Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0567 • Johann Georg Gmelin to Carl Linnaeus, 30 July 1744 n.s.
Dated XIX Jul. MDCCXLIV.. Sent from St Petersburg (Russia) to (). Written in Latin.

Viro Clarissimo & Doctissimo,
Carolo Linnaeo, Botanic[es] Prof[essori],
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joann[es] Georg[ius] Gmelin.

XXV Maji litteras ad Te dedi, ad quas responsum nondum accepi. Jam urget occasio, ut denuo scribam.[1]

Tradidi hodie amicissimo D[omino] Capitaneo BromsBröms, (17?-17?).
Swedish. Swedish captain.
Holmiam abhinc navi proficiscenti fasciculum plantarum siccatarum ad Te perferendum, de quo enixe rogo, ut sententiam Tuam mecum communices. En earum indicem cum adnexis circa illas dubiis!

Hyacinthus, &c., si illa species, quae J[oanne] B[auhino]Bauhin, Johann (1541-1612).
Swiss. Caspar Bauhin’s brother. Botanist
and physician.
dicitur Hyacinthus minor Hispanicus angustifolius, caeruleus & albus, quare Tu conjungis cum majore, cum flos constanter ad dimidium tantum, non ad fundum usque divisus sit?

Scilla, &c., vid[e] superiores meas litteras. Si est Asphodelus bulbosus Dod[onaei]Dodoëns, Rembert
(1518-1585). German. Frisian, imperial
physician.
, quare Tu Ornithogali speciem facis. Nunquam ego apicem trifidum in ullo filamento vidi. Nec vidi in Ornithogalo angustifolio spicato maximo B[auhini] Pin[acis] 70, quod tamen Ornithogalis accenset RoyenusRoyen, Adriaan van (1705-1779).
Dutch. Professor of botany, director of
the botanical garden of Leiden.
Correspondent of Linnaeus.
. Filamenta hujus perquam lata in mucronem tenuissimum contracta, cui pendula haeret anthera, superne profunde divisa, inferne leviter emarginata. Illius basi pariter lata mucrone subulato simplicissimo terminantur. An ergo essentia characteris in sola staminum latitudine consistit?

Allium, &c., an illa est species, pro qua habeo?

Cepa palustris altissima Buxb[aumii]Buxbaum, Johann Christian
(1693-1730). German. Professor of
botany, St Petersburg.
Cent[uriae] IV 27 Tab. XLV.[2]

Pilosella minor folio angustiore, minus piloso, repens, J[oannis] B[auhini] II p. 1040. An est?

Hieracium foliis ovalibus, caule repente, scapo saepe nudo paucifloro interdum unifloro. An potest pro varietate Pilosellae vulgaris haberi aut pro Hieracio 2 Hall[eri]Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
, Alp. 742.[3]

Hieracium caule nudo, floribus spicatis. An est Hieracium
foliis ovatis, &c., Hall[eri] Alp. 744? Flores non pallidi sunt, sed flavescunt. Praeterea ego nullam differentiam novi. Certum est Hieracium 210 Amm[ani]Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
illi, quod transmitto, idem esse.

Hieracioides foliis variis, &c., [a][a] : MS1 [added above the line] Hall[eri] 4, 751[a][a] : MS1 [added above the line] , caule bicubitali, floribus majusculis & calyce longis nigris villis, perquam hirsuto, a descriptione Halleriana recedit. An nihilo secius idem? Hac occasione peto, ut characterem Tuum Crepidis mihi distinctius explices. Cum Vaillantius Hieracioidi semina pilosa adscribat, Tu vero species ejus Hieracioidis Crepidi adplices. Fateor me diu jam haesitare. Crepis 1 H[orti] Cliff[ortiani][4] commode refertur ad Scorzoneram, quo & Hallerus jam retulit. Et, cum hic Te puppum plumosum per festinationem scripsisse adstruat, existimavi de hoc inter vos jam convenisse. Video autem in secunda generum editione Te nihil immutasse.[5] Certe, si solus costatus fundoque munitus calyx & semina longa Hieracioidem ab Hieracio distinguunt. Termini distinctionis nulli habentur, si semina plumosa ad Picrin aut Scorzoneram commode referuntur. Cum in dispositione hujus classis brevi versaturus sim, enixe sententiam Tuam rogo, ne a Tuis praeceptis aliena sequi necesse habeam.

