Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Administrator has been automatically advised.Administrator has been automatically advised.Administrator has been automatically advised.

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0578 • Carl Linnaeus to Johann Georg Gmelin, 17 September 1744 n.s.
Dated 6 sept. 1744. Sent from Uppsala (Sweden) to ? (). Written in Latin.

Viro aeternum colendo,
Profess[ori] Petropolitano,
D[omi]no Jo[hanni] Georg[io] Gmelino,
s[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

In ultimis Tuis meum responsum ad praecedentes literas efflagitas.[1] Nec dubito, quin eas habuisti eodem tempore, quo ego has ultimas Tuas. Iter, quod suscepi ad litora maris Balthici sub cisio, responsum retardabat in reditum.

Acceptis Tuis literis exspectavi navem, quae heri accessit onusta Tuis mercibus mihi certe omni auro gratioribus.

Planta lappae foliis. Mirum, si non sit ipsissima Lappa; interim bene collocata est.

Dianthus. Radix omnino corrupta a nimia aqua; vix vivit.

Amethystina cum fructu difloruit et vivit; videbatur aegra.

Tetrapetala optime valet.

Echinops
Serratula ) ambae pancratice vivunt.

Allia 1. 2. 3. omnes[a][a] : MS1 [sc.] plantae optime valent.

Phlomis; ante habeo.

Geranium vivit, sed vix videtur nova.

Argusia periit, sed e seminibus enatis habeo tenellas plantas.

Ononis, Aquilegia, Ascyrum, Polemonium optime se habent. Polemonium videtur esse vulgare.

Hedysarum vivit satis bene, quod maxime amo. Est enim[b][b] : MS1 [added above the line] speciosissimo flore.

Galium videtur notissimum Monspelii, sed videbo flores.

Petilium in olla omnino putruit. Nec vestigium radicis, sed habeo tenellas ex seminibus.

Laburnum periit.

Moldavica periit.

Cassida vivit.

Alia ignota; nescioquae vivit. Folia fere artemisiae, sed majora radicalia.

Sysirynchium egregie vivit et forte florebit.

Gratias Tibi reddo immortales pro unaquaque planta. Omnes enim erant rarissimae, omnes.

Promisisti Te velle augere hortum nostrum plantis variis rarioribus Sibiricis; proin, ut scias, quasnam habeam antea plantas, sequentem earum[c][c] : MS1 [added above the line] catalogum plantarum, quas dudum accepi, do.

Anacampseros fl[oribus] luteis.

Astragaloides elatior viciae fol[iis], fl[ore] lut[eo], sil[iqua] pendul[a], Amm[anni] Amman, Johann (1707-1741).
Swiss/Russian?. Curator of Hans Sloane’s
natural history collection. Professor of
botany at the Imperial Academy of
Sciences at St Petersburg. Correspondent
of Linnaeus.
, sed aegra est.

Androsace multiflora glabra fl[oribus] majoribus et long[ioribus] Amm[anni] spontanea apud nos.

Aspalathus tetraphyllus Astrachana.

Anandria e seminibus Bielckianis, sed nondum floruit.[2]

Arguzia, sed tenera.

Ballote foliis coronopi, fl[ore] purp[ureo].

Corispermum tataricum fol[iis] brevioribus rigidis.

Campanula persicae foliis glabris ac rigidis, fl[ore] dilute coer[uleo] pendent[e].

Chamaecerasus tatarica fol[iis] glabris cordatis.

Hyoscyamus persicus tenuifolius fl[ore] minore luteo.

Isopyrum s[ive] Helleborus Amm[anni].

Limonium auriculae foliis glaucis in spiculum desinent[ibus].

Lychnis segetum tatarica fl[ore] uno verso dispos[ita].

Pentaphylloides orientalis pimpinellae foliis.

Lathyroides Messerschmied[ii]Messerschmied, Daniel Gottlieb
(1685-1735). German. Botanist.
Travelled in Siberia.
.

Persicaria mont[ana] fl[ore] albo racemos[a].

Fagopyrum fr[uctu] aspero.

Sedum chamaedryos foliis Amm[anni].

Martagon tenuifol[ium] praecox fl[ore] succineo, sed tenellum ex semine hac aestate.

Lactuca fl[ore] caerul[eo], salicis folio, Amm[anni].

Urtica multifido folio Amm[anni].

Phlomis, quae Galeopsis urticae folio Buxb[aumi]Buxbaum, Johann Christian
(1693-1730). German. Professor of
botany, St Petersburg.
.

Tanacetum foliis tenerius dissectis suaveolentiss[imis].

Delphinium perenne aconiti folio et facie.

Delphinium perenne delphinii segetum facie.

Pulsatilla anemones folio.

Papaver nudicaule.

Jacobaeastum cacaliae folio.

Valerianella precox folio varie secto, fl[ore] lut[eo], Amm[anni].

Althaea tatarica lanuginosa.

Aspalathus fol[iis] pinnatis maximus. Arbor 20 annorum.

Plantago lanceolata persica.

