Gesner to Carl Linnaeus, 31 August 1743 n.s.
Dated 31 aug. 1743. Sent from Berlin (Germany) to (). Written in Latin.

VIRO CELEBERRIMO,
D[omino] D[octori] CAROLO LINNAEO,
Professori Regio, &c., &c.,
S[alutem] D[icit] P[lurimam]
Johannes Albertus Gesnerus.

Responsorias a D[omino] D[octore] BergenBergen, Carl August von
(1704-1759). German. Doctor of
medicine. Professor of botany and
anatomy, later of pathology and therapy,
Frankfurt/Oder. Correspondent of
Linnaeus.
expectans justo tardius ad TUAS, Vir celeberrime, respondeo die 12 Jul[ii] datas suavissimas litteras.[1]

Gratulor TIBI gratulorque universae Sueciae ob pacem et tranquill[it]atem publicam restauratam precorque, ut ea longo tempore fruamini.[2] Mineralia, quae gratiose promisisti, summa cum impatientia expecto. Interim autem semina, quaecunque colligere in agro sterili licuit, transmitto. Invitativi[a][a] : MS1 [read] Invitavi nonnullos alios, inter quos etiam D[ominus] D[octor] WagnerusWagner, Peter Christian
(1703-1764). German. Physician in
Bayreuth. Correspondent of Linnaeus.
, ser[enissimi] Marchionis Culmbacens[is] vel Barenthensis archiater,[3] qui non solum semina plantarum indigenarum, sed et Italicarum promisit, et ad commercium literarium TEcum ineundum paratissimus est. BrückmannBrückmann, Franciscus Ernst
(1697-1753). German. Naturalist and
collector. Physician at Helmstädt,
later at Brunswick and
Wolffenbüttel. Father-in-law of
Friedrich Boerner. Correspondent of
Linnaeus.
vero Medicus, qui Guelferbyti (Wolfenbüttel) degit et ob epistolas et alia, quae edidit, haud ignotus, recusavit, nescio, quam ob rem, cum ad TE pertinere quae colleigi[b][b] : MS1 [read] colligi rogavi semina intellexit. Haec, quae transmitto, inter ambulandum collegi. Plura vero ex Ducatu Wurtenbergico, Onaldo et Norimberga expecto.

De Cobalto et nonnullis aliis CramerusKramer, Johann Andreas
(1710-1777). German. Chemist and
physician, member of the scientific club
in Leiden of which Linnaeus was
president.
habet pulcra, meliora HenckeliusHenckel, Johann Friedrich
(1678-1744). German. Chemist,
mineralogist. Councillor of mining and
mine physician at Freiberg.
in Pyritologia. Magna differentia est inter pyritas arsenicales et inter cobaltum, ex quo smaltum praeparatur. Cobaltum terram habet quandam non metallicam vitra colore caeruleo tingentem. Pyritae arsenicales terra pauca martiali dotati sunt et praeter arsenicum etiam sulphur in iis reperitur; hinc cum [mineralogical symbol][4] cinnabarin dant. Cobaltum vero sulphuris expertum[c][c] : MS1 <[illegible]>
expertum
plurimum deprehenditur et nunquam cinnabarin cum [mineralogical symbol] exhibet. Pyritae arsenicales paucam habent terram martialem; hinc, si cum triplo [mineralogical symbol] sublimati ex retorta destillatur pars [mineralogical symbol], reducitur et arsenicum cum reliquo[d][d] : MS1 [added above the line] sublimato sublimatur terram paucam relinquens [mineralogical symbol]. Cobaltum vero relinquit terram copiosam plerumque cinerei et nostrum Wurtenbergicum ex fodina, ubi nihil praeter cobaltum reperitur lutei coloris, ex ambabus vero, si cum aqua deluuntur vitrioles vel sal producitur purpurei coloris. Difficile cobaltum pro caeruleo a pyritis arsenicalibus distinguitur et in specie illa species, quae Mistpikod a metallicolis nostris apellatur, et, cum apud metallicos omnis minera arsenicalis venenata nigra vel grysea cobaltum audit, facile pro cobalto pigmentarico mineram mere arsenicalem accipies.