Hieracium murorum folio pilosissimo C[aspari] B[auhini], quod hic Petropoli crescit, caulem non profert brachiatum, sed superius in paucos tantum pedunculos divisum. An ergo diversa species?

Andryala ramis unifloris, calycibus cylindricis, praeter formam calycis charactere genuino Andryalae gaudet; habitus est Catananches caeruleae. Vidi hic in horto quodam, at possessor semen Hamburgo se accepisse dicit. Quae planta?

Doronicum foliis lanceolatis Linn[aei] fl[orae] Lapp[onicae] 305.[6] Quidam pro Arnica Schraed[eri]Schröd, Lucas (1646-1730).
German. Physician and naturalist,
Augsburg.
habent.

Sonchus caeruleus est Lactuca 211, 212 Amm[ani] descr[iptionum]; per omnem Sibiriam et Russiam, etiam circa Petropolin, fere semper hac facie, qua transmitto, obvium. An Tu pro varietate habes Sonchi Lapponum, &c., Linn[aei] Lapp[onicae] 290?

Taraxacum foliis lanceolatis brevius dentatis una cum caule & calyce asperis, pappo plumoso. An Taraxaconoidis perennis & vulgaris Vaill[antii]Vaillant, Sébastien
(1669-1722). French. Botanist and
surgeon. Professor at the Jardin des
plantes. His theory on plant sexuality
influenced Linnaeus who regarded
Vaillant as one of the most important
botanists.
var[iatio] ii?.

Carduus foliis lanceolatis dentatis margine, spinulis inaequalibus ciliatis, caule laevi, Linn[aei] h[orti] Cliff[ortiani] 392. Ita quidem in Sibiria sensi. Sed Hallerus suspensum reddit. Cirsium ejus no. 15, p. 683, Tab. XXI, idem cum meo est, cui synonymon facit Cirsium singulari capitulo squamato, vel incanum alterum. At huic Tu in nomine specifico folia adscribis integerrima & laciniata, cum tamen hoc, quod mitto, folia laciniata nunquam producat.

Tanacetum foliis vulgaris Tanaceti minoribus & tenuioribus, grati odoris, Amm[ani] descr[iptionum] 205.[7]

Senecio foliis caulinis multis sinuato-dentatis amplexi-caulibus, floribus umbellatis. Solidago odorata foliis oblongis crispis & laevibus Amm[ani] descr[iptionum] 219.

Senecio foliis denticulatis radicalibus ovatis petiolatis caulinis linearibus sessilibus.

Solidago foliis subrotundis dentatis ad petiolum emarginatis, floribus spicatis. Jacobaestrum Cacaliae folio Amm[ani] ic[onum] & descr[iptionum] 221.

Aster caule unifloro, foliis integerrimis, calyce villoso subrotundo, Linn[aei] Lapp[onicae] 307. An haec species est?

Millefolium tomentosum luteum Gerb[eri]Gerber, Traugott (1710-1743).
German. Medical doctor, botanist,
director of the oldest botanical garden
in Moscow..
. Etiam in Sibiria frequentissimum est [b][b] : MS1 <[illegible]>
altitudine poli 53 ad [added above
the line
]
altitudine poli 53 ad[b][b] : MS1 <[illegible]>
altitudine poli 53 ad [added above
the line
]
66°. Non est Achillaeae species, quia receptaculum nudum est. Ab Helenia calyce hemisphaerico & brevitate flosculorum radii differt. Matricariae optime adcenseretur, nisi obstaret corona seminum. An sufficiens ratio est novum constituere genus?

Achillaea foliis integris minutissime serratis, caule parum ramoso, disco florum lanuginoso. An satis diversa a vulgari?

Persicaria montana foliis longioribus & angustioribus, floribus racemosis, Amm[ani] descr[iptionum] 240.

Pentaphylloides foliis tenuissime laciniatis, flosculis carneis, Amm[ani] descr[iptionum] 112 Tab. XV. Ex ripa Ononis fluv[ii].[8]

Pentaphylloides cum priori in descriptione confusum caule humili & floribus majoribus. Ex montosis superioris Arguni fluv[ii] regioni[bu]s.[9]

Moldavica Betonicae folio floribus minimis pallide caeruleis Amm[ani] 58.

Serpillum odoratissimum glabrum longiore angustioreque folio Amm[ani] descr[iptionum] 67 ut & 68.

