Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0565 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 24 July 1744 n.s.
Dated 24 julii 1744. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissime et colendissime sodalis,

Dum cursum botanicum in horto regio Monspeliensi hisce tantum diebus exactum, saeviente calore, prosequebar, non paucae exortae sunt difficultates, quas tibi proponendas judicavi, et ad hoc me movit ea humanitas, qua me quondam hortatus es, ad meam de generibus foliorum sententiam tibi aperiendam. Laudes tot et tantas meretur haec foliorum nova et certa denominatio, ut hoc solum inventum autoris nomen aeternitati consecraret; ast dolendum est, quod non sis multiplex, quod simul millenas scientiae hujus partes homo unus perficere non possit, et meritis cumulum imponit rara et miranda tua modestia, qua quod tam concinne delineasti aliis perficiendum tradere non recusas. Felicem me putarem, si tanti architectonici ductu et auspiciis ego possem operarius tam pulchro botanices aedificio quidpiam addere. Eo itaque animo accipias, quaeso, praeceptor, mi colendissime, quae jussu tuo scripturus sum.

Oblongum folium a lanceolato nonne posset accuratius disterminari notando, quoties circiter in oblongo latitudo superatur a longitudine et extremorum figuram obtusam vel acutam designando?

Δ delta Graecis est triangulum aequiangulum hinc deltoides. Nescio vero, an altera sit origo hujus vocis, quam Rhombo vel Rhomboidi designando addicis. An error typographi? En Rhombum ◊.

Cuneiforme est proprie triangulus isoceles ut [illustration]. Interea foliis apii vulg[aris] ea non convenit denominatio, multo minus jasmino aculeato Nissolii, cujus folia apud nos sunt lanceolata [illustration], paululum obtusa et saepe intorta vel inflexa; vocarem ego isocele, quod cuneiforme nuncupas et folia apii Rhomboidea superne incisa dicerem. Populi nigrae idem.

Rotundum est vox valde aequivoca; ea enim utuntur indiscriminatim botanici loco sphaerici vel globosi, loco sphaeroidaei, ellipsoidis, paraboloidis ut echinomelocacti, conoidaei, cylindrici &c. Numquid foret aptius geometrarum voces advocare?

Ovatum sumitur, ni fallor, paullo latius in praxi, licet accurate definitum. Folia carthani offic. sunt apud nos [illustration] aut [illustration] spatulata aut oblonga apice obtuso latiori. Utinam tibi arrideret vox illa a spatula pharmacorum deducta, qualem repperio in bellide, leucanthemo globularia montana humillima repente T. foliolis lupini, limonio bullato, cepea Linaria bellidis folia, portulaca, convolvulo lusitanico flore cyaneo bross. et aliis. En spatulatum [illustration] vel [illustration] aut quid simile [illustration], quod multum discrepat ab obverse ovato [illustration] quod vero maximi momenti est, ut in praxi non alio latiori vel diverso sensu accipiantur nomina quam in theoria tradita sunt. Exempli gratia sit Sida foliis palmatis, lacinulis lanceolatis. L. Juxta definita. Lanceolatum est utramque acutum [illustration]; ergo lacinulae hujus Sidae deberent esse utrimque acutae; sunt tamen tantum semilance[ol]atae, scil[icet] [illustration] Verbo Lacinulae sic se habent [illustration]; dicerem trigonas vel semilanceolatas, si haec vox tibi non displiceat aut si alia suppetat.

Reniforme optimum nomen quidni fuit adscriptum Azaro?

Oro te, ut Rosarum characteres inquiras et me doceas; nullam enim novi plantam nisi quam denominasti aut cujus speciem affinem nuncupasti.

Cornus faemina C. B. apud nos expers est involucri; eam vocarem Cornus fructibus umbellatis. Polychaemon est tetandrum monogynum foliis aciformibus fasciculatis, quorum tria vel 4 calycem faciunt. Quid est Turritis Lobel.? Quid ornithogalum eriophorum peruvianum T.? Quid phalangium parvofloro ramosum T.?

