Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L0598 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 1744 n.s.
Dated . Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

AMICO AETERNUM COLENDO D[OMINO] SAUVAGES.
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.

Iterim litteras tuas plenas et refertas amicitia, candore, humanitate accepi; responsorias mox do, quam plurima in his moves, quae omnino absque responso esse nequeant; doleo, quod mihi, rudi et minus litterato, non sufficiat calamus respondere ad tua eloquentissima verba, quibus vales cordis tui in me affectum declarare. Certe si ego hoc reciproce aeque litteris ac corde possem demonstrare, me nullo modo inferiorem haberes; nunc haeret aqua.

Oblongum folium posset a Lanceolato accuratius distingui; sed debemus etiam habere ideam alicujus oblongi, quod latius sumi queat, ne haereamus, dum specialissimam figuram indicare nolimus. Possis forte assumere parabolidis figuram vel simile.

Deltoide a Δ delta Graecorum sumsi cum Dillenio et aliis; nolui iterum condere novum terminum, ubi antiquior sufficiebat.

Cuneiformi idea mihi est, ubi [illustration] duae lineae a c coeunt in angulum acutum b, absque respectu ad ea figura (sic), quae sit inter a et c, quam non curo.

In Jasmino aculeato et nobis et Hollandis eadem figura [illustration].

Ego nolui extendere Rumbi vel Rhumboïdis figuram ad alia folia quam quae a latere angulum haberent [illustration], uti in Halimo.

Rotundi figuram vane sumi novi; Ovalum mihi erat, quod ovi figuram (licet planam) gerit, et Ovale, cujus altera extremitas non magis acuta vel coarctata quam altera.

Spatulata vocas folia [illustrations]; quae nomenclatura maxime mihi arridet, et ego eam semper retinebo, et in praxim adhibebo. Pro qua tibi grates maximas agam.

Sida foliis palmatis, laciniis lanceolatis. Velles potius semilanceolatis; ego vero hoc retineo, cum laciniarum basis semper debeat coalescere in folio palmato, alias esset digitatum; si quae dicerem semilanceolatis, potuisset aeque aequivocum evadere, cum semi istud posset aeque sumi secundum longitudinem ac secundum latitudinem [illustration] .

Reniforme, optimum nomen, cur non adscripserim Asaro a me rationem quaeris. R[eniformis] Asari foliorum figura, dum libere crescit, folium magis reniforme est quam dum explicatur. Sed tamen semper dixissem Asarum gaudere foliis reniformibus, ni Asarum Canadense repugnasset, quod gaudet omnino figura cordata, a tergo mucronata, quae figura nullo modo cum reniformi associari potest, optime autem cum cordata. Quis dixerit, utrum planta Canadensis sit magis naturalis, vel quae foliorum figura magis sit propria? Debui habere nomen, quod non repugnaret alterutri; figura cordis latius sumi potest quam renis.

Corni feminae fructificatio expers est involucri. Vocares eam Cornum fl. umbellatis, sed, quaeso, cur hoc? Annon unquam vidisti Corni speciem, cujus flores non in umbellam digesti? Ego nunquam vidi. Annon, cum primum gemma explicetur, observes aliquod caducum involucrum tetraphyllum ipsius umbellae?

Bracteas, in Decandris reperies, quod doleo, varie usurpatas; hoc vidi antea et gemui. Nescio, quae festinatio haec causavit; ubi in corolla vel flore observas bracteam, debet legi laciniam. Nam bractea mihi est folium florale; sed petali partes sunt in monopetalis tubus et limbus, in polypetalisunguis et lamina (male bractea). Hoc male, et meo dolore, male reperio descriptum in editione Parisina; forte ego per festinationem sic olim dixi optimo Jussieio. Nam ego non vidi ea quae adjecta fuere in editione Parisina, antequam prodibat.

Populus nigra si dicatur foliis Rhumboïdaeis, hoc intelligat unusquisque. Ego nolui adhibere istud Rhumboïdaeum, nisi adsint anguli laterales [illustration], quos noto litteris a a; sed haec questio non tanti.

Persicae serraturae omnes sunt, ut in Amygdalo. Tua pace, vir illustris, de hac re dubito. Vidi et ostendi differentiam in Suecia, Germania, Anglia, imo Parisiis; video hoc in Herbario Burseriano aeque obtinere; quaeso, adhuc inspicias, si placeat et mihi certius dicas.

