Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0523 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 10 January 1744 n.s.
Dated 10 januar.. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo viro D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
botanicorum et eruditorum principi,
S[alutem] P[lurimam]
Fr[anciscus] De Sauvages.

Pretiosiores auro tuas litteras (jun[ii] 14 et alias August[i] 24. 1743) suo accepi tempore. Utinam singulis mensibus acciperem! Nondum tamen ultimis respondi, Dulcissime rerum, quia expectabam, donec navis D[omi]ni Grill dudum exoptata accederet et brevi recedens ad te mea semina et dissertationum fasciculum reportaret. Interea nulla ad nos venit, quod sciam, navis Suecica, et haud dubie, si ex StockHolmia solverit, magno sui detrimento hanc tamdiu in pelago detineri putandum est; apellet [sic], cum deus voluerit. Doleo certe, quod haec procrastinatio tuum angat animum. Ego vero minus anxius sum, quia alterum Horti Cliffortiani exemplar ab Amstelodamensi medico mihi oblatum esse, nuper ex illius litteris accepi. Hoc autem opere ad plantarum demonstrationem carere nequeo. Caeterea tua opera alias commodius accipiam.

Dissertationes plures typis mandatas unam de Febre, alteram de inflammatione, necnon unam de Respirato aere, quartam de methodo plantarum a foliis desumpta, tibi ac illustrissimae regiae Scient[iarum] Societati Upsaliensi offerendas habeo; ultimae binae in actis Societ[atis] nostrae Monspel[iensis] sunt impressae. Mittam prima data opportunitate cum catalogo annuo Sociorum nostrorum, inter quos tuum percelebre nomen eminet. Miraris, amice colendissime, quod ego botanicorum minimus methodum botanicam meditari audeam; ne credas tamen eam a tuis principiis vel latum unguem deviare; hoc enim tantum in me sumpsi, ut non genera (deus avertat), sed species tantum in certos ordines congererem, et cuique specie tua nomina epitheta, quot novi, apponerem, ita ut mea methodus, si hoc nomine digna sit, tuarum modo sit appendix et supplementum. Elenchum tantummodo praemisi, nec opus edam integrum, nisi tuas species prius obtinuero. En classium nomina: Plantae1 adversifoliae.2 verticillatae.3 ensifoliae.4 alternifoliae dicotyledon.5 Radicifoliae seu quae folia radicalia tantum obtinent in orbem fusa6 sparsifoliae, hactenus simplicia folia7 trifoliatae8 palmatifoliae9 pinnatifoliae10 bipennatae11 laciniatae, haec foliis compositis,12 aphyllae. En duodecim classes hujus catalogi, in quo de generibus nil statuo, nisi quod tua statuunt genera, quae cognita suppono, nec etiam quidquam in specificis nominibus muto, nisi quod tuis addendum putem Italicis elementis conscriptum characterem e foliis desumptum, ut Berberis Spinis triplicibus Linn. Addo foliis obverse ovatis ciliatis et quonam ordine folia disposita sint (ex ordine enim meae classes desumuntur); ipsa classis et ordo indicat, scil[icet] sparsifoliae bacciferae. Item cum unica est species, addo simul folia ut Styrax Linn. foliis ovatis subtus tomentosis. Mihi videtur similem catalogum, si perfectus esset et a te conscriptus, multum esse profuturum ad formandam specierum notitiam nec quidquam inde mutatur tum in genericis tum in specificis, quae dedisti nominibus. Additio enim non est mutatio. Editus est prospectus; ast nihil amplius in lucem prodibit, nisi juveris et suaseris.

Nuper ad me miserunt arbutum caulib[us] procumbentibus foliis integerrimis (sparsis) vulgo Buxerolle, apud nos Bousserille, qui valde affinis est alteri, ut videre est in J. B. juxta ipsum, a quo differt foliis sparsis, cum alter sit foliis adversis vel oppositis; proprietatem vere lithontripticam Buxerollae hic experiuntur; ab aliquot annis et ad tartaro numeranda dolia in usu est apud rusticos. Praescribitur foliorum pulvis exsiccatus ad dragmam semissem superbibendo jusculum pulli herbis refrigerantibus alteratum. Vidi fragmenta calculi hujus usu per 15 dies dissoluti. Baccae sunt rubro nitidae sphaericae pulpa farinosa ex seminibus quatuor foetae, utrinque leviter umbilicatae, folia obverse ovata, quaedam obtuse mucronata, caules repentes, umbelli dense foliati et fruticantes; hujus decoctum solvit calculos vesicae in colore fimeti detentos.