Inveni Carum foliis verticillatis capillaceis radicibus napiformibus, quod carvi foliis tenuissimis asphodeli radice. T. Cichorium spinosum non est caule dichotomo, imo nullum tale video. Quid intelligis per folia laxa? Anne flaccida, ut in asphodelo foliis lanis chrysocoma calycibus laxis?

Bracteas, ni fallor, in decandris nunc pro petalis, in aliis pro squamis adhibes. Populus nigra C. B. est apud nos foliis Rhomboidaeis crenatis. Populus alba est foliis ovatis inciso-serratis trinerviis. Persicae serraturae omnes sunt, uti in foliis amygdali vulgaris. Sed non video alios tutiores characteres nisi corticis carnositatem in fructu maturo. Apud nos marginem masculinum (numquam faemineum) semper esse audio; vox terminatrix deberet etiam substantivis tantum faeminis adjungi. Ea sunt levissimi momenti nec cordatum veri amatorem remorantur sed apud levis ingenii viros, ut Seguierium notari possent, ut de facto notavit Seguier. Doleo, quod anchusa vulgatior ad Lycopsim referenda sit; tu videas, quaeso, utrum erraverim.

Certe odiosus essem alteri cuicumque quam tibi cum talia levidensia carpo; novi tamen apprime, quod monet Horatius:
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus. Verum, ubi plura nitent in (opere), non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.

Tuum opus, illustrissime vir, tanti est momenti, ut omnem eruditorum attentionem eamque repetitam mereatur; alii possunt impune peccare, quorum opera a tineis tantum castigantur; ea sunt eximia opera, quae multa litura coercuit atque perfectum decies jam castigavit ad unguem.

Non possum etiam silere, colendissime sodalis, circa nomina quaepiam, de quibus multum dubito, utrum tibi ipsi satis placeant. Talia sunt pauca quidem in immenso opere; ast notanda justicia ob affinitatem cum justitia; Corrigiola forte mihi displicet ob nomen vulgare Couregiole convolvulis commune aut quod Corrigiola Italis lorum est, praeterea diminitivum Corrigiae seu Lori; impatiens Rivini crucianella, annona, biscutella sempervivum, brabejum si penes me fuisset, non admissa forent. Omnia quae sentio, tua pace, eloquor. Tamnus moschatellina, echinopus, Ballote, jalappa, Lupulus benigniora fata fuissent experta et non ita rigidum in me censorem invenissent, idem dictum de caprifolio. Sed fateor in his mea praejudicia regulis non esse annumeranda.

Frankenia foliis lineari-ellipticis fasciculatis. Franca maritima supina saxatilis glauca ericoides semper virens flore purpureo Micheli variat staminum numero, ut plurimum 6 obtinere visa est; caetera characteri tuo congruunt.

Franken foliis subrotundis fasciculatis saepius quaternis verticillatis est altera franca maritima quadrifolia annua supina chamaesyces folio &c. Micheli.

Nonne Sorbus aucuparia J. B. posset dici Sorbus foliis tomentosis floribus umbellatis? Et altera Sorbus mihi videtur diversa; ast non satis attendi. Si tamen conferantur fructus cum foliorum latitudine aut alia quadam mensura nonne posset inde certus character deduci? Nonne in Sorbo sativa fructus sunt decuplo majores quam in aucuparia, et alterius coloris?

Mespilus apii folio laciniato T. vulgo azerolier. Videtur mespilus inermis foliis tripartitis lobo medio trilobo. Sed dipyrena sunt pomula.

Mespilus aculeata amygdali folio T. Mihi videtur mespilus foliis lanceolatis serratis glabris.

Alaghi [Alhagi] maurorum Rauwolf. Nonne est Hedisarum fruticosum foliis lanceolatis ad aculos singularibus?

Facillimus mihi videtur character ex nervis foliorum; nervos voco fibras, quae a pediculo velut centro ad marginem folii extenduntur.

Venas vero, quae a costa seu nervo medio hinc et inde ad marginem explicantur, juxta tuam definitionem in generibus foliorum.

