Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0556 • Johann Georg Gmelin to Carl Linnaeus, 5 June 1744 n.s.
Dated XXV Maj. MCCXLIV.. Sent from St Petersburg (Russia) to (). Written in Latin.

Viro Clarissimo,
CAROLO LINNAEO,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joann[es] Georg[ius] Gmelin, Chymiae & Hist[oriae] natural[is] Prof[essor] Petrop[oliensis].

Amicissimas Tuas litteras d[ie] 4 April[is] exaratas[1] 9 Maj[i] accepi, quae certe tali me affecerunt laetitia quali ex tempore reditus Petropolin haud gavisus sum. Spondeo Tibi vicissim omnia officiorum genera, amicitiam amore Tuo dignam & perpetuam Tibi devotionem nec SiegesbeckioSiegesbeck, Johann Georg
(1686-1755). German. Prussian botanist,
doctor of medicine at Wittenberg in
1716, physician and director of the
botanical garden at St Petersburg
1735-1747. One of the most bitter
opponents of Linnaeusís sexual system.
Correspondent of Linnaeus.
nec aliis adversitatum generibus unquam delendam aut infringendam.[2] Satis lucrosam ex mea parte amicitiam video, dum in promovenda flora Sibirica adeo facilis es.[ 3] Eam enim paratam habere maxime opto. Quae Tu in illa observanda gestis, ex meo voto sunt. Ordinem amo naturalem, hinc maxime proclivis in systema Royenianum. Tuos generum characteres adoptavi; mox ac perspectos habui. Nomina specifica & reliqua Tua fundamenta perplacent. Itaque mecum constitui classem post classem ordinare & Tecum de dubiis communicare & judicium Tuum expetere. Sic tutissimus inter scopulos ero. Id unicum a me impetrare nondum potui, ut nomina generica a personis ipse[a][a] : MS1 <imposita> ipse imponam aut a Te aliisque modernis imposita meo calculo adprobem. Ea tantum, quae longo usu invaluerunt, servanda esse censeo. Optarem, ut in nomine aliquid contineretur, quod aliquam saltim fructificationis partem aut plane singularem plantae proprietatem exprimeret. Ingeniose quidem Linnaeae & Scheuzeriae nomina explicas & prius quidem nomen nimis modeste. Sed metuo, ut pro omnibus ingenium sufficiat. An vilis Botanici fama nomine ad posteros propagari meretur? Annon Botanici vere docti & industrii memoria sine ejusmodi nomenclatura conservari poterit? Non enim omnes adeo obscuri sunt, uti ego, qui revera summas Tibi gratias agere opus habeo, quod constitutione Gmelinae oblivione me eximere dignatus sis. At mallem in aeternum esse obscurus, quam memoria mei botanices pulchritudini officere. Cordate scribo, igitur ignoscas.

Quod semen sub Xiphii nomine nuper misi, postquam alterum generum Tuorum editionem vidi,[4] cum nomine Petilii commutavi. Metuo autem, ut semina illa germinent, forte non satis matura. Hoc anno maturiora spero. Quum Tu amethystinam pro Lycopo habes, ego ad Verbenae genus retuleram, ad quam habitu mihi propius accedere videbatur, ut & corollae incisuris & angulositate calycis. Solus filamentorum in Lycopo numerus, perpetuo binarius, rem nondum conficere videtur. Jam Verbenae quaedam species, uti ipse adnotasti, duo tantum fertilia stamina proferunt. Ergo ex mea opinione dantur Verbenae cum quatuor staminibus fertilibus, aliae cum duobus fertilibus & duobus sterilibus, aliae cum duobus tantum iisque fertilibus. Essentiam characteris Verbenae in corollae laciniarum numero & aequalitate & in angulositate calycis pono. Cedam tamen rationibus Tuis, quas in posterum expecto. De Androsace, quod illa sit, quam Tu nominas, diu est, quod non dubitavi. In meis denominationibus vocatur Androsace calycibus fructuum parvis, foliis sessilibus ad distinguendum ab alia, quae foliis est petiolatis. An, quaeso, reliquae Tournefortianae species instar hujus collum tubi corollae glandulis cinctum habent? Propter has enim, si in reliquis abessent, Aretiae genus tolerari posset. Serraturae calycis praesentes aut absentes genera distinguere nequeunt.

