Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0548 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 30 April 1744 n.s.
Dated 30 Aprilis 1744. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

[a][a] : MS1 [the first part of the
letter is missing
]
[- - - ] testacea, quae describit. Obstupui, quum in ejus tabula quarta viderem depictas Duas species animalium, quarum prima vocatur ipsi Urtica soluta marsupium referens et motus vitalis manifestissime edens. Haec sane est de genere Polyporum, qui hodierno tempore ingenia philosophorum exercent, neque dubito, quin mecum concludes referendam esse hanc Urticae speciem ad genus, quod nomine Medusae comprehenditur in Systemate tuo.

Altera species, quam eadem tabula depingit Celeb[errimus] Plancus, inscribitur Urtica soluta caryophyllum referens. Quid, inspecta hac figura & perlecta curiosius Planci descriptione, de hac specie concludere mihi liceat? Chartae committere non audeo, ne ingenua philosophorum [two Greek words] in me excitem. Sed facile sententiam meam subolfacies, si tecum communicem hanc Urticam solutam Caryophyllum referentem Plancii, ut ovum ovo respondere Iconibus fungorum lapideorum, quas depingit Celeb[errimus] Scheuchzerus in specim. Lithographiae. Helv. curios. num. 21. 22. et 24.

Huc usque has exaraveram ea spe, ut primo tabellario eas ad te mitterem. Ast praesens status reipublicae me Hagae Comitum praesentem requirit, ac per longum tempus detinuit ac adhuc detinet.

Interim opportuno tempore accesserunt nova plantarum specimina a Claytono missa, inter quae aliqua egregia, quorum partem Tecum communico. Semina nulla addidit.

Interim quoque responsorias habui a Joh[anne] Bartramo ex Pensylvania, qui Noveboracum & caeteras Provincias, quarum in dedicatione ad Floram Virginicam mentionem facio, singulo fere anno pererrans, ingentem thesaurum rerum naturalium collegit. Cognovi enim parietes omnes domus ejus tam vaste obsessas exoticis curiositatibus, ut parietes an lignei vel lapide confecti sint, nullus discernere queat. Desideraverat a me per Epistolam exemplar editionis 2. Characterum tuorum, quod ipsi ad manum venit. Brevi expecto magnam ab eo cistam, quam promittit, incitatus sine du[bi]o plantis a Claytono inventis jam publicae luci traditis. Increpueram enim eum honesto modo, quod omnis ejus collectio idem fatum cum Doodii et aliorum inventis subiret, verum, si vellet sequi methodum Claytoni, quod famae ejus consulere vellem.

Littus Schevelinganum nuper obambulans miram cochleae speciem inveni, quam non memini ullibi vel depictam vel conscriptam. Hujus duas tibi offero. Solent enim nostri testaceorum amatores conchothecas suas replere duobus exemplaribus unius ejusdemque conchae.

Musschenbrockius designatus munus rectoris Magnifici Orationem habuit de Sapientia divina, in qua examinando tria naturae regna, quid in historia animalium detectum sit, recitare sibi proposuit. Orationem tuam de Proprietatibus Animalium ab eo perlectam senties, cum Oratio ipsius tibi in manum venerit. Verum concludit, quod tam multa nova inventa nos doceant, nos non debere esse tam temerarios in componendis systematibus, quippe singula die nova deteguntur genera & species E. G. polypi (a Trembleo inventi, cujus liber imprimitur, quemque Tibi promitto). Ex sententia itaque ejus concludo: “Dom[inus] Linnaeus condidit Systema insectorum, Polypi a Trembleo ditecti novum genus constituunt. Ergo Dom[inus] Linnaeus parum temerarius fuit.” Sed, ut dixi in altero hujus chartae latere, ignorat Polypos istos esse veras Urticas, quas tu disertissime ad genus refers, quod Medusam inscribis, neque dubito, quin perlecto Tremleii libro vera me dixisse concludes. De altera editione florae Virginicae sollicitus est Haackius, verum expectandum censeo usquedum ea, quae Bartramus promisit, comparaverim.

Martinus modo 50 tabulas edidit. Catesbeji Historia Carolinae ad finem perducta est. Verum in animo habet edere 20 tabulas eadem forma, qua comprehendet plurima curiosa Americana, quae hic illic in variis Americi continentis provinciis observavit, quarum catalogum tibi mittam.

Haec scribenti 29 Martii publicus nuncius iter Hagam versus annunciat, ubi a fide dignis cognovi, quod Ultrajecti 28 Martii tanta copia nivis ceciderit, ut rhedis callopodiatis se per totam diem potuerint exhilarare.

Magno suffundebar pudore, cum in fronte Epistolae me Illustrissimae Societatis socium vocares et in eadem Epistola me membrum electum esse significares, quod ulterius confirmatum experior ipso Illust[rissimae] Societatis Diplomate. Sane, Vir Clarissime, dignitas haec in meliorem deferri potuisset. Sed operam dabo, ut expectationi quam de me fovent respondeam, neque desinam, quum Cistulam transmitto Illustrissimae Societati, gratum significare animum.

Vale, Partim Hagae, Partim Leydae 30 Aprilis 1744.

P.S. Schouten Bibliopola Amstelodamensis avide expectat Manuscripta Bibliothecae Botanicae quemadmodum Haakius iter Oelandicum.

[b][b] : MS1 [added in the left margin
of fol. 479r
]
Quaeso, indices mihi inter quae Genera poni debuit Proserpinaca, Callicarpa, Polypremum & Menandra.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 478-479). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [the first part of the letter is missing]
b.
MS1 [added in the left margin of fol. 479r]