Hinc coriaria fol. erectis ovatis trinerviis oppositis mas foemina cruciata orientalis est etiam foliis trinerviis ut Hedera populus alba & characteres etiam facillimi deduci possent ex venarum situ ut venis pinnatis et venis pennatis [illustration].

Pinnatae si venae oppositae ut in A. B.

Pennatae si sparsae alternae vel inordinatae, ut in B. C.; inde deducitur etiam brevissima et nitida denominatio, de qua ad te olim scripseram, scilicet bi. tri. quadri. – quinque – pluri – pinnata et bi– tri– pennata folia, quae distinctio in umbelliferis mihi utilissima videtur, ut et in corymbiferis et papilionaceis, ast in filicibus necessaria. Sic in asplenio T. pennatifida frons est in polytricho T. pinnata est; lacinulas vel segmenta pennatifidorum vocarem lubenter pinnulas; sic asplenium foret Asplenium fronde pennatifida, pinnulis ovalibus adnatis et Trichomanes foret asplenium fronde pinnata foliolis subrotundis crenatis Linn. Nam juxta definitionem laciniati folii debent laciniae esse segmenta folii iterum secta, quae tamen non sunt in plurimis casibus velut in malva virginiana aceris folio T., in quo casu uterer lobis vel Segmentis non vero laciniis, ut tuis definitionibus inviolabili lege adhaeream. Hoc enim caput et summa est, ut docent Geometrae terminorum semel acceptorum valorem mordicus et pertinacissime retinere. Vide, queaso, proffessor oculatissime, num breviora et dilucidiora forent nomina polypodium bipennatum foliolis linearibus auritis ciliatis; nonne hoc est lonchitis aculeata major C. B., quam vocas polypodium fronde duplicato-pinnata, foliolis lunulatis dentatis petiolo strigoso?

Geranium pedunculis multifloris pentandris foliis pinnatis (foliolis serratis) est Geranium moschatum. Discrepat itaque a Geran[io] peduncul[is] bifloris pentandris lin. et a Geran[io] peduncul[is] multifloris calycib[us] pentaphyllis foliis duplicato- pinnatis seu bipinnatis. Doce me, quaeso, verum characterem Geranii lucidi saxatilis C. B. Nascitur apud nos Nissolia foliis simplicib[us] ensiformibus, quorum apex abit in folia bipennata foliolis ensiformibus.

Habemus Campanulam foliis cordatis crenatis amplexicaulibus. Nescio, hujus nomen antiquum. Nascitur etiam apud nos myagrum Siculis ovatis bilocular[ibus] foliis lanceolatis, florib[us] albis. Nescio, quid sit, apud autores.

Nota
Pinnae vel pinnulae in instrumentis astronomicis sunt lirae vel cristae sibi ex adverso accuratae respondentes. Pennae vero possunt alio sensu intelligi.

Cum proxime, si deus juverit, species plantarum desideratissimas edere constitueris, colendissime patrone, meas de plantis qualescumque observationes tibi non displicituras confidi, quare plures confuse tamen, scriptis hisce mandavi et alias addo circa tithymalos &c.

Euph. inerm. foliis ensiformibus oppositis (cataputia) ad umbellam quaternis ad umbellulas binas ovatis.

Euph. iner. humifusa foliis subrotundis oppositis. Chamaesyce florib[us] solitariis.

Euph. i. foliis serratis, ad umbellam trinis vel quinis cordatis crenatis ad umbellulas binis. Tith. charact. fol. serrato C. B.

Euph. in foliis imis lanceolatis, ad umbellam quinis obverso-ovatis ad umbellulas omnes connatis Tithy. silvat. lunato flore C. B.

Euph. in foliis omnibus ovali-lanceolatis ad umbellam quinis cum accessorio, ad umbellulas binis. Tithym. myrsinites fructu verrucae simili C. B. accessorium illud folium est character essentialis, sed cito cadit.