De Cruciata Daurica nihil dicere possum. Paulo ante, quum superiori anno in horto AcademicoImperatorskaja akademija nauk,
Imperial Academy of Sciences

Russian. Imperial Academy of Sciences of
St Petersburg, founded in 1725. Its
publications are Commentarii
Academiae Scientiarum Imperialis
Petropolitanae
, 1-14 (1726 -
1744/1746 [i.e. pub. 1728 - 1751]) and
Novi Commentarii Academiae
Scientiarum Imperialis
Petropolitanae
, 1-20 (1747/1748 -
1775 [i.e. pub. 1750 - 1776]).
, floreret, Siegesb[eckius] adeo vili mecum egit modo, ut rixarum pertaesus hortum non amplius inviserem. At cum 1735 trans Baicalem lacum observarem fructum, tantum maturum vidi &, licet forte plura observare potuissem, ad res majoris momenti observandas nondum adolueram. Curabo, ut hac aestate desiderio Tuo satisfaciam. Jam enim in meo horto provenit, quem nullis parcens sumptibus satis bene exiguo temporis spatio instructum depraedicare possum.

Anacampseros flava & Sedum Chamaedryos foliis genuinae Sedi species. Nulla sexus distinctio. In altera generum editione quaeris, annon sempervivum, sedum, rhodiola, Tillea, Crassula, Cotyledon conjungenda sint? Ita sentio. Superiori aestate in horto Medico plantam copiose observavi, quae hic locorum pro sempervivo officinarum adhibetur. Unde allata sit, nemo amplius novit. Ego speciem nondum determinare potui, nisi forte sit Crassula caule flavido prolifero determinate folioso, foliis patentissimis imbricatis, H[orti] Cliff[ortiani] 496, de quo admodum dubito.[ 5] Folia inferius in rosam composita. Caulis dodrantalis, satis firmus, succulentus, villis albis hispidus, foliis imbricatim dispositis, ex subrotundo lanceolatis, subtus convexis, superne concavis, crassis, albis ciliis instructis vestitus, superne in aliquot ramos, bi- & tri-unciales desinit, quosdam horizontaliter expansos, alios fere rectos, instar caulis hirsutos, illo teneriores, foliis pariter vestitos, sed minoribus, e quorum singulis alis singuli flores pedunculis crassiusculis brevibus prodeunt, quidam penduli, alii nutantes. Flos fere semiunciam longus, campaniformis, oblongus. Calyx sexpartitus laciniis linearibus ciliatis erectis. Sex pariter laciniae floris in fundo coherentis. Laciniae lineares, erectae, dorso vehementer carinatae & oris fimbriatae, apicibus reflexae. Filamenta duodecim subulata, corollae fere longitudine, quorum alterna breviora. Antherae subrotundae per aetatem didymae. Germina sex et totidem styli erecto-patentes, staminibus breviores. Nectaria uti in Crassula. Color floris e viridi albens. Antherae flavae. Sapor plantae subacidus. Sola nectariorum forma Crassulae accenset. Adde sextam partem numeri in omnibus fructificationis partibus & Cotyledon aut Sedum erit. Ibi autem nectariorum forma, hic corollae conformatio haud respondebunt.

Isopyri characterem, qua ratione immutaveris, mihi non constat. Nam acta vestra ad nos non perveniunt. In Helleboro Fumariae foliis calyx nullus, corolla pentapetala, nectaria quinque inferius tubulata, ore amplo oblongo, filamenta 11-14 corollae fere longitudine, antherae simplices exiguae. Germina 4-14 polygonum formantia, styli brevissimi, stigmata simplicia. Nisi igitur nectarium ringens Hellebori pro essentiali charactere assumatur, quomodo ab Helleboro separari possit, nescio. Sed in Trollio flore croceo nectarium ringens non est. Quomodo ergo characteris essentiam constituere valet? Lupinaster pro Trifolii specie dudum habui. Sed Lupinaster Buxb[aumii]Buxbaum, Johann Christian
(1693-1730). German. Professor of
botany, St Petersburg.
mihi videtur esse planta fictilia, exinde nata, quod Buxbaumius, memoriae excellentis vir, eidem nimium confisus sit & legumina ex imaginatione addere jusserit, quae pictor propter festinationem, qua iter suscipiebatur, ex planta viva delineare non poterat. At siccas plantas praeter gramina nullas Buxbaumius conservavit. GerberusGerber, Traugott (1710-1743).
German. Medical doctor, botanist,
director of the oldest botanical garden
in Moscow..
autem omnem fere Wolgam percurrens nullum alium Lupinastrum vidit quam eundem illum, quem Ammanus recenset. Delphinia Sibiri[c]a id peculiare habent, quod nectariis quatuor instruantur. Fagopyrum fructu aspero pro specie distincta habeo, quia anguli fructus constanter sinuati sunt. Et ex hac sinuositate praedicatum asperi desumptum est.

