Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0527 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 14 January 1744 n.s.
Dated XIV Jan. st.n. 1744. Sent from Leipzig (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

VIRO EXCELLENTISSIMO,
D[omi]n[o] D[octori] Carolo Linnaeo,
Med[icinae] et Bot[anices] Prof[essori] Upsaliensi
longe celeberrimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
D[ominus] Ludwig.

Nullus dubito Te literas meas die 9 Jan[uarii] st[yli] n[ovi] 1744 scriptas jam dudum accepisse.[1] Dedi[a][a] : MS1 <dederam> Dedi enim easdem Mercatori Hamburgensi, qui promptam promittebat expeditionem. Nunc cum fasciculum seminum et librorum convolvam, varia adhuc tecum communicanda in mentem veniunt. Edidit KleiniusKlein, Jacob Theodor
(1685-1759). German. Naturalist,
Dresden and Danzig. Director of the
Danziger Naturforscher-Gesellschaft. One
of Linnaeusís opponents. Correspondent
of Linnaeus.
Gedanensis, ut ex literis ejus habeo, dubia in methodum tuam animalium.[2] Quem libellum proxime in Bibliopoliis nostris habebimus. Nondum vidi. Igitur non scribere possum, an acerbus, an vero aequus sit Tuae Methodi censor. Nisi commodiori via habere poteris, hunc libellum tibi mittam. Nam, ut opinor, erit parvae molis. Ipse vero Kleinius in edendis missubus ad Historiam piscium[3] occupatus est et quartum post nundinas paschales promittit. Audivi dissertationem quandam Upsaliensem de terris sigillatis prostare. Nonne illam habere possem? Nec annum scio, nec auctorem. Si etiam alia scripta, in quibus de terris Suecicis aliquid additur, commendare posses vel nonnulla loca in citatis indicare, gratissimum quid mihi praestares. Nec litteras nuperrimas nec fasciculum hunc sub[b][b] : MS1 <ad> sub involucro et titulo societatis regiae scientiarum Upsaliensis mittere volui, quoniam dubius eram, an tuo titulo tantum jungere, an solum ad Societatem dirigere debeam. Proximis literis, quaeso, addas titulum ipsum in lingua commodissima Gallica aut Latina. Interim vale mihique fave!

Lipsiae d[ie] 14 Jan[uarii] st[yli] n[ovi] 1744.

upSUMMARY

Christian Gottlieb Ludwig is certain that Linnaeus by this time has received his letter of 9 January 1744 n.s. He prepares to send a package with seeds and books. Jacob Theodor Klein has published his Summa dubia regarding Linnaeusís method for classifying animals. Klein has promised his fourth volume of Historia piscium after Easter. Ludwig would like to have a thesis on the terrae sigillatae, which was published at Uppsala.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 512-513). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <dederam> Dedi
b.
MS1 <ad> sub