Euph. in foliis obverso-ovatis ciliatis, ad umbellam quinis, ad umbellulas ternis. Tith. helioscopius J. B.

Euph. in foliis linearibus ad umbellam ternis vel quaternis cordato-subulatis ad umbellas binis cordato-lanceolatis. Tith. exiguus saxatilis C. B.

Euph. in foliis elliptico-linearibus imbricatis, ad umbellam senis cordatis ad umbellulas binis concavis. Tith. maritimus. C. B.

Euph. in fol. lanceolato-linearibus ad umbellam quinis ovato-acutis ad umbellulas semi- orbiculatis binis. Tith. amygdaloides angustif. C. B. pithyusa dioscor. et Barrelier.

E. i. fol. subrotundis ad umbellam ternis, ad umbellulas ramosas binis. Peplus sive esula rotunda C. B.

E. in Tith. fol. linearibus ad umbellam quinis ovato-oblongis acutis, ad umbellulas trigonis binis. Tith. lithospermi majoris folio magno.

Euph. in foliis linearibus ad umbellam denis et pluribus ovali-lanceolatis, ad umbellulas binis cordato-subrotundis. Tith. cyparissias. C. B.

Euph. in foliis oblongo-ovalibus ad umbellam septem et pluribus ad umbellulas connatis concavis. An tithym. platyphyllos J. B.

Euph. in fol. lanceolatis ad umbellam obverso-ovatis fere sexdecim ad umbellulas connatis. Tithy. characias rubens peregrin. C. B.

Euph. fruticosa ramis senilibus pungens, foliis ad umbellas saepe ternis ovatis, ad flores solitarios binis. Tithy. maritimus spinosus C. B.

Euph. in foliis linearibus ad umbellam denis et pluribus, ad umbellulas binis subrotundis.

E. in caule simplici unifloro. Sunt et aliae in Occitania species, quarum synonyma ignoro.

Mihi videris rigidior et legum observator nimis scrupolosus. Cum plantarum partes singulatim recenses in denominatione, V[ir] G[enerose], Solanum caule aculeato herbaceo foliis oblongis pinnato-laciniatis &c., nonne ad brevitatem necessum esset et ad perspicuitatem sufficeret dixisse? Solanum herbaceum aculeatum, quod ultimum saltem non nisi de caule potest accipi. Pariter dici posset in certis casibus Hedisarum pinnatum. Melia bipinnata. Ligusticum tripinnatum &c. et tu ipse, aliquando fecisti ut chironia herbacea fol. linearibus L. Saxifraga procumbens. Santolina tomentosa.

Huc nuperrime delata sunt multa Exemplaria tuorum generum tertiae editionis Parisinae, cui adjecta est methodus calycina et nominum explicatio et Gallica generum apellatio. Sed intra viginta quatuor horas omnia ita direpta sunt, ut nullum viderim adhuc.

Hoc anno non quidem plantas horti regii mutare tuo ordine potui sed inter demonstrandum tuam methodum pluribus praelectionibus explicavi. Nomina generum et specierum, quotquot habui, tradidi, imo scribenda multis commisi, dictante amico. Demonstrationes fere quadraginta feci; singulae ultra horam perdurabant; omnes studiosi te unicum venerantur et norunt; tua plantarum nomina reliqua vehementer desiderant; exuta jam est antiqua servitus; non magistro sed sibi sed oculis suis jam credunt; olim magistris fides tantum adhibebatur; omnia memoriter tantum addiscebant; nullus erat character testis veritatis, unde cito dediscebantur omnia; tibi jam debemus id omne, quod scimus et quod certo scimus in botanica. Maeret hortulanus, quod nemini amplius imponi possit, quod carduus pro Echinophera globularia pro pirola &c. demonstrari non queant, ut factum vidi florente etiam carduo et globularia. Tibi debeo, quod jam vera Ethusa demonstretur, quae olim in horti angulo ignota latebat aut pro cicutaria T. venditabatur et sic de centum aliis. Haec tibi in aurem dico; neminem laedere animus est.

