Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0517 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 28 December 1743 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrime Linnaee,

Binas tuas Epistolas, priorem 12 Sept[embris] alteram 14 Octobris datam summo accepi gaudio. Coldeni tentamina non utilia tibi visa, ex posteriori percepi. Communicabo cum eo Observationes tuas, et ad transmittenda specimina & semina incitabo. Ejus Characteres prima data occasione transmittam, ut et Exemplaria quaedam Elegantissimae Orationis tuae ac illius, quae Doctissimum Celsium auctorem agnoscit. Sane si unquam, certe nunc binis istis orationibus me devicisti. Perlegi eas saepe ex Manuscriptis praesentibus amicis, qui omnes editionem flagitabant. Nec diu destiti, quin typis eas mandarem, adeo ut sperem 14 dierum spatio eas publicam visuras lucem. Methodus exsiccandi pisces, quam scire efflagitas, facilis est. Culter, Forceps, Sol (quo deficiente Ignis), aciculae et malleolus totum opus absolvunt. Dissectus enim forcipe piscis ita, ut pars rejicienda contineat vertebras, super laminam ligneam expanditur, ope duarum acicularum, una per oculorum foramen, alteram per caudam acta; simili modo omnes pinnae expanduntur, illudque in membrana branchiostega observandum, quod antehac ut plurimum oblitus fui. Aciculis omnibus firmiter in laminam ligneam transactis curiose piscis ope cultri elevandus, ita ut liber aeris detur accessus inter laminam ligneam et carnem piscis cuti adhaerentem. Soli splendenti committendus est ita expansus piscis; postque 6 vel 8 horas cutis arida et dura, ut pinnarum membranae exsiccatae apparent, tunc aciculae extrahendae, et piscis in ea ita expandendus acubus ut pars squamosa piscis lamina; carnea vero solem respiciat. Haec radiis solantibus facile exsiccatur, et proinde levi negotio a cute detrahitur. Tunc quoque facile ossicula & branchiae, cerebra & reliqua in capite interne latentia cultro auferuntur, cutisque piscis inter duas laminas pergamensi praelo comprimitur, ut compressam adipiscatur formam. Tunc vernue debet obduci, quod singulo anno repetendum suaderem. Cum venia tua mutavi Barbarum istud nomen, quod polygalae adscribis in programmate. Seneca enim, Senica, imo et quandoque Seniga est nomen, quod competit nationi Aboriginum, quae in Africa fluminis Nigri litora inhabitat. Sennagar autem est natio strenua & ferox Cannadae loca paludosa inhabitans, praeda rapinisque vivens; nationes proximas valde infestat et ad tributa cogit, turmatimque vagans ad praelium semper parata Americae continentem transcurrit. Cum Europaeis vero pacifice vivit, qui in hac natione plurimos viros valde curiosos cognovere & satis politos. Quamprimum Trachinus ad manum venit, membranae branchiostegae assicula observabo. Mira Tibi referam, non autem nostrae primordia vitae, sed in provincia quadam non longe abhinc Candelas virides ex Myrica Europaea esse confectas.

Quod ineptas et indicentes cavillationes quorundam Botanicorum, praecipue Heisteri ejusque discipulorum, non cures, optime facio, qua de re laudabunt Te omnes.

Hermanni Paradisus et Barrelierii icones sunt Libri rarissimi; si tamen occasio detur eos comparandi, Tibi emam.

Miraris me collegisse Testacea. Scire Te velim affinem meum cum esset membrum ilustriss[imi] Collegii archithalassici, quod Amstelodami sedem habet, a praefectis navium bellicarum, quae singulo anno Curacao petunt insulam, magnam eorum copiam sibi comparasse. Inde primum cognovi Americae insulas talibus scatere. Tumque inquisivi in studiosos, qui ex America huc studiorum causa venerant, quorum beneficio ingentem mihi comparavi eorum collectionem. Vixque dentur tria vel quatuor genera in Rumphio, Gualtierio & Argenville, quibus careo. Utinam ea habuissem, cum praesens nobiscum eras, ut nomina specifica iis imponere possemus! More Caspari Bauhini omnia eorum synonyma collegi et conscripsi quinque voluminibus in quarto; quum autem nomina specifica deficiant, et per consequens etiam Methodus, scripta mea nullius usus nisi mihi soli.

Quid sentis de Alcyonio nuper transmisso; an est Fungus, an quid aliud?

Bibliopola Schouten summopere desiderat imprimere Bibliothecam tuam Botanicam sicut et Wishovius Philosophiam tuam, cui faciem tuam praefigere vellet.

Haakius valde laetaratur, si Itinerarium tuum Lapponicum ipsi liceret imprimere; comparavit sibi Hagae comitis virum doctum, qui optime Suecicam intelligit linguam quique lubenter in Latinum transferret.

Nunc Londini prodiit Aelianus de Animalibus Gr. & Lat. Cura fratris.

Si recte percipiam Te in literis 12 Septembris inscriptis, in planta notata num. 764 retines nomen Callicarpae; plantam vero a Claytono Oldenlandiae affinis inscriptam num. 67 Polypremum inscribendam esse desideras.

De Halleri fato nihil certi resciscire potui. Sed doluit me ante 2 hebdomadas in novellis nostris Belgicis legisse optimum nostrum Lieberkuhnium gratia Regis excidisse.

Gualtierii Historiam testarum sine dubio vidisti; placent tabulae. Specifica nomina vero inepta sunt; inserviunt enim potius pro descriptione. Ante octiduum ad manus venit L’Histoire naturelle éclaircie dans deux de Parties principales, La Lithologie & La Conchylogie a Paris 1742 in quarto. Ac nomine auctoris. In priori epistola, ubi de cochleis agis, relegas me ad Dargenville; video in hoc libro, quod numeri tabularum & figurarum conveniant. Nullibi autem in meo exemplari legi, quod Dargenville sit auctor, excepto quod inter auctores qui thesauros conchyliaceos possident, nominetur D[ominus] D’Argenville. Putem itaque titulum mei exemplaris longe alium quam tui exemplaris.

Hoc ipso momento literas accipio a D[omino] Dillenio, qui multas gratias agit pro transmissis Actis Suecicis, simulque indicat sibi deficere in Actis Anno 1730 editis philyram, quae comprehendit paginas 64 ad 73.

Heri ad me missa est Salomonis species ab omnibus Artedio descriptis differens. Proxime descriptionem ejus Tibi communicabo. Hisce vale et Tuis annumerare perge

Joannem Fred[ericum] Gronovium.

Lugd[uni] Bat[avorum] 1743 Decemb[ris] 28.

Salutes celeb[errimum] Celsium!

To
The Learned Professor
Carolus Linnaeus
at Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, V, 476-477). [1] [2] [3]