Vicia tatarica.

Has ideoque non opus est, ut mittas, vel earum semina. Si velis alias communicare, erit mihi omni planta Indica magis charum.

Haec ante octiduum scripsi. Interim accipio hodie plantas siccas a Te, ad quas nunc itidem respondere licet, ad minimum ad quasdam, cum tabellarius hanc unicam concedit horam pro literis.

Hieracium foliis ovalibus, caule repente, &c. An Pilosellae vulgaris varietas? Est Pilosella major repens hirsuta C[aspari] B[auhini]Bauhin, Caspar (1560-1624).
Swiss. Botanist and physician, Basle.
Bauhin’s Prodromus and Pinax
theatri botanici
(1620, 1623, 1671)
were important works in the field of
botanical nomenclature.
262 absolute.[ 3]

Turritis foliis lanceolatis caulinis, &c. An Arabis foliis lanceolatis petiolatis Roy[eni]Royen, Adriaan van (1705-1779).
Dutch. Professor of botany, director of
the botanical garden of Leiden.
Correspondent of Linnaeus.
? Sic est omnino, licet nectaria non reperias.

Alysson fructicosum incanum Tournef[ortii]Tournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
. Omnino! In reliquis Alyssi speciebus nectaria intra basin staminum breviorum longe angustiores[d][d] : MS1 [Plieninger reads]
angustiora
minoresque[e][e] : MS1 [Plieninger reads]
minora
sunt. Est nota tamen essentialis, quam in nullo alio genere reperi, et hanc plantam absolute generis Alyssi indicat.

Dianthus floribus subsolitariis, squamis calycinis lanceolatis, corollis crenatis, H[orti] C[liffortiani].[4] Sic omnino!

Polypodium pinnatum pinnis lanceolatis pinnatifidis integris, &c. Fl[ora] Lapp[onica], 367.[5] Polypodium fronde pinnata, foliolis pinnatifidis, inferioribus reflexis, paribus pinnula quadrangulari connexis Hort[i] Cliff[ortiani] 475 synonym[on] est absolute!

Allium sylvestre bicorne purpurasc[ens] prolif[erum] C[aspari] B[auhini] specimen non perfectum; videtur tamen esse eadem planta cum nostra, quae frequens est in pratis. Hanc ego sic in Flora Suecana[6] determino: Cepa capitulo bulbifero prolifero, foliis semiteretibus novemangularibus scabris fistulosis.

Porrum radice solida, caule erecto, capitulo bulbifero. Roy[enus], Lugdb., 40.[ 7]

Allium campestre juncifolium capitatum purpurascens (C[aspari] B[auhini]). Cels[ius] Celsius, Olof (1670-1756).
Swedish. Orientalist and theologian,
professor at Uppsala. Botanist and plant
collector, benefactor of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
, Ups., 1.[8]

Scorodoprasum montanum juncifolium capite crinito, nucleis & floribus purpurascentibus. Mich[elius]Micheli, Pietro Antonio
(1679-1737). Italian. Botanist, curator
of the botanical garden of Florence.
Before Linnaeus the leading authority on
cryptogames.
, gen[era], 24.[9]

Obs. Folia fistulosa, subtus convexa, supra plana, subtus 7 angulis striata scabra.

Hieracium caule nudo, floribus spicatis. Est Hieracium foliis ovatis subdentatis, scapo nudo racemoso, floribus superioribus primoribus. Flor[a] Suecana.

Hieracium pilosellae folio erectum majus. Tournef[ortius]Tournefort de, Joseph Pitton
(1656-1708). French. Botanist and
explorer, professor of botany at Paris.
, 471.

Hieracium pratense latifolium non sinuatum majus. C[asparus] B[auhinus], 129.

Pilosella major erecta. Bauh[inus], Pin[ax], 78; Raj[us], hist[oria], 211.[10]

Intybus aphyllocaulis major. Thal[ius]Thal, Johann (1542/43-1583).
German. Botanist and physician in
Nordhausen.
, Herc., 66 descr.[11]

Pilosella minor folio angustiore minus piloso repens. Est Hieracium foliis lanceolatis integerrimis, scapo nudo multifloro. Fl[ora] Lapp[onica], 282.

Hieracium fol[iis] integerrimis, caule repente, scapo nudo multifloro. Hort[us] Cliff[ortianus].

Hieracium pilosellae folio erectum[f][f] : MS1 <[illegible]>
erectum
minus. Tournef[ortius]. Pilosella major erecta altera. C[asparus] B[auhinus], 262.
Pilosella repens minor caule pedali, polyanthos, foliis angustissimis oblongis. Raj[us]Ray, John (1627-1705).
British. Naturalist and clergyman. One
of the most influential botanists before
Linnaeus.
, hist[oria], 3, p. 147.