Cataria montana folio Veronicae pratensis Buxb[aumii] Cent[uriae] III 27 Tab. L fig. 1. Bartsia foliis alternis floralibus latis versus apicem dentatis.

Alysson fruticosum incanum Tourn[efortii]. An est?

Nectaria utrinque unum inter stamen breve & germen cuspidatum, basi staminis ex interno latere aliquousque connatum, foliolum album referens ex parva glandula surgens. An sub denticuli basi introrsum inserti descriptione haec nectaria intelligis?

Turritis foliis lanceolatis caulinis basi angustissimis. An Arabis foliis lanceolatis petiolatis integerrimis Linn[aei] h[orti] Cliff[ortiani]?

Folia inprimis radicalia saepius dentata. Nectaria nec armato oculo adjutus videre potui.

Sinapis siliquis glabris teretiusculis.

E semine Sinico prodiit. Annon planta iam nota?

Tetrapetala foliis lanceolatis dentato-sinuatis. Duae glandulae inter brevius stamen & germen. Siliqua brevis subrotunda scabra ossiculo foeto bi- aut uni-loculari, quod continet totidem semina quot loculos, cochleae instar spiralia. Ad Crambem mea sententia referri nequit. Nam filamenta apice simplicissima sunt. Osteolobum interea vocavi. In Isetensi[10] Sibiriae provincia vulgatissima. Video etiam a D[omino] KalmKalm, Pehr (1716-1779).
Swedish. Botanist and traveller,
professor of natural history at
Åbo. Disciple of Linnaeus.
Travelled in North America 1748-1751.
Correspondent of Linnaeus.
in Ukraina inventam esse.

An Geranium batrachioides palustre flore sanguineo Dill[enii] H[orti] Elth[amensis]?[11]

An Vicia pedunculis multifloris, stipulis crenatis, Roy[eni]Royen, Adriaan van (1705-1779).
Dutch. Professor of botany, director of
the botanical garden of Leiden.
Correspondent of Linnaeus.
prodr[omi] 365?[12] Stipulae plerumque uti in Vicia multiflora vulgari. Glandulam in hac specie nunquam observare potui.

Hyosciamus foliis petiolatis, calycum dentibus acutis spinosis (calycum dentibus longis pungentibus). An Hyosciamus peregrinus luteus minor annuus Magnol[ii]Magnol, Pierre (1683-1715).
French. Physician and botanist, director
of the botanical garden of Montpellier.
H[orti] R[egii] Monsp[eliensis] 101?[13]

An Dianthus floribus subsolitariis, squamis calycinis lanceolatis, corollis crenatis, Linn[aei] H[orti] Cliff[ortiani] 164? Squamae duae tantum ad basin eaeque ovatae in mucronem longiusculum excurrentes.

An Aconitum lycoctonum luteum C[aspari] B[auhini] P[inacis]? Fructus hirsuti.

Sempervivum hexagynium, de quo in superioribus litteris.

Polypodium ramorum pinnis obtusis ellipticis crenissimis pinnarum bifidis Hall[eri] Alp. 139. An sit? Determinare nequeo pinnae obtusae rhomboideae.

Polypodium pinnatum pinnis lanceolatis pinnatifidis integris inferioribus nutantibus Linn[aei] fl[orae] Lapp[onicae] 382. An ita?

Polypodium fronde duplicato-pinnata, foliolis obtusis crenulatis, petiolo strigoso, Linn[aei] h[orti] Cliff[ortiani] 470. An ita?

?) Humilius & foliis e luteo virentibus. Maxima quidem convenientia cum priori, sed durior est; crenae profundiores & pinnarum incrementum & decrementum aliud. An nota species?

Juniores plantas terrae in cista reconditae commisi sequentes, de quibus eundem D[ominum] Capitaneum Broms rogavi, ut ad Te perferri curet, quas & hodie in navim recepit.

Planta capitata folio Lappae. Ex semine Sinico. Verticillata. Ex semine Sinico.
Ignotum, an hiemem tolerent.

Dianthus florum petalis latiuscule laciniatis. Cassia foliolis quatuor, saepius parum ovato-oblongis, glandula supra basin petiolorum. Hiemem tolerat radix; caules tamen aestate[c][c] : MS1 [added above the line] sero protrudit. In hibernaculo melius adservatur.