Vix igitur ulla securior via ad illa distinguenda quam exploratio per ignem. Ubi minera ustulata cum borace vel sale alcali et quarzo in vitrum funditur, quod ex cobalto caeruleum, ex pyrita arsenicali nigrum. Cobaltum pro caeruleo vel in propria vena vel in argentariis et bismuthi reperitur et regulum dat praesentem. Ubi illa species, quae Kupfernuhst (minera cupri spuria) ingreditur, ex cupro, Bismutho, argento, pauco ferro et terra illa non metallica caeruleum exhibens cum vitro fusum per arsinicum intime conjunctis, qui regulus, si lento igne diu ustulatur, cum sale alcali et quarzo ex parte in vitrum abit caeruleum. Metallica vero pars cupri semper iterum in regulis cadit. Regulus vero ex pyritis arsenicalibus productus lente igne calinatus pulverem vel calcem relinquit martialem, qui vitrum exhibet nigrum cum sale alcali et quarzo. Arsenium amat ferrum; rarissime hinc arsenicalis reperitur minera, quae non ferri particeps, et ferrum etiam in cobalto se[e][e] : MS1 <etiam> se prodit plus vel minus, quod causa est smaltum non semper ex cobalto produci lucidum et suave colore, cum econtra smaltum pulcerrimum cyanei coloris ex cobalto, ubi ferrum in parva quantitate vel plane non locum invenit, paratur. In smalti praeparatione plerumque omnes cobalti species ex diversis cuniculis vel venis collectae miscentur. Hinc regulus non semper aequalis, et vel magis vel minus metallicus, cupressus, &c. Semper vero arsenicalis est. In Wurtenbergia cobaltum reperitur, quod plane non dat regulum. Ex Hispania accepimus, cujus regulus, qui in parva quantitate cadit et ex Centum libris vix unciae aliquot, mere Stial est. Ex alia fodina cobaltum eruimus, cujus centenarius argenti boni marcas 80 exhibuit. Misnicense cobaltum bismuthi et cupri dives est. Persuasus igitur sum haec metalla non proprie ad cobalti essentiam pertinere, sed mere esse accidentalia, nec color caeruleus ex his metallis originem habere, sed esse peculiarem terram, terream sive non metallicam, quae per se sive sola nunquam funditur etiam fortissimo igne, cum sale alcali borace vel vitrea materia facillime. Bismuthi calx et ferri terra inquinare vel alterare solent hanc terram tingentem; hinc cobaltum, ubi ferrum et Bismuthum ingreditur, non tam pulchrum vitrum sicut illud, quod argenti et cupri particeps est, exhibet. Ex praemissis igitur facile patet cobalti regulum non semper eundem esse et toto caelo a Bismuthi et arsenicali differre. Apud nos in genere Speis vocatur et illa cobalta, quae majorem quantitatem suppeditant, Speiscobalt audiunt. Reperitur vero haec terra vitrum caeruleo colore tingens etiam in Bismuthi minera et Bismuthi minera eliquata atque ustulata omnia phaenomaena, quae cobalti minera ustulata, exhibet. Examen institui cum cobalti minera, ubi ne quidem suspicio bismuthi fuit, tamenque eadem phaenomaena produxi.

Vitriolum nativum bismuthi nec cobalti nunquam vidi, nisi efflorescentiam illam rosei coloris, quam Bismuthi minera cobalti dives cum cobalto communem habet, pro vitriolo, sicut mihi videtur, sumere volumus. Ex solutione vero bismuthi et cobalti minera cum spiritu vitrioli aliisque acidis produci potest sal rubellum.

Sic ego ex residuo cobalti per retortam cum triplo [mineralogical symbol] sublimati destillati vitriolum produxi purpurei coloris, cujus crystalli parvi prismatici mihi visi sunt. Non gustavi nec de ejus proprietatibus mihi quid constat. Labores concatenati et itinera multa obices posuerunt ulteriori inquisitioni.

De plumbagine, quantum scio, Chemicus Beroloniensis, successor NeumanniNeumann, Caspar (1683-1737).
German. Doctor of medicine, professor of
chemistry in Berlin.
, cum[f][f] : MS1 [added above the line] nomine PottPott, Johann Heinrich
(1692-1777). German. Professor of
chemistry in 1716 in Berlin.
scripsit. Dissertatio in Miscellan[eis] societatis praestat.[5] Nonnullas alias dissertationes de Bismutho, Zinco Pseudogaleno, borace, &c., edidit modo laudatus autor. In multis vero autoritatem aliorum nimis confisus aberravit.

Zincum quidem neque plumbi minera neque ejus species sed potius novum productum et infusione vel eliquatione minerarum plumbearum, quae simul cupri- et argentiferae sunt et quibus lapidis[g][g] : MS1 Ėis [added above the
line
]
calaminaris species adhaeret Goslariae[6] et in[h][h] : MS1 [added above the line] adjacentibus officinis ad sylvam Hirciniam colligitur. Plerumque multum adhaeret plumbi, quod repetita fusione et infusione in corium a zinco separatur. Plumbum enim utpote gravius zinco, fundum petit et separationem facilitat.