Hieracioides foliis variis glabris, caule ramosissimo. Est Hieracium montanum, Cichorii folio, Raj[i] syn[opsis], 166.[12] Omnino!
Hieracium caule supra folia ramoso, foliis amplexicaulibus dentatis glabris Fl[orae] Lapp[onicae] 285. Certo!
Hieracium montanum latifolium glabrum minus. C[asparus] B[auhinus], 129; Moris[onius]Morison, Robert (1620-1683).
British. Botanist and physician.
Physician-in-ordinary to Charles II.
Professor in botany at Oxford.
, hist[oria], 3, p. 69., f. 7, t. 5, f. 47.[13]

Hieracium murorum folio pilosissimo. Est Hieracium murorum laciniatum minus pilosum. C[asparus] B[auhinus], 129. Pilosellae majoris s[ive] Pulmonariae luteae species magis laciniata. C[asparus] B[auhinus], 2, p. 1034.
Pulmonaria gallica femina. Tabern[aemontanus]Tabernaemontanus, Jacob Theodor
(c.1520-1590). German. Pharmacist,
physician-in-ordinary to the Kurfurst of
Pfalz at Heidelberg.
, hist[oria], 504.[14]

Sonchus caeruleus. Forte dici posset Sonchus foliis lanceolatis integris sessilibus denticulatis. Novi, quod varietas detur absque denticulis. Tamen, ubi perfecta est, minutissimis dentibus gaudet.

Taraxacum foliis lanceolatis brevius dentatis, una cum caule et calyce, &c. Est Leontodon calyce toto erecto hispido, foliis hispidis dentatis, dentibus integerrimis. Hort[us] Cliff[ortianus], 386.
Dens leonis foliis hirsutis et asperis. Tournef[ortius], 468.
Taraxaconoides perennis & vulgaris. Vaill[antius]Vaillant, Sébastien
(1669-1722). French. Botanist and
surgeon. Professor at the Jardin des
plantes. His theory on plant sexuality
influenced Linnaeus who regarded
Vaillant as one of the most important
botanists.
, act[a] Paris[iensia], 1721.[15]
Hieracium asperum, folio magno dentis leonis. C[asparus] B[auhinus], 127.

Persicaria montana foliis longioribus & angustioribus, &c. Persicaria floribus octandris trigynis, foliis lanceolatis, dici posset. Hodie apud nos floret.

Tanacetum foliis vulgari[s] tanaceti minoribus et tenerioribus, grati odoris, Amm[anni]. Floret apud nos. Ego certe eam pro varietate sola Tanaceti vulgaris habeo et habebo.

Doronicum foliis lanceolatis. Fl[orae] Lapp[onicae] 305 est absolute.

Arnica ScroederiSchröd, Lucas (1646-1730).
German. Physician and naturalist,
Augsburg.
est hujus varietas, quae in campis crescit foliis ovatis et multo majoribus.

Senecio foliis caulinis multis sinuato-dentatis amplexicaulibus, fl[oribus] umbellatis. Solid[ago]. Est Aster palustris laciniatus luteus. Tournef[ortius], 483.

Conyza aquatica laciniata. C[asparus] B[auhinus], 266. Jacobaea (aquatica) elatior, foliis magis dissectis. Moris[onius]; Vaill[antius].

Solidago foliis inferioribus lanceolatis serrato-dentatis, superioribus integris amplexicaulibus. Roy[enus], Lugdb., 162.

Sinapis siliquis glabris teretiusculis. Ego plantam non distinguam a Sinapi siliquis multangulis torosoturgidis, rostro proprio longioribus, Hort[i] Cliff[ortiani] 338, Roy[eni] Lugdb. 343, Hall[eri]Haller, Albrecht von
(1708-1777). Swiss. Naturalist and
poet, professor of medicine, botany,
anatomy and surgery at Göttingen
1736-1753. Correspondent of Linnaeus.
Helv[etiae] 554,[16] frequentissima et molestissima in agris, nisi videam siliquas et plantam nascentem; omnia enim in specimine simillima sunt.

Polypodium fronde duplicato-pinnata, foliolis obtusis, &c. Non est, sed Polypodum fronde duplicato-pinnata, pinnulis obtusis coadunatis crenatis.

Filix non ramosa major pinnis latiusculis longioribus in profundis denticulos divisis. Moris[onius], hist[oria], 3, f. 14, t. 3, f. 11. Filix fontana latiori folio ad imum solummodo ramosa. Pluk[enetius]Plukenet, Leonard (1642-1706).
British. Botanist and physician.
Botanist to Mary II (wife of William
III). Superintendent of Hampton Court.
, alm[agestum], 150, t. 180, f. 6.[17]
Filix non ramosa latifolia dentata. Tournef[ortius], 836.

Millefolium tomentosum luteum. Hic duplex dubium movet.

1. genus. Dicis receptaculum nudum esse, quo ab Achilleis differat. Sed certe singuli flores squamis s[ive] paleis distincti sunt aeque ac in Achillea s[ive] Millefolio vulgari, quod etiam et in millefolio tomentoso luteo, quod nobis in hortis, ac in hac Tua, cujus specimen misisti, obtinere video. Adeoque de genere ne dubites, oro.

