Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0510 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 17 October 1743 n.s.
Dated 17 oct. 1743. Sent from ? () to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Celeberrimo ac Doctissimo Domino, D[octori] Carolo Linnaeo, Med[icinae] et Botanices in
Universitate Upsaliensi Professori Dignissimo,
S[alutem] D[icit]
Joh[annes] Fr[edericus] Gronovius.

Gratissimae mihi fuerunt Literae vestrae XXV Julii inscriptae, sed exhorreo, quum ex iis perceperim cistulam, quae epistolam comitabatur, Tibi non in manus venisse. Hanc 29 Maji Amstelodamum miseram ad Dom[inum] de Kooning, Virum honestum et Mercatorem divitem, qui quoque per literas mihi significavit, quod traderet Eidem capitaneo, qui praecedentibus annis omnia curavit. Doleo quam maxime, Mi Linnaee, hoc damnum. Imaginor mihi, quod quandoque Tibi non ingrata obtulerim, sed persuasus sum me per vitam meam nunquam talia posse offerre, qualia hac vice miseram. Considera modo, quae in Calendario notavi: “Misi XXIX Maji ad D[ominum] Linnaeum cistam cum seminibus, piscibus, plantarum speciminibus, cochleis & conchis Americanis, Florae Virginicae partis secundae aliquot exemplaria, orationem, quaedam Petiveri opera &c.”

Seminum et Fructuum erat immensa copia ex variis Americae regionibus. Pisces omnes, quos habebam in duplo, et quidam elapso vere praeparati, Plantarum speciminia varia, et praesertim Virginica, inter ea quaedam quorum unicum specimen modo ad me miserat Claytonus, de quibus te consultum volebam, praesertim ea quorum Characteres conscripserat quosque limato tuo judicio examinandos ardentissime desideraverat.

Cochleas conchasve addideram plurimas, magnam partem Europaeas a me detectas, quas tibi offerre volui, ut Suecicas mecum communicares.

Partem secundam Florae Virginicae Haakio imprimendam dederam, verum non plura impressit exemplaria, quam quot restabant de parte prima; pauca tamen Tecum communicavit.

Orationem Vestram de novo impressit Haackius, cumque me saepius loquentem audiverat de Eleganti Browallii examine Gesnerique dissertationibus de Vegetatione ac Fructificatione, summis precibus a me desideravit, ut permitterem ei haec omnia unico volumine typis comprehendere.

Opera Lawsoni Petiveri opera quaedam nactus eram, ex his musaeum Ejus in octavo; Gramina vero et plantae marinae Ejus in folio, in sincerae amicitiae Symbolum Tibi obtuleram.

Cista, quae haec omnia continebat, longitudine et latitudine chartam hanc superabat; altitudine erat hujus lineae _______________________________

Memini me conscripsisse chartulam, quae solummodo Continebat Nomen Tuum habitationemque Upsaliis, sed ea cistulae erat alligata. Proin inquirere debes Stockholmiae in Pharmacopaea, quae insigne gerit Cygni sive Svanen, numne cistula accesserit. Ego inquiram exactissime apud Dom[inum] de Kooning.

Praecedentia haec ante 14 dies scripta sunt. Hodie vero 14 Septembris a D[omin]o de Kooning Amstelodamensi percipio, Capitaneum istum, qui prioribus annis cistulas & reliqua curavit, non Stokholmiam sed Stettin petiturum, direxisse Dominum De Kooning ad alium Capitaneum, virum etiam optimae famae, qui directe Stokholmiam cum navi petiturus erat, cui tradidit Literas et cistam. Suadet idcirco D[omin]us de Koning, ut per amicos Stokholmiae inquirat apud istum Capitaneum, qui hac aestate directe Amstelodamum Stokholmia petiit, numne in angulo navis hic vel illic lateat ista cista. Quae si ad manus vestras veniet, quod precor, desidero, ut statim ad me scribas. Adeo nunc timidus sum, ut vix audeam quid aliud mittere, quod expecto ex Surinama, ex qua colonia plurimas plantas exsiccatas expecto.

Ante octiduum Literas et 199 conscriptos plantarum characteres accepi a Dom[ino] Colden, judice supremo provinciae Coldinghamae in Noveboraco in America, quem plane ignoro. Sed scribit se ante 30 annos maxime delectasse in studio Botanico, sed neglexisse illud, quum addictus methodo Rajanae vix ullam plantam Coldinghamensem ad classem vel genus potuisset reducere. Nunc vero Dom[inum] Du Bois, quem hic novisti, saepius salutavisse ab eoque se parum exercitatum fuisse in Methodo tua et lectione Librorum tuorum ita gavisum fuisse, ut se ilico rebus botanicis tradiderit, et 199 characteres methodo tua conscriptos composuerit, quos mecum communicat, ut sententiam meam de iis ipsi patefaciam, interim pergeret cum aliis plantis, quae ipsi ad manus veniunt. Vellem libenter hos omnes ad Te mittere, verum non audeo ob praedictas rationes. Interim tamen hanc chartam vacuam ad Te mittere nolo, sed communicabo quaedam. De radice Collinsoniae notat, quod ad dolores post partum valeat.