Margo, masculine semper a me sumitur, nisi ex errore typi, uti vel mille locis possis videre in Generibus et aliis locis; sed si forte feminine sumtum (sic) alicubi in meis scriptis sit, quod non novi, hoc tribuas, oro, typographo.

Terminatrix, ego sumsi hoc uti communis generis, quod et masculinum et femininum esset; non de hac re tamen litigabo; agnoscam, quod sit femininum; substituam itaque in posterum Terminalis, cum dubitem etiam, quod Terminatrix sit genuinum Latinum. Vellem tamen peccare potius centies contra Priscianum quam semel contra Floram.

Ubinam prodiit Seguierii scriptum contra me? Sub quo titulo et quando? Uti notavit haec et similia?

Interim, D[omi]ne et amice colende, vides, quae praemia referam laborum. Tu, et unus vel alter amicus me laudant (utinam jure!). Interim alii in me invehunt; me prostituunt coram toto orbe, quod sic et sic peccaverim. O bone Deus, si ego nocte dieque incurius jacuissem in culcitra; nullus tum mihi vocabulum objecisset. Haec praemia laborum nostrorum! Et Tu tamen miraberis, quod tarde procedat cum meis opusculis. Siegesbeckius et ejus amici me a multo labore liberarunt et cor meum momordere. Nostri philosophi, qui solam linguam Latinam callent, nec verbum ultra sapiunt, me rident, et forte recte.

Justicia, vocabulum non meum est, sed Houstonii. Non dicitur Justitia nullo modo, sed Justicia, a Justi, nomen viri Angli, a quo Houstonus nomen hoc mutuatus est. Nolui novum verbum condere, ubi synon[ymon] sufficeret, cum Adhatoda et Justicia absolute debuere coalescere.

Corrigiola, a lora dicitur, quod pedes transeuntium vincat. Est nomen antiquissimum.

Impatiens Rivini non est bonum, sed tamen melius quam Balsamica.

Crucianella, nomen Heisteri est, sed aliae plantae impositum.

Annona, Biscutella, Sempervivum, Barbajovis, non omnium optima, tamen minus mala, quam plerumque eorum quae exclusi.

Tamnus vel Tamus de hoc vocabulo adhuc mihi
 dubium est, licet Dillenius omni modo suadebat posterius.

Moschatellinam, si potero, non assumam.

Echinopus s[ive] pes echini; cur non facies echini s[ive] echinops potius? Unica littera vix mutat sonum.

Ballotevel Ballota, hoc idem est, nisi velimus ubique similes esse.

Lupulus, non a me assumitur.

Jalappa, barbarum est, et similia nomina quotidie ex India adferuntur in officinas; concedo tamen, quod Mirabilis Riv[ini] non sit optimum nomen.

De Caprifolio, aliter se res habet. Quod Lonicera Plumierii deberet conjungi genere, cum Periclymeno, Caprifolio, Xylosteo, Chamaecerasso, docuere genera et figurae fructificationis Plumierii et Valantii, licet non generi huic conjunxere ipsi. Hinc concludebam in prima editione Generum, eo amandare omnes has plantas; at viso Lorantho ex America, aliter sentio. Sed tamen potest perferri, ne major evadat confusio.

Frankenia non potest habere 6 stamina; debet aut 5 aut 10 habere; ego in sicco specimine vidi semel 10, in aliis 7, 8, 9. Quaeso, adhuc videas et numerum naturalem inquiras.

Geranium lucidum saxatileC[aspari] B[auhini] dixi Geranium pedunculis bifloris, calycibus pyramidatis, angulatis, rugosis, foliis quinque lobis rotundatis, in Act[is] Stock[holmensibus], 1741, p. 200. Facile a reliquis Geraniis folio malveo distinguitur, calycibus striis, transversis, elevatis, notatis, quas [illustration] pulchre Camerarius in Horto depingit. Folia subtus rubra, calix absque pilis, glaberrimus.

Campanula tua procul dubio erit Campanula
caule simplicissimo, foliis amplexicaulibus (cordatis) Hort. Cliff., 65, § 11.

Myagrum tuum foliis lanceolatis, fl. albis, non novi.

Videor tibi, amicorum integerrime, nimis scrupulosus circa nomina quaedam specifica; ego autem vereor, quod nunquam fuerim satis scrupulosus. E. gr:

1. Solanum, caule aculeato, herbaceo, foliis oblongis, etc., quod a me dictum.
2. Solanum ... aculeatum, harbaceum, fol. obl., tu potius diceres.
3.Solanum herbaceum, caule aculeato, fol. obl., posset etiam dici.

