Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0581 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 27 November 1744 n.s.
Dated 27 Nov[embris] 1744. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Lugd[uni] Bat[avorum] 27 Nov[embris] 1744.

Celeberrime Linnaee,

Literae vestrae 20 Julii inscriptae debito tempore ad manus pervenerunt, ex iisque percepi ea quae a me missa erant Tibi placuisse; summopere Tibi devinctus pro botanicis observationibus, sperans brevi me participem fore sententiae vestrae de Lapidibus & mineralibus, quae eodem tempore transmiseram. Ante 14 dies accepi Acta Suec[ica] A[nni] 1740, pro quibus Tibi et Benefactoribus multum debeo. Utinam Manuscripta de Bibliotheca Botanica addidisses.

Augusto mense cum Dom[ino] Riddy, Hyberno, et Monson, Anglo, iter institui mare versus. Catvici hospitium conducentes, singulis diebus Schevelingam et Nortvicum petebamus curiose inquirentes in omnia quae allidentes undae maris nobis offerebant, quorum recensionem Tibi offero ea lege, ut quae minus digna Tibi videantur, cum nemine communices. Proximo vere plurimarum rerum specimina Tibi offeram, cum novis quibusdam plantis, quae hac aestate in hortulo meo floruerunt.

Dom[inus] van Swieten nos deserit Viennae Medicum Aulicum acturus. Lawsonus Gandavi Medicum castrensem agit. Vale & fave tuo

J[ohanni] F[rederico] Gronovio.

41. Oniscus sive Asellus aquaticus rejectamentis marinis involutis Adde ad n. 6, ubi de Zeo. Son et Maanvisch. appellatur a Catvicensibus, a macula rotunda nigra in medio utriusque lateris.

42. Delphini corpore obl. subteresi, rostro longo acuto Arted. Cadaver in littus rejectum vidimus, laceratum valde et horrende putridum, dentibus orbatum. Sunt enim hi mobiles. Costae erant in digitorum transversorum latitudine. Sic quoque Phoca dentibus caninis inclusis Linn. in littus ejecta, pelle detracta, cujus causa Waterlandii ad Zelandiae ora maritima hoc animal retibus capiunt.

43. Eschara retiformis. Raj. Syn. Ed. 3. p. 1. Reticulum marinum J. B. 3. 809 Millepora arenosa anglica Pet. Mus. n. 241. Ligno conchisque adnascitur.

45. Pila marina Rumph. thes. Amb. tab. 57 B. et pilis. Gaz. tab. 64. f. 4 optime describitur a Klein. diss. de Pil. mar. pag. 25 A. B.

To
The Learned D[octo]r Linnaeus
at
Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 482). [1] [2]