Pro nihilo officinarum nobis plerumque venditur marga illa levis, lac lunae vel agaricus mineralis dicta, quae aqua diluitur, ut arena separari et levior pars in glebas cogi possit. Verum autem nihilum veterum ex camino furni, in quo lithargirus et testae probatoriae vel cinis plumbo saturatus reducuntur in plumbum. Assurgunt in hac operatione flores albi, copiosi, levissimi, qui facile colligi possunt. Cinereos vero hos flores, qui simul cum albis colliguntur et a fumo carbonum infecti sunt, spadicem esse veterum credo.

Wismuthi ochram nondum vidi luteam. Cobalti vero, ex qua vitrum pulcherrimum caeruleum parabatur, et ante aliquot annos apud nos in cobalti fodina reperiebatur, sub nomine cobalti lutei in catalogis mineralium venit et saepius efflorescentia illa rosea ornata est. Curavi etiam hanc ochram ex cobalto nostro cum [mineralogical symbol] tractato.

Officium, quo fungor, nunc non permittit multa instituere experimenta chemica; alias minerale hoc accuratius examinare constituissem. Experimenta tamen, quae aliquot abhinc annis feci interim cum eruditis communicabo. Forsan Deus otium dabit, quo reliqua postmittere possim. Quae de FrischioFrisch, Johann Leonhard
(1666-1743). German. High school rector
in Berlin.
accepi, transmitto. Historia animalis Sueciae procul dubio etiam apud nos, quod quidem raro fit, in Bibliopoliis invenietur. Si non, suo tempore abs TE rogabo.[7]

Recipiuntur etiam exteri in vestram eruditam societatem et quae sunt leges?

Seminum haud majorem colligere potui quantitatem, quod Tibi non de quantitate sed de diversitate sollicito, non grave erit.

Neminem habeo Holmiae, cui res meas committere possem. Licet Tuam implorare benevolentiam, ut mihi amicitiam alicujus e.g. pharmacopoli ad cygnum compares?

Litterae commodius quidem ad me veniunt Tuae, si sub couvert ad Dominum de RoydenschildRudenschöld, Carl
(1698-1783). Swedish. Count.
Politician, diplomat and author.
Councillor, chancellor of Uppsala
University.Correspondent of Linnaeus.
, qui legatus regius res Sueciae curat hicque Berolini degit, mittere velis.

Satis longe diuque confabulatus sum. Nunc tempus, ut epistolae finem imponam. Vale, vir celeberrime! Ignosce festinanti atque me inter illos ponas, rogo, qui nomen Celeberrimi Linnaei et ejus amicitiam colunt.

Dabam 31 aug[usti] Berolini 1743.

upSUMMARY

Johann Albrecht Gesner has not been able to answer Linnaeusís letter of 12 July 1743 o.s., 23 July 1743 n.s., until now, because he has been waiting for a reply from Carl August von Bergen.

Gesner is still waiting for minerals that Linnaeus promised him.

Peter Christian Wagner will send seeds and is prepared to start corresponding with Linnaeus. Franciscus Ernst Brückmann refused, though.

Johann Kramer has beautiful cobalt specimens and Johann Friedrich Henckel even better specimens of pyrites. A detailed discussion on various minerals and chemical experiments follows.

Johann Heinrich Pott in Berlin, the successor of Caspar Neumann, has written dissertations on lead, bismuth, zinc, borax, etc.

Gesner will forward what Johann Leonhard Frisch has sent him.

Linnaeusís Fauna Svecica will probably also be found in German bookshops.

Gesner wonders whether foreigners are admitted to the Royal Swedish Academy of Sciences and what the regulations are.

Gesner wants to get into contact with a pharmacist at the Swan Pharmacy in Stockholm.

Letters to Gesner should be sent via Carl Rudenschöld.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 441-444). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [read] Invitavi
b.
MS1 [read] colligi
c.
MS1 <[illegible]> expertum
d.
MS1 [added above the line]
e.
MS1 <etiam> se
f.
MS1 [added above the line]
g.
MS1 Ėis [added above the line]
h.
MS1 [added above the line]

upEXPLANATORY NOTES

1.
Linnaeusís letter to Johann Albrecht Gesner, 12 July 1743 o.s., 23 July 1743 n.s., has not come down to us.
2.
The war with Russia in 1741-1743.
3.
I.e., Bayreuth and Kulmbach.
4.
For the mineralogical symbols in this letter, see the scanned manuscript.
5.
Miscellanea curiosa medico-physica Academiae naturae curiosorum sive Ephemerides Germanicae.
6.
Goslar is a city in the Hartz, where goslarite, a sulphate of zinc, is found.
7.