Credo, quod barbajovis lagopoides cret. frutesc. &c. novum genus debeat constituere sub ipso nomine Barba jovis vel diopogon.

Cal. Perianthium campanulatum quinquefidum persistens, lacinulis vel segmentis linearibus longissimis villosis.

Coroll. vexillum reflexum amplum. alae exiguissimae in calyce veluti latitantes, carina ut aliis, ut de pistill. et stamin.

Peric. legumen subrotundum ovatum compressum unicapsulare bivalve.

Sem. unicum sphaeroideum compressum.

Barbajovis floribus spicatis foliis palmato-pinnatis foliolis (quinis) ovali- lanceolatis. Ebenus cretica p. alp.

Trianthema. portulacastrum. Jussieu.
Cal. perianthium pentaphyllum foliolis ovalibus intus coloratis albis.
Cor. Nulla
Stam. filamenta quinque calyce breviora (segminum intestinis respondentia) antherae luteae capitatae.
Pist. germen tuberosum, styli duo inflexi acuminati.
Peric. capsula bifida tetragona quadrifariam dehiscens.
Sem. rugosa subrotunda plura.
Folia ovalia opposita caules dichotomi, flores sessiles ad caulium axillas terni simul (unde nomen) caules procumbentes herbacei.

Buxbaumia a d[omino] Buxbaum.
Cal. perianthium quinquefidum segmentis semilanceolatis.
Cor. nulla.
Stam. filamenta tria antherae subrotundae.
Pist. stylus unicus ... stygma obtusum.
Peric. calyx abit in capsulam membranaceam.
Sem. unicum orbiculatum compressum nitidum.

Rami procumbentes ramulis aequalibus obsiti. Folia sparsa densa subulata acumine pungentia. Nascitur in pratis juxta Alesiam vulgo Alais patriam meam. Communicavit, ut bene multas alias meus frater junior abbas Moncan, qui Parisiis sub d[omino] Jussieu multum temporis botanico studio adhibuit et etiamnum adhibet. Hujus etiam semina ad te misi quondam.

Tandem in meas manus devenit desideratissima tua dissertatio inauguralis de utilitate peregrinationis intra patriam; ea succi plena est. Vellem apprime scire, cui causae tribuas morbos endemios, quos recenses. Gratias millenas rependo benignissimo et clariss[imo] d[omino] Bobergio, qui me in suo programmate adnexo tantorum virorum caetui interserere dignatus est, cum tui cultores enumerat. Ultimum certe locum ambirem, licet nemini cedam, si a studio erga te meo res aestimetur. Vidi etiam animalium Suecicorum catalogum. Utinam specificis nominibus insignitum foret! Simul adnexa est responsio D[omini] Browalli ad epicrisin miseram Siegesbeckii, quae simul objectiones Seguierianas belle confutat, ut ipse dudum confutaveram. Denique legi cum voluptate, quod clariss[imus] Gesnerus de vegetatione et fructificatione eleganter simul et nitide excripsit. Verum dubito, utrum tuam mentem in definitionibus quibusdam, ut Scapi in leguminosis (pag. 67, involucri pag. 96. Edition. Leyd. 1743) assecutus fuerit.

Cum sufficientem a te doctrinam et peritiam hausero, statim in lucem edam Floram Monspeliensem jam inceptam et tuo jussu adumbratam, tuoque nomine sacram faciam. Non enim ausus sum tibi dicare Haemastaticam Gallico idiomate donatam; hoc certe arrisisset Sueco ut ut illustrissimo Gallicum librum consecrare. Vale, sodalis suavissime, ut valeant et dulcis conjunx et teneri nati fac sciam! Misi dudum fasciculum seminum cum dissertationibus, via d[ominus] Grill Amstaelodamensis; utrum acceperis dic mihi! Colendissimos academiae regiae Suecanae socios meo nomine, quaeso, humillime saluta! Vale et ex his disce fusas amicis litteras scribere!

Monspelii 24 julii 1744.

De Sauvages

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 33-36). [1] [2] [3] [4] [5] [6]