De Harmala 99 & Alsine viscosa 85 nihil jam dicere valeo. Nam in incendio Jacutensi[6] siccatae plantae, quas conservaveram, perierunt, quas autem huc misi. Ubi sint, nescio. Nec mihi postea hae rursus obviae factae nec Stellero, qui post me eas regiones invisit. Si in hortis siccis Academiae olim invenero quicquid indagare potero, indagabo & Tecum communicabo. Priorem Harmalam non esse fere certus sum. Coridem in desertis ad Wolgam etiam Gerberus invenit habens illam pro Dodartia vulg[ari]. Mihi post primam observationem, quae in libro Ammaniano habetur, non amplius obvenit.[7] Scripsi autem de ea jam diu ad Stellerum, ut in regionem plantae natalem in reditu suo proficiscatur et exacte illam describat.

Hypecoon Sibiricum sex staminibus instructum est duobus brevibus externis ex hiatu fissurae internorum petalorum prodeuntibus, cum antheris longis insistentibus, membranam duplicatam referentibus, et quatuor internis diversae longitudinis pistillum arcte cingentibus, quorum paria antheris connata. Antherae angustae insistentes externorum staminum breviores. Germen teres, stylus brevis, teres cum stigmate duplici revoluto & emarginato. Externorum staminum locum in Hypecoo, cujus Tu das characterem, totidem petalorum laciniae occupant. Sed in Sibirico membrana illa duplicata floris laciniae similis spermate plenissima est. Interna stamina AmmanusAmman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloaneís
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
non vidit. In systemate naturali siliquosis accenserem hanc Sibiricam, ut & Tournefortianam.

Alsine 84 est Pharnaceum[b][b] : MS1 Pharnaceum [Mollago Linn.
added above the line by Linnaeus]
caulibus procumbentibus glaberrimis filiformibus Florae meae. Pentaphylloides 112 stamina quinque habet e fundo calycis juxta petalorum ungues ex receptaculo surgentia. Ergo ad genus cognitum reduci nequit. Calyce monophyllo & petalis haud tubulatis a Myosuro differt, inter quem & Potentillam intermedium genus constituit R[ajus].[c][c] : MS1 R[ajus] [Sibbaldia Linn.
added above the line by Linnaeus]

Lathyroides 151 est Orobus caule saepe ramoso foliis binis ovatis petiolo multoties longioribus Florae meae.

Astragalus 168 quis sit, nondum evolvi. Ammanus descriptionem ex siccato exemplo fecit. Ego Astragalum 169 pro eodem habeo.

Astragalus 170 non habet florem luteum, sed carneum & in purpureum vergentem. Fere acaulos est, sed non penitus.

Ephedra monosperma certissime existit. Plantam in loco natali delineari curavi. Illa porro in horto Academico provenit, sed nondum floruit.

De Casia nihil scio praeter ea, quae in libro Ammaniano habentur. Nam ex eo tempore non observavi. Stellerus eandem plantam pro Elaeagni specie recensuit. Nisi fallit memoria, credidi tunc, cum observavi, Casium Europaeum fructu esse rubro, unde praedicatum nigri emanavit. In horto Academico habetur, sed nec flores nec fructus adhuc protulit.

Spiraeae 265, 266 varietates vulgaris. Forte 267, 268, 269, 270 etiam varietates, 271 distincta species.