2. speciem, quod concernit, de ea longe major difficultas. In millefolio tomentoso luteo authorum calyx communis fere globosus vel saltem subrotundus; in Tua vero calyces cylindrici oblongi. Folia in millefolio authorum luteo amplexicaulia, ut in millefolio vulgari, dentibus usque ad basin instructa et amplexicaulia, ibique similiter dentato-lacera. Sed in Tua folia petiolata seu ad basin nuda.

Ego suaderem Te sic plantam proponere: Achillea foliis linearibus[g][g] : MS1 <duplicato-pinnatis>
linearibus
pinnatifidis pubescentibus petiolatis, foliolis incisis, calycibus oblongis.

Obs. Differt a Millefolio tomentoso luteo C[aspari] B[auhini] calycibus cylindraceis oblongis, nec ut in C[aspari] B[auhini] subrotundis, nec non foliis ad basin nudis, nec uti C[aspari] B[auhini] amplexicaulibus et basi pinnulis instructis. Cultura docebit, utrum hae plantae conjungi queant.

Sed vereor Te misisse aliud specimen quam quod ipse examinasti, dum dicis receptaculum commune nudum esse. Nam Ptarmica millefolii folio tomentoso, flore luteo, Gerb[eri]Gerber, Traugott (1710-1743).
German. Medical doctor, botanist,
director of the oldest botanical garden
in Moscow..
Tanais. 263,[18] caret paleis et receptaculum nudum gerit. Sed squamae imbricatae interiores calycis auctae sunt margine membranaceo; adeoque illa Chrysanthemi species erit.

Achillea foliis integris minutissime serratis, &c. Ne minimum diversa a vulgari! Apud nos tam in hortis quam in campis squamae s[ive] paleae apice pilosae sunt, unde discus hirsutus evadit.

Bartsia foliis alternis floralibus versus apicem dentatis. Miror, unde hanc plantam habuisti. Quaeso, ne orbi invideas ejus descriptionem et figuram. Quaeso, quanto ocyus prodeat. Est certe rarissima.
Soleo posse flores siccos aperire, evolvere, enodare, sed hujus nequeo. Nescio, quodnam gluten partes ita connectat.

Si umquam facies valeat, erit haec genuina Bartsiae species. Adeo similis americanae, ut facile eandem dixissem. Dicatur: Bartsia foliis lanceolatis indivisis floralibus incisis. Planta, ni me omnia fallant, vere nova est et rarissima.

Pentaphylloidis duas misisti species, ambae 5 staminibus. Ergo utraque Sibaldiae species erit. Pistilla in his 10 vel 12. Sed docent hae species, quod in charactere excludi debeat nota calycis decemfida, cum hae species careant alternis minoribus lacinulis et 5 solum ordinariis instruantur.

Species parva floribus majoribus posset dici:
Sibaldia foliis trifidis[h][h] : MS1 <linearibus> trifidis linearibus.
Species major floribus majoribus dicatur: Sibaldia foliis supra decompositis, laciniis linearibus.
Hactenus facillime omnia, quae sequuntur proxime, ne tabellarius discedat.
Semina Trigonellae, Veratri et Ranunculi cassubici folio calthae a Te petam, dum tempus et otia permittant.

Allium juncifolium floribus purpurascentibus Gerb[eri] Tanais. 12. Est Porri genuina species ob stamina trifida.
Allium s[ive] Moly montanum latifolium. Clus[ius], Pan[nonia], 212.[19]

Astragalum repentem palustrem ex Camschat et Okotsk siccum secum habuit D[ominus] BielkeBielke, Sten Carl (1709-1753).
Swedish. Baron, government official,
patron of science, and naturalist. One
of the founders of the Royal Swedish
Academy of Sciences. Private pupil of
Linnaeus. Close friend of Pehr Kalm,
whose voyage to America he supported
financially. Correspondent of Linnaeus.
, qui absolute idem cum Astragalo Fl[orae] Lapp[onicae] 267 t. 9 f. 1.

Alsine pumila gallii facie, foliis glaucis, Amm[anni] 64, n. 84. Est certissime Pharnacei genuina species et dici potest Pharnaceum cauliculis laevibus vel Pharnaceum umbellis simplicissimis.

Redux Bielke communicavit mecum bene multas siccas plantas, quas hinc inde accepit apud vestros; mihi dono dedit. Contraxit, ut intellexi, summam amicitiam cum SiegesbeckioSiegesbeck, Johann Georg
(1686-1755). German. Prussian botanist,
doctor of medicine at Wittenberg in
1716, physician and director of the
botanical garden at St Petersburg
1735-1747. One of the most bitter
opponents of Linnaeus’s sexual system.
Correspondent of Linnaeus.
et tentavit, numne me cum Siegesbeckio posset reconciliare. Sed optimus Baro frustra laboravit et laborabit. Non tollitur peccatum, ni restituatur patratum. Sit D[ominus] Baro amicus Siegesbeckii. Ego certe Tuus ero, dum vixero.

