Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0541 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 27 March 1744 n.s.
Dated 27 martii 1744. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo et colendissimo viro,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Franciscus de Sauvages.

Non dudum ad te meas miseram, Suavissime Linneae, cum tuas accepi; his quidem respondissem ocius, nisi, te monente, D[omini] Secretarii Societatis Regiae scientiarum litteras prius accipere voluissem. Cum autem eas expectarem diutius, nolui tamdiu officio erga te meo deficere. Millenas itaque pro honore, quo me cumulasti, gratias tibi rependo. Mihi certe perhonorificum est in celebri regiaque Suecorum academia cooptatum esse; ast decus auget tua (cui potius quam ulli merito, id tribuendum est) benevola commendatio; imo a te velut acceptum munus multo suavius mihi videtur. Si tibi visum fuerit illustrissimis et colendissimis sodalibus humillimas meo nomine gratias agere, antequam ad me scripserit, qui academiae a secretis est, hoc, quaeso, pro tua humanitate exequere; sin aliter, ipse epistola decenti hoc suo tempore debitum persolvam.

Omnia fere quae in ultimo catalogo desiderabas semina collegi et tibi in fasciculo collecta destino; ea vero, etiamsi saeviente adhucdum, imo exacerbante jam, inter Gallos et Anglos bello, periculosae sit opus plenum aleae, primae navi Sueciam petiturae committam. Sed si naufragium passa, ad te ea non pervenerint; altero anno, deo juvante, jactura resarcietur. Prima majii sequentis die demonstrationes plantarum auspicaturus sum. Utinam alicunde possem Hortum Cliffortianum antea accipere, dum etiam ex Amstelodamo missum expecto! Ne te pigeat iterum ad D[ominum] Grill verbum hac de re scribere! Ejus naves duae Massilias appulerunt hoc autumno; ast utrum mea apportent rescire non licuit.

Doleo certe gravissimeque fero te, Charissime rerum, in tam algido climate tam saevam transegisse hyemen. Upsaliae certe ego periissem et veris hujus flores contemplari non amplius mihi datum esset. Felices vos tam firma corporis conpage praediti, qua penetrabilis gelu vim eluditis. Nostri nuncii nil praeter bellum ejusque diversas circumstantias resonant; languent litteratorum et eruditorum commercia. Hispanorum turmae, quibus circumdati sumus usque quo D[ominus] Philippus Italiam subierit et eventuum millenorum expectatio politicos bene multos continuo detinent. Doctor quidam Hispanus cum ipsis ad nos accessit, mirum dictu, eruditus, et optima neotericorum medicorum inventa callens, cum Boerhaavio, Keillio, Hofmanno, Stahlio, Bellino, Borello familiaris, et tamen Hispanus. Hoc portentum nobis visum est, cum circulationem vix illis notam adhucdum crederemus.

Nullae privatae praelectiones detinuerunt me; totius fui in publicis, nec non in condendis aliquot dissertationibus medico-mathematicis, cum aegrotantium cura fecerat otium; aestate tamen recens elapsa privatas philiatris praelectiones dedi de principiis mechanices et hydraulices rem medicam spectantibus. Has vero dissertationes partim Latine, quas ad te cito mittam, partim Gallice scripsi, et has ultimas bibliopolae Genevensis Haemastaticae Hellesianae instar appendicis addit. Haemastaticae vero ultimi codices sub prelo sudant; hujus bene multa exemplaria Redhostimenti instar et libros varios, quos poposci, centum nummorum pretium attingentes, accipio; inter eos sunt Hoffmannus 4. vol. in 4to. Heisteri cheirurgia 2. vol. in 4to. Rammazzini opera, Wolfii opera mathematica et philosoph. 13. vol. in 4to. Freind opera omnia Stalhii opera, Newton, cum commentariis novis principia, aliqua nondum missa. Botanicos non accerso, quia qui tuos habet, omnes possidet. Utinam Species plantarum brevi lucem aspicerent! D[ominus] Jallabert, proffessor matheseos Genevensis, in promotionibus publicis de tua plantarum methodo sermonem, ut puto, elegantissimum, proxime habiturus est. Is tuis inventis continuo inhiat. D[omninus] Gronovius, ut diaria eruditorum monent, tuas dissertationes aliquot et floram suam in lucem em[ittet].

Doctor Montis Pessulani, qui hortum botanicum hic colit, tuam pa[ratam] methodum in privatis praelectionibus philiatros edocebit propediem.

Genevae est circulator, qui arcano quodam probatissimo et expertissimo Taeniam ex corpore 10 aut 12 aegrorum Genevensium tuto brevique expulit. Nuper hic extollitur catharticum, quod ex Sale marino, quem nitri confectores in lebetum fundo reperiunt, eoque calcinato dein vero probe eloto educitur panaceae instar et pro arcano venditatur a medico Aquissextiensi.

D[ominus] Visone Neapolitanus edidit librum del uso delle balliture [...] verberum usu medico in febre maligna a coagulu, in morbis soporosis cephalalgia aliisque affectibus; sat elegans est. Venetiis 1741 in 4to. Quantum proffessoribus censum referant vestrae cathedrae lubens scirem. Nostrae vero quoad stipendia regia 100 libras et quoad emolumenta 1800 libra referunt. Sumus 8 proffessores regii, et doctores vulgo triginta sex quolibet anno promovemus, plures quandoque. Habetisne librum Astrucii de morbis venereis eximium aedepol mea saltem sententia, licet praxis Monspessulana ptyalismum pro viribus effugiat, adeoque huic repugnet.

Catalogi nostrae societatis segmentum hic addo, ubi socii extranea juxta receptionis ordinem disponuntur.

Saeviunt inpraesentiarum Synochi pleuristicae, quae venae sectionibus VI vel VII et interpositis pluribus catharticis cedunt; catharses vero ex diluto mannae cum granis II vel III tartari stibiati instituuntur.

Vale, mi Linneae, res tuas, quae omnes mihi cordi sunt, enarra! Si aliquamdiu spectatae non advenerint Secretarii vestri litterae, nihilominus tamen ad Illustriss[imam] Societ[atem] scribam, ne beneficii viderer immemor. Vale et me amare perge! 27 martii 1744.

Cometa evanuit, ejus perihelia fuit prima hujusce mensis. Eum haud dubie observavit illustr[issimus] Celsius; cauda fuit 20 grad.

Singulis diebus expectamus nuncium, qui nos doceat, an princeps Degalle cum Gallico praesidio Angliam petierit, Tronum Angliae sibi vindicaturus. Hispanii ad oras maris mediterranei cum Anglis pugnam satis acrem non pridem inierunt, Gallis spectantibus. Numquid ad vos ex Oxonia devenere? Vides, ut utramque paginam quoquo modo impleam, exemplum tibi paraturus.

A Monsieur
Monsieur Linnaeus proffesseur
royal de médecine et díhistoire naturelle
Des academies royales de Nuremberg, de
Suede et de Montpellier
A Upsal
en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 30-31). [1] [2] [3]