Thalictrioidis flos globosus, duabus plerumque seriebus foliorum cavorum conflatur, interior duobus, tribus et quatuor, exterior quatuor & quinque. An externam seriem pro calyce habeam? Numerosissima stamina cum antheris rotundis sulcatis. Vaginae tres membranaceae rostratae unicapsulares apice conniventes breviter petiolatae quatuor plerumque semina minuta albentia continent singula theca propria crispis quasi undulatisque membranis aspera obvoluta. Spica plerumque extrema tantum fertilis. Haec ex adversariis meis. Nam, ex qua characteres Tui ad manus meas pervenerunt, plantam florentem non vidi. Spero hoc anno in horto Acad[emico] flores prolaturam, quos exactius describam, si invidia male moratorum hominum impedimentum non objiciet. Genere cum Christophoriana H[orti] Elth[amensis] p. 79[8] forte conciliari potest. Nam tantum differt, quod polygynia sit Sibirica planta.

Lapathum Dauricum est sui generis planta ab Atraphaxi Tua mirum in modum differens adeoque non est Lapathum or[ientale], frutex pulcher, Tourn[efortii] Perianthium diphyllum foliolis oppositis ovatis coloratis reflexis persistentibus. Petala tria subrotunda, undulata & sinuata, calyce majora persistentia conniventia, florente planta patentia, lateribus reflexis, germini arcte adpressa. Filamenta octo basi perquam tuberosa, superius filiformia, corolla breviora. Antherae ovatae sulcatae. Germen triangulum. Stylus nullus. Stigma triplex globosum magnum. Semen triangulum.
Gentiana 3, p. 2, Swertiae affinis est, sed genere omnino distinguenda.

Tithymalus 7 & 8 eadem planta.
Rhabarbarum 9 & Acetosa 226 eadem planta.
Campanula 14 eadem, quae Buxb[aumii] Cent[uriae] V. tab. XIX.[9]
Campanulae 15, 17 eaedem esse videntur.
Cruciata 21 mihi videtur Galium 60 Flor[ae] Lapp[onicae].[10]
Lysimachia 28 a vulgari non differt.
Veronicae 34, 35, 36 longifoliae Tourn[efortii] varietates.
Polygala 43, 44, 45 eadem planta.
Phlomis 48, 49 & Galeopsis Hormini folio Buxb[aumii] eadem.
Cassida 51 & 55 eadem planta.
Cassida 52 Tertianariae varietas.
Moldavica 56. Annon Moldavica Betonicae folio varietas? Ego nullam notabilem differentiam novi.
Ballote 59 Phlomidis species.
Moldavica 58 non est Moldavica. Quo referam, adhuc haereo.
Galeopis 61 est varietas illius Betonicae folio.
Cardiaca 62 & 63 eadem planta.
Serpillum 67, 68 eadem planta.
Lavendula 69 est Betonica Siberiensis Walth[eri] H[orti] 122 Tab. XX.[11]
Hesperis 73, 74, 75 eadem planta, quae ad Cheiranthum potius referenda.
Hesperis 76, 77 eadem planta
Papaver 81, 82 & H[orti] Elth[amensis] specie non differunt.
Salicariarum 88 & 89 a Salicaria vulgari differentiam nondum novi.
Pentaphylloides 116, 117 eadem planta jam a Buxbaumio mala icone adumbrata & a Tournefort[io] in Coroll[ario] nominata.[12]
Limonium 126 & 128 eadem forte planta.
Limonium 129 & 130 eadem planta.
Calyces in utraque specie pro floribus habiti, qui in priori caerulescunt, in posteriori purpurascunt.
Phalangium 137. Convallariae seu Unifolii species.
Lilium 139, 139 non novae plantae.
Ornithogalum 140 varietas vulgaris.
Dsongilgah 141 Erythronium.
Lupinaster 143, 144 eadem planta.
Orobus 145, 146 eadem planta.
Astragaloides 149, 150 verae Astragali species.
Hedysarum 152, 153 eadem planta.
Hedysarum 154 & Cytisus 281 eadem planta.
Lotus 156, 159 eadem planta, ad Trifolia forte referenda, nisi sit Falcata Riv[inii]Rivinus, August Quirinus
(1652-1723). German. Professor of
medicine and botany at Leipzig.
Constructed a plant classification
system based on petals.
, uti suspicatur HallerusHaller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
. Saltim Tuo Medicaginis characteri non convenit. Baro de Bielke mihi dixit in Suecia etiam provenire.
Melilotus 158 Trigonellae species. Tuam, quae in H[orto] Cliffortiano descripta, nunquam vidi. Siegesbeckium[d][d] : MS1 [read] Siegesbeckius Lotum 159 pro Tua Trigonella habet.
Astragalus 166, 171 eadem planta.
De Calceolo 176 Siegesb[eckius] dicit Te habere pro varietate vulgaris. Fateor nec me terminos distinctionis sufficientes adhuc deprehendere potuisse, nisi labium superius styli cordatum fereque planum pro differentia agnoscas, quod in mariano semicylindraceum esse solet & oblongum.
Jacea 178 ... 181 ut & Conyza 189 Serratulae species.
Lactuca 211, 212 Sonchi species & forte Lapponicus Tuus.
Lapathoides 228 est Lapathum Bononiense.
Atriplex 229, 230 novi generis plantae.
Polygonum 141 vulgaris varietas.
Gramen 246 Melica.
Spinacia 247, 248 eadem planta.
Cornus 278 Rhamni species.
Mespilus 279 Cotoneastri forte varietas, uti Hallerus sentit.
Semina, quae petiisti, apud me non invenio praeter tria, quae mitto. In posterum plura mittam, si aestas erit propitia.