Amethystina. Delicatula.
Tetrapetala. Ex semine Sinico. Natura nondum cognita.
Echinops foliis tenuissime divisis. Perfert frigus.
Serratula tinctoria capitulis majoribus ac in vulgari.
Argusia Amm[ani].
Geranium pedunculis bifloris, &c., Sib[ericum]. Perfert frigus.
Moldavica floribus minimis Amm[ani].
Moldavica floribus caeruleis pendulis Amm[ani].
Cassida spicis foliosis.
Phlomis Hermini folio.
Allium 1, 2, 3 Sibir[icum].
Perferunt hiemem.

Ononis, &c. Ukrainia. Spec[ies] 2. Roy[eni].
Aquilegia Sibirica.
Delphinium 1, 2, 3, 4.
Perferunt frigus hujus loci.

Ascyrum magno flore B[auhini]. Perfert frigus.
Hedysarum elatius fructu compresso articulato. Perfert frigus.
Laburnum floribus solitariis. Perfert frigus.
Galium floribus campaniformibus, seminibus oblongis. Perfert frigus.

Polemonium Sibiricum (stylo staminum longitudine). Frigus hujus loci fert.

Petilium. In olla fictili. In conclavi temperatissime calido per hiemem conservatur.

De hisce spero, quando laete ad Te pervenient & succrescunt, fructum abunde me capturum. Annuarum semina colligere poteris. Argusia optime Olympum liberum fert, sed olla forte cingenda est, quia radicibus perquam repit. Verticillata, capitata & tetrapetala Sinicae apud nos nondum floruerunt. Si apud me primum florebunt, quid observaverim, rescribam. Paria de Te, Vir Clarissime, spero.

Cruciata Daurica Rubiae species est. Flos semiquadrifidus patens, basi excavata. Filamenta quatuor brevia, antherae exiguae. Duo styli cum stigmatibus capitatis caducis. Duo germina coalita in baccam maturantur. Hanc plantam certissime scandentem observavi eo in loco, in quo indicat b[eatus] Ammanus. Haec tamen proprietas hic locorum nondum observata est. Inter semina Sinica etiam hujus plantae baccae occurrunt, quarum unica apud me hac aestate germinavit.

Si Tom[um] IX [d][d] : MS1 [added above the line] Comment[ariorum] nostr[orum][d][d] : MS1 [added above the line] [14] ex bibliopola comparare potero, cum eodem D[omino] Capitano mittam, ut & de Cometa tractatum Pr[ofessoris] Heinsii, quia haud ita pridem abhinc discessit in patriam, quem proxime sequetur Prof[essor] Physices KrafftKrafft, Georg Wolfgang
(1701-1754). German. Professor of
physics from 1734 at St Petersburg,
returned to Tübingen University in
1744.
& Prof[essor] Extraord[inarius] Anatomiae WildeWilde, Johann Christian
(17?-17?). German. Johann Duvernoy’s
assistant, professor of anatomy from
1738.
.

Vale, Vir Doctissime, & haec qualiacunque animo ejusmodi accipe, quo scripsi, bono & fidissimo. Vive diutissime in litterarum emolumentum & nominis Tui gloriam!

Dabam Petropoli d[ie] XIX Jul[ii] MDCCXLIV.

upSUMMARY

Johann Georg Gmelin has yet to receive a response from Linnaeus to his letter dated 25 May 1744 o.s., 5 June 1744 n.s. On 19 July Gmelin sent Linnaeus a package of dried plants through Captain Broms, who will sail for Stockholm. Gmelin lists these plants and asks Linnaeus’s help to describe them.

If possible Gmelin will also send Commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae, vol. IX, and Johann Heinrich Heinze’s dissertation on a comet. Heinze has left for Germany. Georg Wolfgang Krafft and Johann Christian Wilde are soon to leave.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 10-13). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added above the line]
b.
MS1 <[illegible]> altitudine poli 53 ad [added above the line]
c.
MS1 [added above the line]
d.
MS1 [added above the line]

upEXPLANATORY NOTES

1.
See Johann Georg Gmelin to Linnaeus, 25 May 1744 o.s., 5 June 1744 n.s.Letter L0556.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
The River Onon, Irkutsk, Siberia.
9.
The River Argun, Irkutsk, Siberia.
Iset, Siberia.
Magnol, Hortus regius Monspeliensis .
Novi commentarii academiae scientiarum imperialis Petropolitanae .