Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0518 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 12 December 1743 n.s.
Dated 12 Decemb[ris] 1743. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Doctissimo,
D[omin]o Carolo Linnaeo,
S[alutem] p[lurimam] D[icit]
Joh[annes] Fr[edericus] Gronovius.

Accepisti sine dubio, Mi Linnaee, Literas meas elapso ad Te datas mense, in quibus Te commonefeci de progressibus, quos Typographi in Characteribus fecere; et quum nunc lites inter me et Wishovium sint remotae, incitavimus ambo Typographos ita ut Syngenesia jam sit a praelo libera, restantibus circiter 190 Characteribus imprimendis, inter quas sunt illi qui ad Cryptogamiam pertinent paucissimis solummodo lineis descripti, adeo ut fere mensis spatio Characteres poterint esse impressi. In Ultimis literis errorem commisi, quum Te de praefatione monuerim, quem emendatum in libro Characterum transmisso invenio, adeo ut solummodo Dedicatio restet, quam sine dubio brevi transmittes. Verum et promiseras in conditionibus, quod cum Dedicatione etiam simul faciem Authoris transmitteres. Hinc quum Wishovius nunc bona fruatur mente (et sibi plurimum lucri promittat ex nova editione characterum, quae ab omnibus quoad nitidos typos, chartam optimam et egregias emendationes valde laudatur) saepius de Icone ista cum eo fui locutus, tandemque conclusi, ut Royenum alloqueretur, eumque incitaret, ut ad Te scriberet de ea, ac de Dedicatione, verum cum in Eum et Fratres suos inciderit haereditas materterae, nil nisi excusationem et quaerimonias de immenso labore secum tulit, hinque ad literas tuas respondendas Tempus ipsi deesse; interim quae desiderasti, ut adderentur vel mutarentur in characteribus, probe curavit.

Itaque, Vir Doctissime, Te monere debui, quod, ut supra feci, saepius de Facie Authoris, quam promiseras, cum Wishovio fui locutus. Verum nullus nostrum intelligit, quid hac velis, quum nihil scribas de ea amplius, nec conjicere valemus, an sit Tabula cuprea quam transmitteres, an vero Icones in charta impressa. Wishovius gavisus foret, si facies Tuae operi praefigeretur, et, ut conjicio, sumptus in Tabulam aeneam conficiendam libenter conferret. Si enim ex Tabula ab Hofmanno depicta facies tua fingeretur, cui capillatum, vestis et reliqua ornamenta ex Tabula impressa adderentur, optimam Tabularum possimus habere. Verum hac in re nihil audet tentare Wishovius, nisi Te consulto. Accedunt et difficultates binae, quas enodere vix possibile erit. Supposito, quod totum opus mensis unius (aut ad summum alterius) spatio excepta dedicatione possit absolvi, nulla arridet spes, quod per navem possint transmitti Icones vestrae et dein, an per Tabellarium hoc fieri queat dubito. Proin Tibi considerandum relinquo, numne Icon in alium edendum librum posset reservari. Verum Tu scribas modo, quomodo res peractas velis, sisque persuasus, quod jussa tua, quantum in me est, sim observaturus ac si ipse praesens esses. Interim, si auctoritate parum valeam, ultima philyra characterum non imprimatur, nisi a Te prius responsorias acceperim, in quibus forte quaedam addenda habebis, inter quae non levis momenti foret Acacia, quae biacanthos inscribitur character, de quo in proximis me monuisti, quod dato tempori judicium tuum significares. Doleo, quod binas de Vegetabilibus dissertationes a Gesnero conscriptas ad te mittere nequeam; est quippe mihi singulae unicum exemplar. Obstupesceres in istis Doctrinam, quam ex Lectione librorum Tuorum hausit, et adeo addictum Tuae methodo Virum, quam curiosissime in minutissimis examinat, laudat et illustrat, ut sine dubio in philosophia tua botanica plus simplici vice citari deberet. Forte per Literas apud Wishovium multum valeris, ut eas imprimeret. Libellus sane foret Tyronibus & Magistris utilissimus et praecipue Siegesbeckio, qui ob male intellecta loca sententiam & opinionem Tuam ubique pervertit.

In re Botanica nihil novi habeo, nec ex America quidquam conquiro.

Conspiciendus datur in hac urbe Elephas naso cornigero sive Rhinoceros, animal ferox et horrendum; sexus feminei est; an duas vel plures habeas mammas et ubi sitas examinare non licuit, quum non admittit accedentes; pedes leviter bisulci sunt. Optime respondit iconi quam Douglassius Londini edidit, ubi marem habent et feminam.

Hoc momento ex Novellis percipio quatuor Naves ex Virginia salvas appulisse in Anglia sperans, quod in proximis Tecum communicare queam quid novi attulerint.

Vale Lugd[uni] Batav[orum] 12 Decemb[ris] 1743.

[a][a] : MS1 [added on fol. 473-475] 604. Caprariae affinis caule ramoso aphyllo angulato duro fusco fragili radice tuberosa rugosa.

Cal. perianthium monophyllum parvum ventricosum dilute caeruleum purpureum lineis erectis notatum, ore quinquefido, laciniis brevibus purpureis aequalibus acutis.

Cor. monopetala tubulosa quadrangularis calice triplo longior angulis purpureis limbo quadrifido, laciniis aequalibus brevibus acutis.

Stam. Filamenta 4 filiformia longitudine aequalia corolla paulo breviora. Antherae incumbentes convexo-conniventes.

Pist. Germen ad fundum tubi corollae ovatum. Stylus filiformis sub corolla superiore angulo inclinatus eoque paulo longior. Stigma obtusum rotundum.

Peric. Capsula purpurea subrotunda plana compressa cum acumine, unilocularis bivalvis.

Sem. numerosa minima lutea.

Locis sterilibus ad arborum radices floret. Hanc ad fagi radicem clivo luteo umbroso consiti juxta paludem septembri inveni.

Vide qualem discipulum habeas in America.

Character Claytoni Plantae N. 515 et 517, quam Vespertiliam vocat.

Cal. Perianthium diphyllum, foliolis oblongis obtusis concavis inaequalibus persistentibus.

Cor. Petalum unicum ringens. Limbus bilabiatus clausus.
Labium superius ad oram semibifidum inflatum obtusum duplicatum in tenuem bracteam lato-rotundam emarginatam sursum inclinatam extensum.
Labium inferius tenellum in tres lacinias subrotundas aequales (quarum duae laterales tertia ultra rictum longe extensa) divisum.
Palatum e duabus lineis brevissimis convexis parallelis inter labia prominulis e labio superiore productis constat.
Nectarium corniculatum labio superiori brevius e basi labii inferioris productum, limbo aperto faucibus Vespertilionis Virginiensis, si modo dentes abessent, simillimo.

Stam. Filamenta duo brevissima ad basin germinis inserta. Antherae magnae erectae.

Pist. Germen globosum. Stylus brevissimus. Stigma longo-quadratum incumbens.

Peric. Capsula globosa parva unilocularis bivalvis.

Sem. Plurima nigra minutissima placentae mediae fuscae conicae profunde canaliculatae affixa.

Obs. Datur hic alia species in aquis ipsis nascens, quae caule singulari crassiore gaudet. Scilicet num. 517.

Labius inferius tenellum lato-rotundum emarginatum sursum inclinatum ultra rectum longe extensum. Capsula globosa magna in uno caule semper conica. Utriculariae procul dubio affinis. Ob similitudinem praedictam Vespertiliam voco.

To
The Learned Professor
Carolus Linnaeus
at
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 471-472, 473-475). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added on fol. 473-475]