B[eatus] Ammanus d[ie] 4 Decembr[is] st[yli] vet[eris] 1741 mane hora tertia mania cum vehementibus epilepticis insultibus decessit. Gerberus obiit 1743 d[ie] 4 Febr[uarii] st[yli] vet[eris]. Morbum hujus & diem nativ[itatis] utriusque nescio. Si rescivero, notum Tibi faciam.

Siccatas plantas mittam brevi. Generosus Baro de Bielke, qui heri Moscua huc ad tempus rediit, curam, ut fasciculus ad Te perferatur, in se suscepit, cum quo Tom[um] I Commentar[iorum][13] nostrorum una mittam, si interea temporis permissio dabitur, ut publice vendatur. Diu enim jam prelo exiit.

Dic, quaeso, Vir Clarissime, quid sentias de Ornithogaloide spicata altissima floribus virescentibus Primit[iae] Fl[orae] Petrop[olitanae] 82?[14] Scilla est secundum Tuos characteres, quam ego vocarem Scillam radice tunicata, foliis flores antevertentibus. Bulbus pro radice ovatus, longiori diametro sesquiunciam superans, breviori aliquantum minor, tunicis compositus et ex ima sede fibrillas in terram mittens. Folia trientem unciae lata, superiora versus paulo latiora, hinc lente in mucronem contracta, una parte gibba, altera cava, sature viridia, sub finem Martii (hic Petropoli) e terra exeunt & sub finem Maji naturalem longitudinem adipiscuntur, quae pedem superat. Tunc superiori extremo aridae plerumque adparent.

Scapus sub medium Maji inter folia exsilit bicubitalis & longior, ubi perfectionem suam nactus est, quod circa medium Junii contingit. Eo enim tempore floribus jam onustus conspicitur.

Flores ex albo viridantes extus, uti in Ornithogalis, magis virentes in pedunculis uncialibus, postea longius excrescentibus, quibus singulae squamae lanceolatae pro basi sunt, alternatim in laxa spica fere secundum dimidiam extremam scapi partem paulatim prodeuntes, brevis durationis. Corolla plana sive patentissima sex petalis oblongis obtusis permanentibus. Stamina corollae dimidio fere breviora inferius lata cum mucrone subulato. Antherae quadrisulcae. Germen trigono-globosum stylum promit simplicem staminum longitudine stigmate trifido obtuso donatum, &c., &c. An ex hac descriptione, quam ad naturam feci, eruere potes speciem cognitam? Ego quidem ei penitus similem in libris Botanicorum reperire non potui. Antehac, cum in Germania viverem (exivi autem illa ante hos septendecim annos) parum aut nihil de plantis solicitus fui. Igitur, quid ibi crescat, fere ignoro, nisi in libris descriptum sit. Videor tamen ipsam hanc plantam in variis Germaniae hortis vidisse. Cum superius indicato fasciculo hujus siccatae exemplum mittam.

