Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0563 • Christian Gottlieb Ludwig to Carl Linnaeus, 9 January 1744 n.s.
Dated 9 Jan. st.n. 1744. Sent from Leipzig (Germany) to (). Written in Latin.

EXCELLENTISSIMO VIRO,
D[omi]n[o] D[octori] Carolo Linnaeo,
Med[icinae] et Bot[anices] Professori Upsaliensi
longe celeberrimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
D[ominus] Ludwig.

Judicium Tuum de institutionibus[1] meis botanicis animum mihi addidit, ut imposterum remotis aliis negotiis eo alacrius ad dulcissimam Floram regrediar. Nunquam acerbus Censor fui scriptorum a Te editorum. Monui candide, quae mihi dubia videbantur, sed maximis quoque elogiis tum publice tum privatim auditoribus meis Tuum in re herbaria studium probavi. Et publice in Observationibus in methodum Tuam[2] professus sum me multa Tibi debere.

Circa Fumarias bulbosas et nunc dubius sum. Bracteas et incisas et integras in distinctis plantis semper distinctas inveni. Nam copiose in nostris fruticetis et ad saepes crescit, sed radix in illis, quae sunt bracteis incisis, saepius cava fuit, non semper integra, bulbosa et vice versa. Cum igitur in radice olim differentiam speciei posuerim, nunc dubiis detentus nescio, quid affirmare debeam, quid negare. Hypocistis in hortis nostris non floret, nec planta ipsa deprehenditur. Theae arbusculum ex Belgio quidem accepimus, sed nondum floruit. Anonis spinosa videtur esse varietas non spinosae. Nunquam enim spinulas in summis ramulis inveni, nec molles eminentiolas ut in aliis plantis spinosis, sed in inferioribus et vetustioribus ramis tantum. Ortum spinarum explicare ausus sum, § 448 Inst[itutionum] regni Vegetabil[is]. Et idem ferme in Genistella spinosa et non spinosa Rivini observavi. Sed cum observationibus singularibus saepius decipiamur, non nisi repetito examine sententiam affirmare audeo.

HallerusHaller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
, amicus noster communis, et vivit et post superatam anno superiori febrem acutam cum purpura alba optima nunc fruitur sanitate et iter in patriam sequenti aestate suscipiendum meditatur. Diem obitus AmmanniAmman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
Petropolitani, nescio.

WaltherusWalther, Augustin Friederich
(1688-1746). German. Physican and
botanist, professor of anatomy and
surgery at Leipzig.
noster et vivit et horti curam habet. En Catalogum horti[3] et semina pauca. Partim enim Frigore hyemis 1740 plurimae plantae annuae nobis ereptae sunt, partim ob itinera varia praecedenti anno suscepta pauca colligere potui. Proximo anno plura habebis. Scribas, quaeso, an nullum commercium Tibi intercedat cum Medicis Petropolitanis.[4] Nos enim hinc varia accepimus semina ex Siberia missa, quae tecum communicare possem.

Floram Lipsiensem WippacheriWipacher, David (1723-?).
German. Botanist.
[5] tibi mitto, licet libellus sit nullius momenti et vix in usum Pharmacopaeorum conscriptus. Saepius jam de Flora Lipsiensiedenda cogitavi.[6] Eandem tamen ob alia negotia nondum perficere potui.

Libri quos desideras rariores sunt, nec hic Lipsiae semper venales. De Bibliotheca tamen augenda hoc est meum consilium, ut vel catalogum desideratorum ampliorem mittas adjectis pretiis, quae Tibi placent, vel catalogum Bibliothecae Tuae mecum communices, ut ego supplere possim quae deficiunt. Utroque enim casu singulis annis vel bis in anno collectos libros Tibi mittere possum.

Ad nova Botanica quod attinet: HallerusHaller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
novam Florae Jenensis RuppiiRuppe, Heinrich Bernhard
(1688-1719). German. Student of
medicine, botanist, author of the
Flora Jenensis (1718).
[7] Editionem parat.[8] GleditschiusGleditsch, Johann Gottlieb
(1714-1786). German. Botanist and
sylviculturist in Berlin, disciple of
Anton Wilhelm Platz and Johann Ernst
Hebenstreit, supervisor of Caspar Bose’s
garden 1731-1735, professor at the
Collegium Medico-Chirurgicum in 1746.
Correspondent of Linnaeus.
tractatum de fungis[9] promisit. Et interim dedit lucubratiunculam de fuco,[10] quam addidi. BrückmannusBrückmann, Franciscus Ernst
(1697-1753). German. Naturalist and
collector. Physician at Helmstädt,
later at Brunswick and
Wolffenbüttel. Father-in-law of
Friedrich Boerner. Correspondent of
Linnaeus.
, medicus Guelferbitanus,[11] Bibliothecam botanicam[12] edere suscepit. An vero huic labori par sit, nescio, cum, quantum ego quidem scio, magis in fossilibus et forte tantum in lapidum figuratorum historia versatus sit.[13] Ego vero praeter bina programmata nihil edidi. Haec vero simul mitto cum Specimine Vaniloquentiae Siegesbeckianae.[14]

In altera epistola, ad quam nunc respondeo, rationes longi silentii exponis, sed certe non sunt praegnantes. Si enim omnes Germani Tibi infensi fuissent, ego certe nunquam fui, et ideo tantum quaedam dubia movi, quo alii discant non in logomachiis sed in rerum disquisitione studium botanicum esse positum. Heisterus nulla alia de causa in me iratus est, quam quod Te tuaque scripta contra ejus objectiones defenderem. Sed parum curo virum, qui ad Botanicam non natus videtur, sed invita Minerva hoc studium tractat.