De iride corollis imberbibus germine trigono notat “quod stamina sub stigmate trifido foliaceo styli recondita sint. Ex hoc situ staminum nihil pulveris antherarum intrare posse per aperturam ullam in stigmate ad divaricationem ejus; verisimile igitur videtur quod gliscet per exteriorem Styli superficiem ad receptaculum seminis et quod ita fiat in aliis plurimis plantis v.g. in Zea vel meyz, in quibus superficies Styli glabra & lubrica est.

Cephalanthi semen scribit esse solitare, longum pyramidale, ad basin acuminatum, angulatum lanugine ad cuspidem baseos adhaerente, plurima super fundum globularem dense compacta.

Hamamaelis Calyx. Involucrum commune trium florum, folia tria circularia, concava, externe hirsuta. Perianthium proprium tetraphyllum foliolis ovato-acuminatis aequalibus persistens. Nectaria 4 foliola truncata, ad ungues petalorum singula, vix nudis oculis distinguenda. Pericarpium. Nux globularis, in superiori parte duobus sulcis cruciata et in quatuor cuspides obtusos secta, bilocularis, bifariam dehiscens.

Numero 19 conscribit hunc characterem. Calix. Folia 5, longa, linearia. Corolla monopetala, tubus calice longior, limbo in 5 lacinias diviso. Stamina 5. Antherae erectae. Pistillum, Germen pyramidale, infra receptaculum floris. Stylus unicus staminibus longior, stigma globulare. Pericarpium Capsula oblonga, ad basin crassum, versus apicem teres, calice coronata bilocularis. Semina plurima globularia. Hujus ad te mitto flosculos in charta, simul et folium. Quaeso, indices ad quod genus tu illud referas. Folia describit esse ovata acuminata, leviter crenata, bina opposita, pinnatarum more, petiolis brevibus.

In Celastro fl. Virg. p. 25. notat semen unicum in singulo loculo.

De Aralia foliis ternis ternatis fl. Virg. p. 35. scribit se suspicari, quod revera sit Panacis Species.

No 65 Optimum dat Paridis trifoliatae Characterem. Nova est species, ab eo inscripta Paris foliis ternis flore pedunculato nutante. Staminibus sex praedita est. Persicariae plurimas examinavit species, in quibus varietatem staminum observavit, cujus Tu meministi in flora Lapp. & Hort. Cliff.

In Helxine fol. sagittatis, caule aculeato fl. Virg. p. 44. observat stylum unicum trifidum cum tribus distinctis stigmatibus.

In Sassafras invenit antheras erectas conpressas staminibus latiores fere quadratas. Et corpuscula sex globosa mollia, petiolo brevissimo affixa, germen circumstantia. Pericarpium Drupa fere sicca in calice locata sicut […].

Duas vacinii species describit staminibus decem praeditas.

In Spiraea meminit circuli cujusdam rubentis inter stamina & pistillum.

In Filipendula fol. ternatis fl. Virg. invenit staminum filamenta circiter XV. brevia, calyci inserta, Antheras orbiculares.

Clematitidis cujusdam Speciem observavit, quae semper solos flores masculos producit.

In Ranunculi tribus speciebus observat nectarium squamam vel folliculum minimum ad ungues petalorum.

De Bartsia scribit, quod singulare sit in ea quod corolla non sit colorata sed herbacei coloris. Apex autem calycis & superior pars foliorum subfloralium sint coccinei coloris, sc. Inferior foliorum subfloralium pars est herbacei coloris usque ad medium, superior autem coccinei.

Cytisi foliis fere sessilibus, calycibus squama triplici auctis fl. Virg. p. 82. characterem hoc modo conscribit:

CAL. perianthium monophyllum campanulatum, quadridentatum; dentibus tribus inferioribus minoribus, superiore majore.
COR. Papilionacea. Vexillum cordatum, marginibus reflexis. Alae ovatae. Carina compressa, prima expansione corollae integra, postea autem finditur in duo petala.
Stam. Filamenta decem in carina diadelpharum more recondita, ad basin usque separata, non coalita
. PIST. Germen ovale utriusque acuminatum. Stylus subulatus.
PER. Legumen sphaeroideum, inflatum, bivalve.
SEM. Aliquot reniformia.

Si tu putas esse novum Genus, quaeso, inscribatur Coldena.

