Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0570 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 2 July 1744 n.s.
Dated 2 Julii 1744. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Eruditissime Domine, Amice colende,

Summopere gaudebam, quum ex maximis novellis intelligerem Capitaneum Olof Olofse, cui cistula cum musa erat commissa, fretum Danicum transiisse. In concinnitatem hujus Epistolae et rudem Stylum ne aegre feras, quaeso. Felicissimus fui in comparandis piscibus, inter quos unus fluviatilis mense majo captus in Rheno prope Kondekerham; is erat Cobitis aculeo bifurco infra utrumque oculum Arted. Gen. 2. p. 2., in quo distincte observavi in membrana Branchiostega contineri utrinque tria ossicula; at ut certus de observatione mea essem, in testem provocavi D[omin]um Reddy Hibernum, virum sane ad historiam naturalem propagandam natum, quique in animo habet idem iter aggredi, quod Tournefortius fecit in Achipelago; est enim ditissimus. In Trachino maxilla inferiore longiore cirris destituta Arted. Gen. 31. num. 1. observavi sex ossicula, eaque satis lata. Quum nil de hac pisce habeat Artedius in descriptione specierum, describere eum agressus sum, quod vix potui praestare, quin sex hujus speciei ad manus habere coactus fuerim, ut de singulis partibus certus essem. Mirandumque Divinae providentiae opus in eo observavi, quod nullus observavit. Quippe agilissimus ut sit piscis, squamas gerit in linea obliquo modo, a derso ad ventrem descendente, huic proxima linea non tam prope conjuncta est, quin minutissimum aliquod spatium intersit fere alepidotum, vel saltem tenuissimo squamarum margine tectum; hinc totum ejus corpus quasi lineis obsessum apparet. Prima occasione et piscem ipsum ejusque membranam branchi et descriptionem transmittam, itemque duas alias species ad Triglarum genus referendas; in quo genere (licet modo duas debita attentione examinaverim species) idem obtinere, quod in Salmonis et coregoni speciebus observavit Artedius, sc. ossicula memb. branch. in speciebus numero inconstantia, suspicor, quod ex descriptione & specimine melius intelliges. Submisse tamen precor, si quaedam minus digna communicaverim, de iis nullam mentionem cum aliis facias.

Satis me felicem fuisse crediderim, quod in tribus piscium generibus aliqua notatu digna observaverim. Sed non minus mihi gratulari queo de praesenti hortuli mei facie, in quo sane mira et bene observanda a Professore qui publice horti curam habet contigere, fidem omnem superantia. Ab eo enim tempore, quum nobiscum hic praesens esses, selegi duos pulvillos, quos bene stercoratos recipiendis seminibus idoneos censebam; ex satis seminibus pauca singulo anno provenere. Has plantas exemi et apto loco transplantavi, locum istum in pulvillis aliis plantae semine destinans. Sic ut jam per 8 annos isti pulvillo non fuerint moti vel stercorati. Tamen hoc vere tot semina in plantas crevere, ut vix credibile sit, ex quibus multae sunt, quorum semina per 6 et 7 annos in terra delituerunt. Inter has Ptelea, septem pedum altitudine arbuscula, floribus millenis onusta, in qua notam tuam verissimam esse deprehendi, sc. calycem, corollam & Stamina saepe addere quintam numeri partem. Omnium florentium Specimina Tibi comparabo.

Ad manus tandem venit fasciculos a Bartramo missus, in quo curiosissima et prodigiosa naturae opera ad me mittit. Vesparum, Crabronum & id generis nidos, ova & cubilia miro constructa modo. Cochleas conchasque curiosissimas, mineralia, terras, lapides, inter quos asbestus magneti junctus. Iter fecit Onondago versus, cujus provincia Historiam mihi promittit. Nidi vesparum Crabronumque artificiosissimae structurae, ex argilla confectae, inter quae duo oblongi sibi invicem juncti, quos dato tempore describere conabor. Aureliae nidulantes vitam ostendunt, ex quibus egregios papiliones expecto. Plura promittit, si haec placuerint. Si inter plantas ultimo missas modo unica sit quae novum desiderat Genus, quaeso, inscribatur Bartramia.

Hasce exarans ad manus meas venit Epistola 30 Maji inscripta, Sperans quod pharmacopaeos Stokholmienses monueris de adventura cistula cum capitaneo Olof Olofze. Doleo quam maxime mortem viri Celeberrimi Andreae Celsii.

Spero, quod cum Actis Suecicis etiam manuscriptum Bibliothecae botanicae bis transmissurus, itemque Lapides et cochleas Suecicas, quas toties promisisti. Nuper ad Littus Schevelingense prope Hagam ambulans monstrum, sed pedetentum, observabatur, capite in altum erecto, brevibusque manibus. Populus omnes in littore congregabatur; vix ullus audebat propius accedere, usquedum tres heroes inter piscatores fortissimi & audaces immensis suis animal oppugnantes truncidarunt. Quod doleo; vivum enim capere potuissent. Cadaver ejus in manus cognati mei venit, qui illud egregie exsiccavit. Respondet in omnibus Anseri Magellanico pinguim dicto Clusii Exot. Lib. 5. Cap. 5. Sine dubio vobis nota avis. Colbe avem hanc bene describit.

Lawsonus medicum castrensem agit in Flandria. Opus Trembleii de Polypo a praelo liberum est, nondum autem ipse vidi. Secundum Volumen commentariorum D[omini] van Swieten in Aphorismos Boerhavii post 5 menses prodibit.

Duarum specierum Vesparum comparavi nidos ex America, ex argilla confectos, bicellulosos; singula cellula ovum unicum continet. Narrat Bartramius, cum animal deposuit ovum, cellulam replere araneis; imo cellulae istae ita sunt factae araneis, ut ne industrissimus unicum addere posset. An unquam tale quid observasti?

Quaeso, in prioribus descriptionibus, ubi scripsi unciam 1 ½, emendes unciam 1 lin. 5.

Hisce Vale 2 Julii 1744.

J[ohannes] F[redericus] Gronovius.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 480-481). [1] [2] [3]