Hora sonat, literae colligendae sunt. Nescio, utrum literas legere poteris, quas mihi ipsi perlegendas non concedit momentum.

Ter vale!

Dabam Upsaliae d[ie] 6 sept[embris] 1744.

Ceratospermi characterem e sicco specimine enucleare allaboravi. Fac, ut a Te, qui vivam forte plantam vidisti, prouti eandem Tu collegisti, sciam.

Harmala, de qua loqueris in epistola, est forte Rutae species. Vide Pseudo Rutam Michelii. Harmala enim vera semper gerit 15 stamina et capsulam 3-locularem.

Messerschmidii vitam egregie mihi proposuisti. Si poteris obtinere Messerschmidii ornithologiam Russ[icam], quaeso, nullis sumptibus parcas.

Lepus volans StralenbergiiStrahlenberg, Philip Johan
(1677-1747). Swedish. Officer, ennobled
in 1707, taken prisoner at the Battle of
Poltava, brought to Siberia, where he
spent 13 years and also did some
research.
est etiam Sueciae incola.[20] SebaSeba, Albert (1665-1736).
Dutch. Pharmacist and collector of
natural history specimens, Amsterdam.
eum depinxit.

Jasminum arabicum non habemus.

Acta Upsaliensia poteris habere, sed cui bono?[21] Debes modo habere ab anno 1740 et sequentibus annis et pro 1720. Reliqua nullius momenti sunt, sed philosophica extra meam ad minimum sphaeram.

Vale!

Continuatio

Cepa palustris altissima Buxb[aumii]Buxbaum, Johann Christian
(1693-1730). German. Professor of
botany, St Petersburg.
. Est profecto nil nisi varietas Cepae scapis[i][i] : MS1 <[illegible]>
scapis
foliisque subulatis teretibus aequalibus, spathis globosis. Itin[era] Oeland[ica], p. 53[22] . Cepa alpina palustris tenuifolia. T[ournefortius], 385. Allium montanum capite rotundo. C[asparus] B[auhinus], 75. Hoc docent abunde flores in hac specie distinctissimi et omnino cepae sectilis. Ego tamen numquam tam altam vidi.

Carduus foliis lanceolatis dentatis margine spinulis, &c. Non est, sed Carduus calice inermi, foliis lanceolatis margine ciliatis. Fl[ora] Lapp[onica], 292. Planta apud nos vulgatissima. Variat foliis integris et laciniatis, nunc in eadem, nunc distincta planta. In Carduo foliis lanceolatis dentatis margine spinulis inaequalibus, &c., vero folia facie referunt folia cardui in avena provenientis.

?Aster caule unifloro, foliis integerrimis, calyce villoso subrotundo, Fl[orae] Lapp[onicae]. Minime, sed est Aster foliis ad terram petiolatis ovatis, caule unifloro. Hall[erus], Helv[etia], 725.

?Aconitum lycoctonum luteum C[aspari] B[auhini]. Sic est! Omnino eadem species, sed tamen varietas valde insignis. In eo a Lycoctono luteo diversa:

1. quod ea pars caulis, qua flores gerit, ut et pedunculi, omnino hirsutie ochroleuca s[ive] saturate flava tecta sunt,
2. quod petala quatuor inferiora, quae communiter parum interne hirta sunt, in hac omnino lanata lana flava,
3. quod nectaria apice minime revoluta ut in vulgari, sed tantum reflexa,
4. quod folia profundius dissecta sint.

? Geranium batrach[iodies] palustre flore sanguineo Dill[enii]</ u> Elth.[23] Sic est omnino!

Scilla radice tunicata, foliis flores antevert[entibus], &c., cum synonymis. Recte omnino! Sed suaderem, ut ad ornithogala referas, licet stamina alterna non sint trifida; sunt tamen latiora. Facies omnino ornithogali. Ne genera naturalia frangantur, quod Botanici palmarium erit, ad ornithogalum referri debeat. Utinam aliquis vel Tu ipse aliquem determinare posses characterem, qui sufficeret in omnibus! Forte diceres Ornithogalum pedunculis[j][j] : MS1 <... ... > pedunculis longitudine[k][k] : MS1 <[illegible]>
longitudine [added above the
line
]
aequalibus, floribus adscendentibus, capsulis scapo approximatis.

Obs. Folia flores antevertunt, longitudine fere scapi, pollice transverso latiora. In meis exemplaribus folia longe angustiora, tamen eadem omnino planta.

Andryala ramis nudis[l][l] : MS1 [added above the line] unifloris, calycibus cylindricis. Nomen laudabile et differentia bona; genus certum!

? Vicia pedunculis multifloris, stipulis crenatis, &c. Non est, sed pedunculis multifloris, stipulis utrimque acutis integris, Hort[i] Cliff[ortiani] 368, et quidem varietas ?? quae Vicia silvestris spicata. C[asparus] B[auhinus], 345.