Caulis ramosissimus. Folia terna cuneiformia succulenta, glabra, sessilia, parva. Flores lutei in racemis ramulorum terminatricibus. Haec planta me judice est diversi a Cytiso generis. Haec illa.

Prenanthes fl. plurimis, fol. hastatis angulatis fl. Virg. p. 89. Calyx communis auctus cylindraceus glaber, ore patulo, squamis circiter 8 aequalibus cylindri, ad quarum basim squamulae breves vulgares.

In orchidis quadam specie describit nectarium planum lanceolatum ciliatum, inferiorem & anteriorem occupat partem. Tubus longus tenuis inferius dependet a parte inferiore corollae. STAM. puto Lilia nectarii stamina esse. Nam si Corillam, antequam expandatur, inspexeris, invenies nectarium hoc petalis corollae inclusum et ejus cilia stigmati pistillo connexa. Certe nihil aliud, quod locum staminum et antherarum supplere possit, observavi.

Limodori fl. Virg. p. 118 characterem egregie conscribit. Sed nimis longus est qui hic ponatur.

Sisyrinchii genus ad Syngenesiam monogamiam referri debere judicat.

Sagittariam semper in dioecia, nunquam in monoecia observavit, licet plures examinaverit plantas.

Haec solummodo Tecum communico, Vir Clarissime, ut videres quales asseclas habeas in Claytono ac Coldeno. Coldeni verba ad me in Epistola sunt: “Miror Linnaei doctrinam in tradenda tam facili methodo, quae me paucorum dierum conversatione cum Domino du Bois, dein per aliquot hebdomadas legendo ipsius characteres & examinando flores docuit in proprium usum characteres conscribere; nec dubito quin, facile hoc modo omnes Coldinghamiae plantas ad propria genera referre queam.”

Vellem, ne imprimas Catalogum meum Piscium, antequam ad manus tuas veniat praedicta cistula, in qua literas invenies quae de piscibus agunt.

Orationem tuam de mundi mutationibus aveo videre, itemque dissertationem de Betula nana.

In altera chartula reperies piscem ex America ad me transmissum, cui pinna dorsi unica a capite extensa usque respondeat pinnae ani. Pinnae ventrales duae infra branchias in mandula inferiori. Duae pectorales ad latus post caput. Singula pectoralis articulo donata est. Pinna ani directe opposita, ubi pinna dorsi desinit. Dein sequitur Cauda. In fronte supra oculos videtur Tubum habere, qui est sine dubio pars pinnae dorsalis, quae in varios excurrit angulos. Certissime est Guaperna, quam male describit, sed pejus depingit Marcgravius lib. 4. cap. 5., item Petiver gazoph. tab. 20. f. 6.

Ammodytem praecedenti hebdomade accepi ex Dusburgo in Zelandia, ubi arando littus vel vomere arenam movendo eum magna copia capiunt; rusticis ibi degentibus in cibum cedit.

Haec scribenti ad manus meas venit fasciculus 6 aprilis ad me missus, cumque indices eum continere Acta Societatis Vestrae, lubenter data occasione ad Dillenium mittam.

Sed, Vir Clarissime, ubi manet Philosophia tua botanica, quam tam saepe promisisti? Nunquam credere potes, quantopere Tibi ipsi noceas, quod Editionem tam diu differas. In Germania multos habes oppugnatores, qui doctrinam tuam et famam pervertere gestiunt. Sed hoc etiam verum est, quod doctrinam tuam non intelligunt. Quapropter consule Tibi & famae tuae. Ante mensem accepi duas dissertationes ab Heisteri discipulis conscriptas, in quibus vehementer Te cavillantur et multas opprobiis prosequuntur. Sed Te minime intelligunt. Desiderat a me Heisterus, ut dissertationes istas perlegam et sententiam meam de iis ipsi patefaciam, id quod paucis componam verbis Gellii, nempe duos istos Dissertationum auctores Timonum Amarulentorum instar maledicentissimos conscripsisse libros. Multam operam dedi, ut has dissertationes possem Tibi offerre, sed quocunque modo inquiro, eas comparare nequeo. Horum unus vocatur Sandhagen, qui 14 Oct[obris] anni 1741 Dissertationem edidit de nominum plantarum mutatione utili et noxia. Alter vocatur Goeckelius, qui 16 Augusti Ejusdem anni conscripsit meditationes et animadversiones in novum Systema Botanicum Sexuale Linnaei. Hisce vale, vir Clarissime, precor inquire Stokholmiae quantum possibile, et quamprimum cistula ad manus perveniat, id mihi significa! Vale iterum!

17 Oct[obris] 1743.

To
The Learned Professor
Carolus Linnaeus

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 469-470). [1] [2] [3]