Sed observes, quaeso, quod aliae species Solani sunt caule tantum aculeato, aliae solum foliis, aliae solis calycibus, aliae et caule et foliis et calycibus. Cum integra planta est aculeata, dico Solanum aculeatum; cum autem, distinctionis causa, ut plantam ab alia simili segregem, addo caulem aculeatum; hoc fit ob causam necessariam.

Quod vero ad herbaceum attinet, potest dici uti in nomine 5, sed aeque facile, caule herbaceo, cum non augeat differentiam.

Quod vero ad bipinnata, tripinnata, etc., loco duplicato pinnata, antea agnovi hanc notam optimam, sed a te detectam, mihi antea non notam, adeoque ego non potui adhibere ea quae non noveram, neque proprio, neque alio Marte. Si reperiam hanc notam meliorem (utpote breviorem), eam assumam. Chironia herbacea, Saxifraga procumbens, Santolina tomentosa, haec attributa competunt toti plantae, praesertimprocumbens et tomentosa, tam cauli quam ramis et floribus.

Distinctionem facis inter pinnata et pennata folia; nota certe necessaria, et nomine quidem apta, sed vereor, quod hic sonus adeo similis pariat confusionem, et unius litterae transformatione causet diversam ideam, cum qui ante nos scripsere, alii usi sunt vocabulo pinnato, alii pennato; ego quidem promitterem, me in his vocabulis cautum, sed, an omnes hoc idem queant, ego difficile inducor, ut credam.

Scribis Polycnemum esse Tetrandrum; doceas me, quaeso, ex qua specie hoc desumpsisti, et scribas perfectum characterem. An petala in tua 5?

Vix 4 stamina cum quinque petalis.

Turritis Lobelii videtur varietas Turritidis 1ae speciei Hort. Cliff.

Ornithogal[um] erioph[orum] Peruviunum F. non vidi; forte est sola varietas Scillae 4tae Hort. Cliff.

Phalangium parvum ramosum est Anthericum foliis gramineis, corollis planis, deciduis, filamentis glabris.

Trianthemae et Buxbaumiae characteres egregie composuisti. Utinam liceret videre plantas! Semina multa misisti praeterito anno, quae non prodiere. Doleo maxime, quod Buxbaumia non orta sit. An non hae duae species a nullo authore delineatae? Barbae Jovis character non sufficit; utrum distinctio sit generis, ego non dicam, qui nunquam vidi.

In oratiuncula, p. 20, Norlandi (nunquam Lappones) laborant scorbuto, ab harengo salso, illis Stromming, quo in omni caena utuntur. Lapponum colica spasmodica, ab aquae frigidae potu e fontibus gelidis paludum; Gothlando, hypocondriaci ab aqua calcarea. Vestrobothnienses feminae pariunt omni anno, sed nati plerumque moriuntur ab acido in primis viis, abdomine duro, excrementis viridibus, quod matres nunquam praebeant ubera, sed dant aniculae, quae infuso pane in aqua et lacte illos nutriat. Epileptici in territorio Verns Smolandiae, quod mos sit matribus lavare capita infantum crusta lactea, etc., laborantium, in aqua frigida; inde recedit fluxus et evadunt epileptici, plures quam alias in tota Suecia. Orsenses vix omnes phtisi moriuntur in juventute, quod se alant cotibus, quas e petra solvent et formabunt, unde [symbol] lapideus.

Mespillus apii folio est omnino Crataegi species, tu ignoscis idem seminibus, 2.

Hedysarum foliis simplicibus, lanceolatis, caule spinoso, voco Alhagi in meis advers[oriis]. O utinam haberem ipsam plantam!

Doleo, quod nondum obtinuerim quae tu misisti ad me per D[ominum] Grill Amstelodamensem.

Te plurimum valere jubent omnes collegae tui, et rogant, ut velis communicare unicam observationem pro eorum Actis, quandocumque otium dabitur.

Quaeso, inclusas mittas ad D[ominum] Seguierium et addas locum, ubi habitat.

upSUMMARY

Not yet available

upEDITIONS

1. Lettres inÚdites de LinnÚ Ó Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 60-72   p.60  p.61  p.62  p.63  p.64  p.65  p.66  p.67  p.68  p.69  p.70  p.71  p.72.