Moldavica betonicae folio, floribus minimis pallide caeruleis, Amm[anni</ u>]. Hanc ante annum missam accepi a Royeno cum inscriptione: Cedronella tatarica perennis urticae foliis, flosculis minoribus ex caeruleo rubentibus, Siegesb[eckii]. Ego eandem dicerem Dracocephalum foliis[m][m] : MS1 [added above the line] lanceolatis serrato-dentatis, bracteis ovatis[n][n] : MS1 ovatis <oblongis> integerrimis, corollis calyce[o][o] : MS1 [Plieninger reads]
calyci
subaequalibus.

Sempervivum hexagynum. Est sempervivum foliis radicalibus in globum congestis, propaginibus globosis. Hort[us] Cliff[ortianus], 180.
Sedum majus suboliferum flore albicante magno, foliis in margine pilosis. Pluk[enetius], alm[agestum], 339.

De Bartsia Tua in ultimis literis festinanter scripsi et pro nova habui plantam, quam nec vivam nec siccam umquam observavi, nec potui ad genus reducere. Est, ut mihi videtur, Euphrasia lutea palustris. Pluk[enetius], alm[agestum], 142, t. 27, f. 5.
Euphrasia major lutea latifolia palustris. Raj[us], hist[oria], 772, n. 4; syn[opsis] 3, p. 285.
Euphrasia latifolia viscata serrata. Moris[onius], Bles. 264.[24]
Euphrasia lutea latifolia palustris. Moris[onius], hist[oria], 3, p. 432.
Tu interim meliorem, spero, dabis figuram et descriptionem, cum apud authores imperfecta sint omnia.

Solidago, quae jacobaeastrum cacaliae folio, est Othonnae species, licet calyx singulus ad basin stipetur duobus foliolis lateralibus. Posset etiam dici Othonna foliis subcordatis, caule subnudo herbaceo.

Senecio foliis denticulatis radicalibus ovatis, &c. Forte potius Senecio foliis lanceolatis sessilibus integris denticulatis, floribus umbellatis, involucro setaceo.

Obs. Facies, tomentum et multa affinitatem indicant cum jacobaea palustri. Sed folia lanceolata non serrata longe minora rariora radicalia obverse ovata, caulis simplicissimus terminatus umbella simplici, cui involucrum ex totidem foliis setaceis, pedunculis dimidio brevioribus.

Cataria montana folio veronicae pratensis Buxb[aumii]. Dif[f]icile mihi est ex sicco determinare hujus genus. Ni me tamen omnia fallant, est species Dracocephali; corolla enim exacte eadem Dracocephalo Tournefortii. Forte posset dici Dracocephalon verticillis pedunculo communi elevatis secundis.

Hyoscyamus foliis petiolatis, calycum dentibus acutis spinosis. Utrum huc pertineat synonymon Magn[olii]Magnol, Pierre (1683-1715).
French. Physician and botanist, director
of the botanical garden of Montpellier.
hort[i] Monsp[eliensis][25] prae breviate et imperfecta descriptione non constat. Quod vero nil sit nisi varietas ego plane inducor a loco, cui Tournefortius assignavit plantam sibi notissimam.

Hoc certius est, quod Tua species sit eadem cum ea quam habuimus in horto Cliffortiano et quam dixi foliis lanceolatis. De synonymo Plukenetii</ u> nullum dubium est. Calycum dentibus acutis spinosis nota est fere communis.

Serpillum odoratissimum glabrum longiore angustioreque folio Amm[anni]. Ex hac una specie plures fecit Vaillantius, Hallerus modo tres, ego unam; inde, conjungendo totam familiam. Multi laboris compendium me fecisse ridet Hallerus. Quod varietates Vaillantii concernit, quas habeo plerasque, ego eas etiam varietates solas esse judico; etiam speciem floribus majoribus varians[p][p] : MS1 [Plieninger reads]
variantem
, cum simile videmus[q][q] : MS1 [Plieninger reads]
videamus
in multis aliis speciebus. Ratio, quod [sic] conjungam, est: Labium superius calycis in hac specie singularis structurae, folia basi ciliata, tam in hirsutis quam glabris, folia subtus punctata et quasi personata, cum luci objiciantur, radix, crescendi modo[r][r] : MS1 [Plieninger reads]
modus
, reliqua. Omnia eadem in Tua, licet caules longiores et folia magis lanceolata quam in ulla alia varietate.

Hyacinthi Tui synonymon bene se habet. Forte posset dici: Hyacinthus corollis campanulatis semisexfidis inferne cylindricis. Ne confundatur cum orientali hyacintho!
Beneficium mihi praestares, si per Legatum nostrum mihi unicum bulbum mitteres, quem facile transmittat Legatus, cum aliquando extemporaneus quidam proficiscatur.