Nostras segetes devastatur insectum exiguum oblongum pulicis colore; ast ovolum tantum vidi [illustration] inter primum folium tritici, avenae &c. et caulem nidulatur a novembri ad februarium et ultra, unde abit in muscam, ut ajunt. His infestata tritica pallent, flavescunt; spica pendula fit et evanida; verbo omnes segetes prorsus pereunt; si nosti remedium huic labi, doce, quaeso; cum insectum ipsum videro, mittam; istic appono illud sub forma praesenti.

Quid est Radix idaea putata et uva ursi J. B. T. 1. pag. 523, quae habet folia saepius opposita; caterum similis est arbuto caulib. proc.&c.

Les peaux divines sunt Galaetae vel pileoli pellei in caustica quadam infusioni parati, qui veneunt Parisiis et pro arcano ad soporosos affectus praecavendos dudum praedicantur, sed immerito; vi sua caustica quandoque ampullas in capite excitant, ut cantharides.

Plurima a te desiderata semina collexi et ea te data occasione salutabunt. Scripsi ad D[ominum] Gronovium tua Genera 2ae edit. petiens [sic]; responsum expecto. Ab aliquot diebus observamus cometam inter Pegasum et Andromedam; hunc forte observat et clariss[imus] vester Celsius.

Augusto anni recens elapsi prolixam Seguierii Veronae datam epistolam accepi, in qua liberare se nititur ab exprobatione et criminatione, [quas] ejus in tuam bibliothecam epicrisis a me sibi concitaverat; rati[ones] autem aliquot affert, quibus a te dissentire se posse putat in plu[ribus], quamvis mirabundus adstipuletur in aliis, ut in nominum specificorum reformatione; inutile autem puto eas rationes tecum communicare; illas enim confutare facillimum fuit et eum in respondendo pro meritis suis confutavi; is circa florum connubia putidam Pontederae amplexatur sententiam; illum, quaeso in altera bibliothecae tuae editione summis attingas digitis; merae pulpae instar diffluet vel utris instar crepabit. Caeterum tua in dies excrescit apud Gallos fama meritissima; species tuae omnium nostratium votis ardentissimis expetuntur; libri omnes intra diem a studiosis empti rapiuntur. Si meae preces apud te valeant, quotquot species denominatas habes in lucem ede, quanto ocius poteris, sub eadem quae generibus et classibus forma. Te nostri socii D[omini] Bon et de Ratte humillime salutant, ut valet tua dulcissima conjux et dilectissimus filiolus, amabo; identidem doceas me, qui quidquid tibi charum est, amo medullitus.

Accepi nuper plantam monstrosam echium, ni fallor, platycaulon; caulis bipedalis altitudine est cartae instar compressus quatuor pollices latus et corymbis aphyllis in utraque facie onustus; capitula tamen non ad echii sed ad conyzae flores accedunt; mittam cum seminibus promissis. Liquor thermom[etri] Realmurani descendit 1 ° januarii 4 grad. infra 0 seu congelationem quantum, bone Deus, est frigus Sueciae! Doleo certe, quod glacialem adeo regionem incolas. Genevensis bibliopola, cui haemastaticam dedi, mittit opera Wolfii, Stahlii, Frid[erici] Hofmanni &c. haemastatica. Vero intra aliquot menses lucem aspiciet.

Plantulam polyspermam, de qua in ultimis litteris loquebar, quam Scheranti speciem esse doces, descriptam repperi sat accurate in historia Lugd[unensi] sub nomine polycarpum. D[ominus] Bern[hardus] de Jussieu nostras oras invisurum se aestate proxima pollicetur, de nostro illustriss[imo] Linnaeo facere verba quantum erit voluppe! Is enim te et quam maximi, ut decet, facit et, ut ab ejus discipulis intelligo, multum colit ac diligit. Bignonium amisit nostra societas; hujus in locum cooptatus est comes de St. Florentin regni minister, ut ajunt. In publico societatis consessu de te ut societatis sydere locutus est praeses de Bon, sed jam diutius te detineo. Vale, mi Linnaee! Faustum felicemque annum hunc novum tibi deprecor, meque tibi ad cineres usque addictissimum profiteor! Iterum vale et me, ut facis, amare, perge! Inveni Cytisum humifusum caule albo, microphyllum, amplis floribus luteis ... quis est? Oritur in Monte Calcaris.

Monspel[ii] 10 januar[ii].

A Monsieur
Monsieur C[harles] Linnaeus proffesseur
royal de Botanique et medecine,
De la societé royale des Sciences d’Upsal,
a Upsal
en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 28-29). [1] [2] [3]