Acta Siegesbeckii haec sunt: Quavis occasione veteranum se vocat Botanicum hacque appellatione sapientibus sat dictum esse putat. Leges vult botanicas praescribere, quas ipse nullas tenet. Vilem Botanicum vocat, qui plantam e longinquo discernere non valet, sed omnes ejus partes ante rimari cupit. Culturam plantarum solam magni habet. Si planta illi nova videtur, novum ejus effingit incongruum nomen; descriptionem omittit. Per novem certe annos, quod hic Petropoli vivit, nec unicam descriptionem plantae concinnavit. Qua accuratione scribat, primitiae ejus testantur. Quae conventui Academico adhuc scripta exhibuit aut nullum rei notabilis momentum tangunt aut rixarum & vilium sermonum plenissima sunt. Non ita diu est, quod contra BrowalliumBrowallius, Johan (1707-1755).
Swedish. Professor of physics, later of
theology. Bishop of Åbo.
Correspondent of Linnaeus.
& contra scriptores novellarum Göttingensium aliquid in conventu praelegere voluit.[15] Interdictum autem ipsi est, quia vilissimae lites ad Academiam non spectant. Jam opus molitur de monstris plantarum, qui nec naturalem plantam adhuc novit. Perfectissimum suae speciei florem dicit, qui plenus est. Quid igitur? Litigator est, quia nec se nec alios intelligit; invidus, malevolus, quia ex tali luto natus; praefractae mentis, quia veteranus; hortulanus purus putus, quia verum Botanices studium ignorat. Sola ingenii stupiditate commendabilis, quia calliditate nemini nocere potest.

Haec omnia, rogo, ut Tecum retineas, donec occasionem nanciscar publice Tecum agendi.

Scripsi jam saepissime in Hollandiam, ut hortum Cliffortianum pro me coemerent. Nondum impetrare potui. Si Tu forte scibis exemplar venale, rogo, ut pro me compares. Etiam acta vestra, si Latina, rogo, ut mittas. Libros, si quos novos edis, maxime videre gestio. Habeo jam Flor[am] Lapp[onicam], charact[eres],[4] Fundamenta,[16] bibliothecam;[17] orationem [18] una cum animadversionibus Browallianis hisce diebus expecto.[19] Quae Tu mittes, eorum pretium sine mora expendam Tibique pro cura maximas dicam gratias.

Sed o quam vellem adhuc scribere! Hora sonat & filum abrumpendum. Perge me amare, Vir Clarissime, & diutissime sospes & incolumis vive!

Dabam Petropoli d[ie] XXV Maj[i] MCCXLIV.

P.S. Ignosce, si hinc inde in epistola mea aliquid obscurius expressum est. Nam nec tempus ad relegendum superest.

upSUMMARY

In St Petersburg on 9 May Johann Georg Gmelin received Linnaeusís letter dated 4 April 1744 o.s., 15 April 1744 n.s.

Gmelin is eager to finish his Flora Sibirica. He is partial to a natural order and favours John Raysís system. He has adopted Linnaeusís characters of genera. He is very pleased with Linnaeusís specific names and the rest of Linnaeusís fundamentals. However, he strongly resents naming genera after people. He will not create such names himself or use the ones introduced by Linnaeus and other modern botanists. Only the names established through long use should be preserved. There should be something in the name that reflects some part of the fructification and some other characteristic of the plant. He is, however, grateful that Linnaeus has named a plant Gmelina.

According to the second edition of Linnaeusís Genera plantarum [1742] Gmelin has changed Xiphion to Petilium.

Linnaeus groups Amethystina with Lycopus. Gmelin explains why he himself has assigned this plant to the genus of Verbena.

Gmelin has nothing to say regarding Cruciata daurica.

Anacampseros flava and Sedum Chamaedryos foliis are genuine species of Sedum.

In answer to Linnaeusís question in the second edition of Genera plantarum Gmelin confirms that Sempervivum, Sedum, Rhodiola, Tillea, Crassula and Cotyledon should be grouped together.

There is a detailed description of a plant in the Medical Garden in St Petersburg considered to be a Sempervivum officinarum; nobody knows where it comes from.

Gmelin wants to know why Linnaeus has changed the character of Isopyrum.

Helleborus Fumariae foliis is discussed.

Johann Christian Buxbaumís Lupinaster seems to be a fictitious plant. Buxbaum relied too much on his memory and the legumes were not depicted after a live plant.

The Siberian Delphiniums have the peculiarity of four nectaries.

Fagopyrum is a distinct species because of its uneven fruit.

Gmelin has nothing to say about Harmala no. 99 & Alsine viscosa no. 85; his dried plants have been consumed in a fire. He is not sure about the earlier Harmala. Traugott Gerber found Coris at the Wolga and thought it was a Dodartia vulgaris. Gmelin has written to Georg Wilhelm Steller to describe this plant on his way back to St Petersburg.

