Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0558 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 8 May 1744 n.s.
Dated 8º maii 1744. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Sodalis Suavissime,

Tandem tandem desideratissimum Hortum Cliffortianum, opus merito celebratissimum, monumentum tuae doctrinae et Cliffortianae magnificentiae aere perennius, accepi. Stupui cum tam nitidas imagines, tam numerosas plantas, tot vera specierum nomina, mihi tamen ex Flora Leydensi, ut plurimum nota, perspexi.

Illud immortalis tui operis Exemplar misit medicus Amstaelodamensis. Scripsi tamen Massilias inquirens, utrum exemplar tuum, cum aliis quae misisti dudum muneribus, cum navibus duabus Suecicis appulisset; jam vero patientius illud praestolabor. Demonstrationes botanicas hoc ipso mense incepturus hoc libro carere vix poteram. Suo tempore seu postridie a missa ultima ad te responsione accepi illustrissimae societat[is] reg[iae] Suecicae Diplomata, eique illico gratias egi debitas. Si quid deficiat, suppleas, quaeso.

Fasciculum seminum recentium pedem longum, polic[is] latum et cylindricum, cum dissertationibus medic[is] et academicis, ad te mitto; navis, cui commissus est, Amstaelodamum petit, et ibi est D[ominus] Grill, frater illius, quem Stockholmiae nosti, qui eum fasciculum, cum acceperit, Stockholmiam mittet, modo tamen utrumque fratrem monueris se fasciculum accepturos. Ideo mitto duplicem syngrapham Jacobi Froppes navis capitanei, qua se D[omi]no Grill Amstaelodamensi fasciculum traditurum promittit; ex his syngraphis unam ad D[omi]num Grill Amstaelodamesem mittas, alteram tibi serves; cum eodem fasciculo sunt dissertationes societatis regiae, quas ad te mittit secretarius noster; quas volueris offeras, quaeso, meo nomine Regiae et illustriss[i]mae scientiarum societati, cujus colendissimos socios venerabunde saluto. Vale et me amare perge, amice honoratissime; haec scribo ophtalmicus a mense et oculis male lippus inunctis. Tu utinam bene valeas et plantarum species nostris studiosis promissas et desideratissimas cito in lucem edas!

Monspelii 8° maii 1744.

De Sauvages

A Monsieur
Monsieur Linnaeus celebre
proffesseur de Medecine et Botanique
Les societes royales de suede Montpellier
a Upsal
en suede

Melius consultus unicam syngrapham mitto, ne Epistolam onerem.

[a][a] : MS1 [added by another hand,
Jacob Froppes, on the envelope fol.
32v
]
a Cette Le 30 avril 1744.

Jesus, Maria, Joseph

A este chargé au nom de Dieu ... par M[onsieu]r Uffroy docteur en medecine et pour compte de M[onsieu]r Grill negociant a Amsterdam, sur le vaisseau appelle “Les trois Coupes” commande par Capt[ai]n Jacob Foppes Hollandais ... a Amsterdam et consigner a M[onsieu]r Grill neg[o]t[iant] a Amsterdam ... un paquet contenant des graines communes des plantes &c. quelques theses de medecine – sous une envelope scelle du cachet C centre.

Jacob Froppes.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 32). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added by another hand, Jacob Froppes, on the envelope fol. 32v]