Seponas, quaeso, falsas quas de me concepisti ideas, quo mutuo studio incrementa Hist[oriae] nat[uralis] promoveamus. Ego quidem parum perficere potero, cum praeter praxin clinicam varias etiam in Collegiis meis tractem doctrinas, Anatomen, Chemiam, etc. Sed nunquam otiosus meam quoque ad incrementum studii Hist[oriae] natural[is] symbolam afferre allaborabo. Forsitan Lipsia in posterum otia dabit, quae me non amplius de pane lucrando occupatum tenebunt.

Insti[tu]tum meum de Terris in schedula adjecta aliquo modo delineavi.[15] Peto igitur, ut quocunque in capite velis mihi monita tua mittas, in primis vero in secundo. Sed ad tertium, quod attinet illas quas promisisti terras, mitte cum denominationibus, quae Tibi verae videntur, et indices, quoque locum ex quo erutae sunt cum annotationibus quibusdam ad Hist[oriam] Nat[uralem] pertinentibus. Nihil ex Tuis mihi sumam, sed omnia tanquam a Te communicata laudabo. Interim tamen nullas expeto observationes ampliores, quae scripta a Te edenda inposterum ornare possent. Sancte interim polliceor me pro hoc benevolentiae genere non tantum semina sed libros etiam et mineras Saxonicas mittere velle.

Fasciculum librorum et seminum in his litteris promissorum intra tres vel quatuor dies Hamburgum mittam. Hanc enim epistolam non amplius retinere volui, cui mittendae prompta se exhibebat occasio. Vale et me, ut soles, ama!

Dabam Lipsiae d[ie] 9 Jan[uarii] st[yli] n[ovi] 1744.[16]

upSUMMARY

Linnaeus’s judgement regarding Institutiones regni vegetabilis has encouraged Christian Gottlieb Ludwig to return to the study of flora. In Observationes in Methodum plantarum sexualem Cel. Linnaei Ludwig professed that he owed much to Linnaeus’s work.

Ludwig has some problems with the description of the bulbous Fumariae.

Hypocistis does not flower in German gardens. There is a small tree of Thea, but it has not yet flowered. Anonis spinosa seems to be a variant of Anonis non spinosa (see Institutiones regni vegetabilis, § 448). The same seems to be true of Genistella spinosa and Genistella non spinosa (Rivinus).

Albrecht von Haller has recovered from a fever and plans to return to Switzerland next year. Ludwig does not know which day Johann Amman died.

Augustin Friederich Walther is alive and takes care of the garden. Ludwig sends Walther’s catalogue together with a few seeds. Ludwig asks if Linnaeus has any contact with the doctors in St Petersburg. Ludwig has some seeds from Siberia that can be sent. He will also send David Wipacher’s Flora Lipsiensis.

The books that Linnaeus has asked for are rather rare and cannot always be bought in Leipzig. Linnaeus could either send a list of the books that he wants and at what cost or a list of the books in his library, so that Ludwig can see what is missing.

Haller plans a new edition of Heinrich Bernhard Ruppe’s Flora Jenensis. Johann Gottlieb Gleditsch has promised a work on the Fungi. The latter’s Lucubratiuncula de fuco will be enclosed. Franciscus Ernst Brückmann has started to edit Albrecht von Haller’s Bibliotheca botanica.

Even if all Germans have been hostile to Linnaeus, Ludwig has supported him, a fact which has angered Lorenz Heister.

Ludwig asks Linnaeus to comment on his work on soils.

Ludwig will send a package with books and seeds to Hamburg in three or four days.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IX, 514). [1] [2]

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
Ludwig, Observationes in methodum plantarum sexualem cel. LinnaeiLudwig, Christian Gottlieb
Observationes in methodum plantarum
sexualem cel. Linnaei
(Leipzig
1739).
.
3.
4.
In 1732 Traugott GerberGerber, Traugott (1710-1743).
German. Medical doctor, botanist,
director of the oldest botanical garden
in Moscow..
and Johann Gottfried HeinzelmannHeinzelmann, Johann Gottfried
(?-?). German. Botanist. Travelled in
eastern Russia.
were sent to eastern Russia by Empress Anna for botanical investigations. In 1735 medical gardens were founded both in St Petersburg and Moscow. Johann Georg SiegesbeckSiegesbeck, Johann Georg
(1686-1755). German. Prussian botanist,
doctor of medicine at Wittenberg in
1716, physician and director of the
botanical garden at St Petersburg
1735-1747. One of the most bitter
opponents of Linnaeus’s sexual system.
Correspondent of Linnaeus.
was in charge of the former and Gerber of the latter. See Siegesbeck to Linnaeus, 24 May 1736 o.s., 4 June 1736 n.s.Letter L0085.
5.
6.
No such work appeared.
7.
8.
9.
I.e. Wolfenbüttel.
No such work appeared.
There is a Sciagraphia operis de terris disposed in seven chapters (L.S., IX, 515{img-L0563-01.jpg}{img-L0563-02.jpg}).
There is a Catalogus seminum quae mitto with names of 45 plants (L.S., IX, 516{img-L0563-03.jpg}{img-L0563-04.jpg}).