Hypecoon sibiricum has six stamens that are described. Perhaps it can be grouped with Christophoriana (Hortus Elthamensis, p. 79).

Lapathum dauricum is described; it differs from Linnaeusís Atraphaxis and constitutes a genus of its own.

In answer to Linnaeus earlier questions a great number of plants are discussed and classified by Gmelin.

Johann Amman died on 4 December 1741 o.s. of epilepsy. Traugott Gerber died on 4 February 1743 o.s.

Gmelin will soon send dried plants.

Sten Carl Bielke has left Moscow for St Petersburg; he will forward a package to Linnaeus and if possible Commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae, vol. I.

Scilla is discussed.

Gmelin is eager to get Linnaeusís opinion of Johann Georg Siegesbeckís Ornithogaloides spicata altissima floribus virescentibus (Primitiae florae Petropolitanae, 82).

Gmelin describes Siegesbeckís activities: On every occasion he calls himself a veteran botanist and believes that through this very appellation he will make a deep impression on the scientific world. He wants to prescribe botanical laws, which he does not himself keep. He defines a bad botanist as one who is not able to discern a plant from a distance, but wishes to explore all its parts in advance. He treasures only the cultivation of plants. If a plant seems new to him, he gives it a new incongruous name omitting the description. Primitiae florae Petropolitanae proves his accuracy of writing. The works that he has shown to the Imperial Academy of Sciences at St Petersburg up to now are either without value or are full of quarrelsome and vile talk. Not long ago he wanted to read up something aloud in the Academy against Johan Browallius and the writers of Göttingische Anzeigen von Gelehrten Sachen in Göttingen. He was forbidden to do this, since vile disputes have no place in the Academy. Now he is preparing a work about plant monsters, although he does not yet know the natural plants. He says that a double flower is most perfect for its species. He is a litigant, who neither understands himself nor others. He is envious and malevolent, because he is made of such a character. His mind is hard, because he is a veteran botanist. He is considered at the utmost to be a gardener, because he is ignorant of the true botanical studies. He is notable only through the stupidity of his mind, because he cannot harm anyone with his skill.

Gmelin has often written to Holland trying to buy Linnaeusís Hortus Cliffortianus. He would be grateful for a copy of this work and of Acta societatis regiae scientiarum Upsaliensis. He has received Linnaeusís Flora Lapponica, Genera plantarum, Fundamenta botanica and Bibliotheca botanica; he awaits the arrival of Linnaeusís Oratio qua peregrinationum intra patriam asseritur necessitas and Browalliusís Examen epicriseos in Systema plantarum sexuale Cl. Linnaei.

P.S. Gmelin asks Linnaeus to excuse him, if there is anything unclear in his letter; there is no time to reread.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 4-9). [1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 <imposita> ipse
b.
MS1 Pharnaceum [Mollago Linn. added above the line by Linnaeus]
c.
MS1 R[ajus] [Sibbaldia Linn. added above the line by Linnaeus]
d.
MS1 [read] Siegesbeckius

upEXPLANATORY NOTES

1.
Linnaeus to Gmelin, 4 April 1744 o.s., 15 April 1744 n.s.Letter L0551.
2.
On the antagonism between Linnaeus and Siegesbeck, see Jönsson, ďOdium botanicorum. The polemics between Carl Linnaeus and Johann Georg SiegesbeckĒJönsson, A.-M. ďOdium
botanicorum
. The polemics between
Carl Linnaeus and Johann Georg
SiegesbeckĒ, Språkets
speglingar. Festskrift till Birger
Bergh
, ed. A. Jönsson & A.
Piltz (Lund 2000), 555-566.
.
3.
4.
5.
6.
In 1735 Gmelin came to Jakutsk, the capital of the state of Jakut in eastern Siberia.
7.
8.
9.
Tournefort, Corollarium Institutionum rei herbariae .
Novi commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae .
Albrecht von Haller started a periodical of reviewing work, Göttingische Zeitungen von Gelehrten Sachen (Göttingen 1739-1752). From the year 1753 it was edited by die Sozietät der Wissenschaften and called Göttingische Anzeigen von Gelehrten Sachen.