Polypodium ramosum pinnis obtusis ellipticis crenis imis pinnis bifidis Haller[i] . Non est! Neque Hallerus in loco citato valet. Confundit binas distinctissimas. Sed est Polypodium fronde alternatim duplicato-pinnata, foliolis laciniatis. Hort[us] Cliff[ortianus], 475. Filicula regia, fumariae pinnulis. Vaill[antius], Paris., t. 9, f. 1.[ 15]

Polypodium fronde duplicato-pinnata, foliolis obtusis crenatis, &c. Sic quidem videtur, sed nil certi statuo. Deficiunt enim in speciminibus a Te missis puncta seminalia in tergo. Dein, si haec sit, est Tuum specimen omnino pygmaeum.

Hisce paucis respondi ad plantas omnes a Te missas.

Amethystina diffloruit ante accessum, sed immatura semina non videbantur contineri a calyce more proprio verbenae nec ita coadunata.

Staphisagria exacte totidem gerit nectaria cum vestris delphiniis perennibus, constantia totidem foliolis, eodem modo constructa. Sed cave, ne novum constituas genus[s][s] : MS1 <species> genus ex his speciebus ob rationes in Horto Cliff[ortiano], 213, §5, data[s].
Ego sic Tua delphinia concipio: Delphinium nectariis diphyllis, capsulis triplicibus,[t][t] : MS1 <[illegible]>
triplicibus [added above the
line
]
foliis multifidis incisis acutis, caule simplici. Delphinium nectariis diphyllis, foliis peltatis multipartitis acutis. Hort[us] Cliff[ortianus], 213. Aconitum caeruleum hirsutum flore consolidae regalis. C[asparus] B[auhinus], 183.
? Delphinium perenne aconiti folio ampliori, floribus longioribus pediculis insidentibus, minus villosum. Amm[annus], 131. Est enim varietas praecedentis.

Delphinium nectariis diphyllis, capsulis triplicibus,[u][u] : MS1 <[illegible]>
triplicibus
foliis multipartitis, laciniis linearibus, caule subdiviso.
Delphinium elatius subincanum perenne fl[oribus] azureis. Amm[annus], 132, §175.

Thalictroides. Ne credas umquam, quod Christophoriana Dillenii[v][v] : MS1 <potest> Dillenii queat distingui genere a Christophoriana vulgari. Forte tua Cimicifuga posset dici Actea germinibus[x][x] : MS1 <foliis> germinibus pluribus,[y][y] : MS1 <[illegible]>
pluribus
sed et hoc vellem prius bene nosse.

Plantago tatarica foliis latissimis dentatis Amm[anni]. Non differt a latifolia C[aspari] B[auhini] neque spica densiore neque breviore neque capsulis majoribus neque alia ulla parte.

Plantaginis persicae semina a Te accepit Baro Bielke. Proxime accedit ad Plantag[inem] foliis lanceolato-linearibus, scapo longitudine foliorum, spica oblonga, Hort[i] Cliff[ortiani] 36. Nisi cultura ramosam et majorem faciantNo entry found for note [aa] in L0578., eadem est.

Crepis mihi idem est cum Hieracioide Vaillantii, cujus character consistit in calice basi aucto et cincto quasi breviore calyce. A Prenanthe et Picride facile distinguitur.
Quam sub specie 1 in horto Cliffortiano proposui plantam Crepidis s[ive] Hieracium chondrillae folio glabro, rad[ice] succisa, C[aspari] B[auhini], differt a Scorzonera, quod pappo sit sessili,
a Crepide calyce simplici imbricato,
a Leontodontoides pappo sessili plumoso sessili differt,
ab Hieracio differt pappo plumoso,
a Chondrilla calyce imbricato nec acuto; facies tamen eadem. Adeoque genus Crepidis certum. Nec haec recte pertinet ad crepidem, sed cujus sit generis difficile determinatur, quia dubia supersint.

Sinapis siliquis glabris teretiusculis, quae scripsi ultimo, quod sit Sinapi arvense, nunc fere revoco, usque dum liceat videre siliquam. Nescio, quid sibi velint vasa corollae tincta, an calyx sub florescentia hiat necnon. Sed facies omnino erucae sativae et forte affinitas summa.

Tetrapetala foliis lanceolatis dentato-sinuatis. Ni me omnia fallant, est Crambe orientalis, dentis leonis folio, erucaginis facie, Tournef[ortii] coroll[arii] 19.[26] Sed non misisti folia inferiora, quae debent esse hastato-sinuata ut leontodon fere. Ex tua descriptione non dubito tamen, quin sit eadem, cum nulla alia planta gaudetNo entry found for note [bb] in L0578. tali fructu. Ego voco hanc Bunias</ u>No entry found for note [cc] in L0578. foliis sagittato-lyratis, siliculis monospermis. Dubium non est, quin sit species Buniae.

Haec festinanti calamo exaravi uti ad amicum optimum, qui omnia aequi bonique consulit.

Hisce diebus dissertationem academicam edidi de Ficu, ubi explicavi structuram fructificationis.[27]

Caprificationem per insecta, quae portabunt farinam genitalem, delineavi. Plantulas e seminibus fici enatas hoc anno in horto et similia ad Te mittam, dum potero.

Vale, vir amantissime, et me amare perge!

Dabam ex horto Upsaliensi d[ie] 18 sept[embris] 1744.[28]

upSUMMARY

Linnaeus thanks Johann Georg Gmelin for plants that he has received and answers his previous questions. Linnaeus lists the plants that have arrived and describes their physical condition upon arrival.

Gmelin has promised to augment the Uppsala University Botanical Garden with Siberian plants. Linnaeus lists the ones he already has.

Eight days later Linnaeus received a new parcel with dried plants from Gmelin. Linnaeus answers Gmelin’s questions about these plants.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (UUB, G152a). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [sc.] plantae
a.
MS1 [Plieninger reads] faciat
b.
MS1 [added above the line]
b.
MS1 [Plieninger reads] gaudeat
c.
MS1 [added above the line]
c.
MS1 <Byum> Bunias [added above the line]
d.
MS1 [Plieninger reads] angustiora
e.
MS1 [Plieninger reads] minora
f.
MS1 <[illegible]> erectum
g.
MS1 <duplicato-pinnatis> linearibus
h.
MS1 <linearibus> trifidis
i.
MS1 <[illegible]> scapis
j.
MS1 <... ... > pedunculis
k.
MS1 <[illegible]> longitudine [added above the line]
l.
MS1 [added above the line]
m.
MS1 [added above the line]
n.
MS1 ovatis <oblongis>
o.
MS1 [Plieninger reads] calyci
p.
MS1 [Plieninger reads] variantem
q.
MS1 [Plieninger reads] videamus
r.
MS1 [Plieninger reads] modus
s.
MS1 <species> genus
t.
MS1 <[illegible]> triplicibus [added above the line]
u.
MS1 <[illegible]> triplicibus
v.
MS1 <potest> Dillenii
x.
MS1 <foliis> germinibus
y.
MS1 <[illegible]> pluribus

upEXPLANATORY NOTES

1.
In his letter dated 19 July 1744 o.s., 30 July 1744 n.s.Letter L0567, Gmelin asked Linnaeus to answer his previous letter of 25 May 1744 o.s., 5 June 1744 n.s.Letter L0556.
2.
In the beginning of the 1740’s Russian botanists had discovered a strange composite plant in Siberia. This was said to be without stamens and was consequently named Anandria. Siegesbeck rejoiced. He thought that he finally had found a fundamental piece of evidence against Linnaeus’s sexual system, which stated that plants only could reproduce themselves through stamens and pistils. But Linnaeus was convinced that this simply could not be the case. On 9 August 1745 n.s. Gmelin writes to Linnaeus that he impatiently looks forward to hear what Linnaeus will think of the Anandria Sigesbeckioides. Sten Carl BielkeBielke, Sten Carl (1709-1753).
Swedish. Baron, government official,
patron of science, and naturalist. One
of the founders of the Royal Swedish
Academy of Sciences. Private pupil of
Linnaeus. Close friend of Pehr Kalm,
whose voyage to America he supported
financially. Correspondent of Linnaeus.
was constantly urged to try to acquire some seeds of Anandria. Eventually he succeeded and the seeds were immediately forwarded to Uppsala. To begin with Linnaeus could not make them blossom, but when they finally did so he was certain of his diagnosis. In Dissertatio botanica de AnandriaLinnaeus, Carl Dissertatio
Botanica de Anandria
, diss., resp.
E. Z. Tursén (Uppsala 1745).
Soulsby no. 1434.
he settles his account with Siegesbeck. The plant definitely had stamens, though difficult to see, and was found to belong to the genus of Tussilago.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
Celsius the Elder, Plantarum circa Upsaliam sponte nascentium catalogusCelsius, Olof “Plantarum circa
Upsaliam sponte nascentium catalogus”,
ALSS, 2 (1732), 9-44 [1735].
.
9.
Morison, Plantarum historiae universalis Oxoniensis pars secunda-tertia{bib-Morison_1689-99}.
Vaillant’s dissertations in: Memoires de l’Academie des Sciences, inscriptions, belles lettres, [b]eaux arts, &c. nouvellement établie à Troyes en Champagne (:De florum compositorum characteribus).
Gerber, ”Flora Tanaensis”Gerber, Traugott “Flora
Tanaensis” (manuscript; L.S.).
, i.e. the flora of the river Don.
Lecluse, Rariorum aliquot stirpium per Pannoniam, Austriam & viciniis quasdam provincias observatarum historiaLecluse, Charles de Rariorum
aliquot stirpium per Pannoniam, Austriam
& viciniis quasdam provincias
observatarum historia, quatuor libris
expressa
(Antwerpen 1583).
.
In 1709 Philip Johann Strahlenberg took part in the Battle of Poltava, where was taken prisoner. He spent 13 years in Siberia doing research. He published Das Nord- und Ostliche Theil von Europa und Asia (Stockholm 1730).
Acta societatis regiae scientiarum Upsaliensis Acta societatis regiae
scientiarum Upsaliensis
(Stockholm
1740-1751).
.
Tournefort, Corollarium Institutionum rei herbariae .
The Uppsala University Botanical Garden.